Sermoni Domenicali

IN FESTO PENTECOSTES (II)

1. "Paraclitus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis" (Io 14,26).
   Exordium. De Spiritu Sancto consolatore

2. Paraclitus graece consolator dicitur latine. Spiritus Sanctus ideo consolator nominatur, quia quos repleverit consolatur, ut, amittentes temporalia, aeterna gaudeant laetitia. Unde Isaia LI: "Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius; et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis" (Is 51,3). Haec auctoritas primo moraliter, secundo anagogice exponatur.
3. [moraliter]. Sion, quae interpretatur scopulus vel speculatio, est anima viri iusti, quae in corpore, velut scopulus in mari, diversis tentationum undis percutitur, et tamen non emollitur nec movetur, et ideo intra se et supra se speculatur. Da mihi, inquit augustinus, cognoscere me et te. Hanc Sion Spiritus Sanctus consolatur: "Beati", inquit, "qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur" (Mt 5,5); et Isaia LXI: "Ut consolarer," inquit, "omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Sion" (Is 61,2-3). Lugere dicitur luce carere. Qui luce mundanae gloriae caret, ipsum Spiritus Sanctus consolatione suae gratiae replet.
   Unde sequitur: "Et consolabitur omnes ruinas eius." Hoc est quod dicit Dominus Matthaeo XIX: "Qui reliquerit domum vel fratres etc., centuplum accipiet" (Mt 19,29), idest dona spiritualia et virtutes, quae quasi centuplum sunt comparata temporalibus et carnalibus, quae cum ruunt, spiritualia surgunt: superbus ruit, humilis surgit; ruit luxuriosus, surgit castus, et sic de ceteris.
   "Et ponet desertum eius quasi delicias." Desertum dictum, quasi derelictum, est cor viri iusti, quod, quia consolatione praesenti non frequentatur, gratia Spiritus Sancti deliciatur. Quid delicias dixerim, nisi contemplationis dulcedinem, mentis devotionem, proximi compassionem? "Et solitudinem," idest paupertatem, "eius quasi hortum Domini." De quo sponsa in Canticis VI: "Dilectus meus descendit in hortum suum" (Cat 6,1). Unde bernardus: In caelis omnium bonorum affluentia suppetebat, sola paupertas non inveniebatur in eis; in terris haec species abundabat et nesciebat homo pretium eius. Hanc ergo venit Dei Filius quaerere, ut eam sua aestimatione faceret pretiosam.
   "Gaudium" pro dimissa culpa, "laetitia" pro illuminata conscientia, "gratiarum actio" pro temporali beneficio, "et vox taudis" pro spirituali dono "invenietur in ea," idest Sion supradicta.
4. anagogice. Nota quod, in auctoritate bis ponitur consolabitur, propter duplicem consolationem, quam recipiet iustus in generali resurrectione, scilicet stolam animae et corporis. Unde, Parabolis ultimo: "Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus" (Prov 31,21); et Isaia LXI: "Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis" (Is 61,7). Duplex dicitur, quia ex duabus partibus constet. Consolabitur ergo animam, consolabitur et corpus, quia ruinas eius restaurabit. Unde, promittit Dominus Amos ultimo: "In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit; et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant restaurabo" (Am 9,11). Tabernaculum David, idest corpus viri iusti, quod cecidit in morte, suscitabit in die illa, idest generali resurrectione, in qua aperturas, idest passiones murorum, idest membrorum eius, reaedificabit, ut nulla in eis passio dominetur. Et, quia non est vera resurrectio nisi quod cadit resurgat, ideo additur: "Et ea quae corruerant restaurabo." Unde Iob: "Et in carne mea videbo Deum salvatorem meum" (Iob 19,26).
   Et, quia vir iustus hic fuit desertum, quoad animae quietem, et solitudo, quoad corporis paupertatem, ideo ibi anima eius deliciabitur sapore sapientiae, qua angeli satiantur; et corpus eius, quasi hortus Domini, quattuor dotibus, velut quattuor paradisi fluminibus, irrigabitur (cf. Gen 2,10-14). De quibus subditur: "Gaudium" de claritate, "laetitia" de agilitate, "gratiarum actio" de subtilitate, et "vox laudis" de impassibilitate invenietur in ea, idest stola glorificati corporis. Beatus ille, qui ista duplici consolatione a Paraclito merebitur consolari.

5. "Paraclitus" ergo "Spiritus Sanctus." Hic est ille qui a Patre et Filio sanctorum cordibus inspiratur; iste, per quem sanctificantur, ut sancti esse mereantur. Sicut spiritus humanus vita est corporum, sic Spiritus iste divinus vita est spirituum. Ille vita est sensificans, iste vita est sanctificans. Ille Spiritus Sanctus dicitur, sine quo nullus spiritus nec angelicus nec humanus sanctus efficitur.
   "Quem", inquit, "mittet Pater in nomine meo," idest in gloria mea, idest ad gloriam meam manifestandam, vel quia habet idem nomen quod Filius, idest Deus. De quo in eodem: "Ille", inquit, "me clarificabit" (Io 16,14), quia, spirituales vos faciendo, declarabit quo modo Patri Filius sit aequalis, quem secundum carnem ut hominem noverant (cf. 2Cor 5,16); vel, timorem tollendo, faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quae non mihi sed hominibus prosit.
   "Ille vos docebit omnia." De quo Ioel II: "Filii Sion, exsultate in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae" (Ioel 2,23),qui" docebit vos, ut sciatis omnia ad salutem pertinentia". Unde paulo superius in eodem promittit: "Ecce ego mittam vobis frumentum, vinum et oleum, et replebimini in eis" (Ioel 2,19). Spiritus Sanctus dicitur frumentum, quia ad patriam euntem confortat, ne in via deficiat (cf. Mt 15,32); vinum quia in tribulatione laetificat; oleum, quia aspera mitigat. Ista enim tria erant valde necessaria apostolis [in] totum mundum praedicaturis, et ideo hodie Spiritum Sanctum eis misit, qui ista tria illis contulit, in quibus fuerunt repleti, unde de eis cantatur: "Repleti sunt omnes Spiritu Sancto" (Act 2,4; 4,31), ne mundi spiritus in eos intraret; vas enim bene repletum aliquid non potest recipere.
   "Et suggeret vobis omnia," idest subministrabit, vel commemorabit vos, idest faciet vos memores omnium, "quaecumque dixero vobis." Docebit vos ut sciatis, suggeret ut velitis.
   Ecce, Spiritus Sanctus dat scire et velle, apponamus nos nostrum posse pro nostro posse, et sic erimus templum ipsius Spiritus Sancti.
   Quem nobis mittat Filius, qui est in saecula benedictus. Amen.

6. "Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie antiqui dierum" (Dan 7,10). Haec auctoritas Danielis VII. Simile quid Isaia XLIV: "Effundam aquam super sitientem et fluenta super aridam. Effundam spiritum meum super sermen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam" (Is 44,3). Hoc ipsum est quod hodie Petrus, postquam Spiritus Sanctus venit, praedicavit in Ierusalem, Actus II: "Effundam", inquit, "de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filiae vestrae et filii vestri" (Act 2,17). Fluvius est perennis aquarum discursus, a fluendo perpetim dictus. Flumen ipsa aqua, fluvius ipsius aquae discursus. Fluvius est Sancti Spiritus gratia, quae hodie corda apostolorum affluenter irrigavit, satiavit et mundavit. "Effundam", inquit, "super vos aquam mundam, et emundabimini ab omnibus inquinamentis vestris" (Ez 36,25).
   Hic fluvius dicitur igneus. Quid enim est Spiritus Sanctus nisi ignis divinus? Quod facit ignis corporalis circa ferrum, hoc agit iste ignis circa cor foedum, frigidum et durum. Nam ad huius ignis immissionem animus humanus omnem nigredinem, frigiditatem et duritiam paulatim deponit, et totus in eius, a quo inflammatur, similitudinem transit. Ad hoc namque homini datur, ad hoc illi inspiratur, ut illi, in quantum sibi possibile est, configuretur. Nam ex succensione ignis divini, incandescit totus, exardescit pariter et eliquescit in amorem Dei, iuxta illud Apostoli: "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis" (Rom 5,5).
   Nota quod, ignis alta incendendo humiliat, divisa confoederat, ut ferrum ferro, obscura declarat, dura penetrat, semper est mobilis, omnes motus suos et impetus sursum dirigit, et terram fugit, et ea in quibus ingignitur ad propriam operationem agit. Istae septem ignis proprietates adaptantur septem donis Spiritus Sancti, qui per donum timoris alta, idest superba, humiliat; per donum pietatis divisa, et diversa corda confoederat; per donum scientiae obscura declarat; per donum fortitudinis dura corda penetrat; per donum consilii semper est mobilis, quia cui inspirando consulit, non otiosus torpet, sed operosus ad opus suae et alterius salutis se movet: Nescit enim tarda molimina Sancti Spiritus gratia; per donum intellectus omnes motus etc., quia sua inspiratione dat homini intelligere, idest intus, idest in corde, legere, ut caelestia quaerat et terrena fugiat; per donum sapientiae mentem, cui ingignitur, ad propriam operationem agit, quia saporiferam facit. Unde dicit Ecclesiasticus XXIV: "Vaporavi habitationem meam" (Eccli 24,21). Mens enim iusti, in qua habitat Spiritus Sanctus, redolet sicut vas vel locus, in quo ponitur species aromatica.
   Gratia ergo Spiritus Sancti dicitur "fluvius igneus:" fluvius, quia sitim temporalium extinguit, sordes abluit peccatorum; igneus, quia accendit ad amorem, illuminat ad cognitionem. Unde hodie dicitur apparuisse super apostolos in linguis igneis, quia ipsos loquentes et ardentes fecit: Dei amore ardebant, proximum verbo illuminabant.
7. Sequitur: "Rapidusque". Unde Actus II: "Factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis" (Act 2,2), idest sursum mentem vehentis, vel vae aeternum adimentis: "Fluminis impetus laetificat civitatem Dei" (Ps 45,5), quia "replevit totam domum ubi erant sedentes" (Act 2,2).
   Audivimus quo; sed, unde iste fluvius sit egressus videamus. "Egrediebatur", inquit, "a facie antiqui dierum." Antiquus dictus, quasi antequam. Christus dicit, Ioanne VIII: "Antequam Abraham fieret, ego sum" (Io 8,58). Ipse ergo antiquus dierum, quia principium sine principio, sine tempore tempora formans et formata regens, regnat ubique Deus, a cuius facie hodie egressus est fluvius igneus. Facies dicta, quod faciat cognitionem. Per Filium cognoscimus Patrem, per Spiritum Sanctum cognoscimus Filium. "Cum venerit," inquit, "Paraclitus, ille testimonium perhibebit de me" (Io 15,29). Ipsum ergo devote rogemus, ut nobis Paraclitum mittat, quo eum cognoscamus et diligamus, quatenus ad ipsum pervenire mereamur. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.
8. "Fluvius igneus" etc. Simile quid Isaia LIX: "Cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit" (Is 59,19). Fluvius fluenta significat lacrimarum, quas spiritus contritionis cogit fluere. Unde dicitur Exodo XVII quod, percussit Moyses virga petram, et exivit ex ea aqua (cf. Ex 17,6). Petra, cor durum, quod si virga contritionis percutitur aqua lacrimarum egreditur. Punge oculum et educet lacrimam; punge cor et educet sapientiam.
   Iste fluvius dicitur igneus, idest calidus. Unde Genesi XXXVI: "Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinas Sebeon patris sui" (Gen 36,24). Ana, qui interpretatur gratificatus, est poenitens, quem gratia divina gratis gratum fecit. Iste non in civitate et tumultu saecularium, sed in solitudine corporis et mentis invenit aquas, idest lacrimas calidas, quae frigus malitiae expellunt. Puer parvulus gaudet dum nutrix in aqua calida eum balneat. Sic iustus, malitia parvulus, gaudet, cum eum lacrimis nutrix gratia lavat. "Lavabis, inquit, me, et super nivem dealbabor" (Ps 50,9). Istas aquas invenit, dum asinas, idest asininas tarditates, in seipso virga disciplinae corripit, et ad pascua aeterna ire compellit.
   Vel, asinae sunt animae fideles, quae dicuntur esse Sebeon, qui interpretatur stans moerens, in quo Christus designatur, pater viri iusti, qui per naturae nostrae assumptionem stetit moerens, quia, ut dicit Apostolus, "cum lacrimis et clamore valido offerens" (Hebr 5,7): huius fideles, dum verbo et exemplo pascit, lacrimas in solitudine mentis invenit, quia ex compassione proximorum oritur compunctio lacrimarum. Unde Iob XXX: "Flebam quondam super eum, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi" (Iob 30,25). Lacrimarum ergo compunctio dicitur fluvius igneus, quia mundat et calefacit. Proverbium est: Calide plangit qui ex corde plangit. Quia in corde Magdalenae multus erat ignis amoris, ideo lacrimas calidissimas emisit: "Coepit," inquit, "lacrimis rigare pedes eius" (Lc 7,38). Vere lacrimae eius fluvius igneus rapidusque, quia omnia peccata eius destruxerunt: Dimissa sunt, inquit, ei peccata multa, quia dilexit multum (cf. Lc 7,47).
9. "Rapidus". Unde Iob III: "Antequam comedam suspiro; et tamquam inundantes aquae sic rugitus meus" (Iob 3,24). Sicut fluvius rapidus et violentus, vel aqua inundans, obicem diruit, sic rugitus, idest gemitus et lacrimae poenitentis, omnia obstacula tentationum destruunt; et sicut ad rugitum leonis omnes bestiae figunt gradum, sic ad gemitum poenitentis omnes daemones. Unde in eodem II: "Nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem" (Iob 2,13). Locutio daemonum, ipsorum suggestio, quae tunc cessat, cum dolor vehemens est in poenitente; qui prius debet praecedere, ad hoc, ut postea possit comedere, idest quietem et dulcedinem conscientiae habere.
   Iste fluvius egreditur a facie Christi, ad iudicium venientis et unicuique secundum opera sua retribuentis (cf. Mt 16,27). Cum enim recogitat homo qualiter ipse iudex terribilis erit iratus, ita quod "virtutes caelorum movebuntur" (Lc 21,26), et columnae caeli contremiscent (cf. Iob 26,11), quando, ut dicitur in Apocalypsi VI, dicent montibus et petris: "Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni" (Apc 6,16). Qui prius coram tondente et tundente obmutuit, cuius facies sputis fuit illita, alapis tumida, in morte pallida, sed in iudicio erit ferox, indignans et crudelis. Et quis stabit tunc ad videndum eam? Si, ut dicitur Esther XV, quod, cum ipsa videret faciem Assueri, plenam gratiarum, corruit et pene exanimata fuit (cf. Esth 15,17-18), quid faciet homo, cum viderit in iudicio faciem iusti iudicis, tam terribilem, tam austeram? "Cumque", inquit, "elevasset Assuerus faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit et in pallorem colore mutato, super ancillam lassum reclinavit caput" (Esth 15,10). Cum haec omnia diligenter quis secum considerat, timore concutitur, dolore affligitur, lacrimis irrigatur, et sic fluvius igneus rapidusque a facie Christi egreditur. Unde Isaia XXVI: "A facie tua, Domine, concepimus et parturivimus spiritum salutis" (Is 26,17-18), idest lacrimosae compunctionis.
   Quam nobis praestare dignetur qui est benedictus in saecula. Amen.