Sermoni Domenicali

DOMINICA XVIII POST PENTECOSTEN

Evangelium in decima octava dominica post Pentecosten: "Congregatis pharisaeis, interrogavit eos Iesus" etc., quod in duabus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis in Nativitate Domini, et de quattuor temporibus anni, et de tribus quae sunt in sole, et de tribus quae sunt in terra et in igne, et eorum significationibus, ibi: "Tempus affuit, quo sol refulsit." Item sermo moralis ad religiosos de ornamento virtutum, et de natura et proprietate balsami et unde oritur et qualiter habetur, et de melle qualiter per araneam corrumpitur, et quid haec omnia et alia adiuncta significent.

1. In illo tempore: "Congregatis pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? Dicunt ei: David "(Mt 22,41-42).
   Dicitur in secundo libro Machabaeorum: "Tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ut omnes mirarentur "(2Mach 1,22). Nota quod, in anno sunt quattuor tempora, scilicet hiems, ver, aestas et autumnus. Hiems consumit, ver plantat et inserit, aestas metit et triturat, autumnus vindemiat. Hiems fuit ab Adam usque ad Moysen, quo tempore omnia fuerunt consumpta. Unde Apostolus ad Romanos: "Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen "(Rom 5,14). Ver fuit a Moyse usque ad Christum, quo tempore lex quasi inserta et plantata fuit, in qua tantum flores, fructum promittentes, apparuerunt. AEstas fuit Incarnatio Christi, quo tempore ipse sol, qui prius erat in nubilo, idest in sinu Patris, nobis refulsit. In hoc tempore fuit messio et trituratio. "Ecce", inquit in Ioanne, "dico vobis: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam "(Io 4,35-36). Et tunc erit autumnus, in quo, acinis proiectis in sterquilinio inferni, vinum defaecatum reponetur in cellario caelestis regni. Sed necesse est, ut prius praecedat tribulationis trituratio, quia per calicem pervenitur ad maiestatem. "Ubi ergo venit plenitudo temporis "(Gal 4,4)", quo sol, qui prius erat in nubilo," nobis absconditus, "refulsit" in regione et umbra mortis sedentibus, "ignis accensus est magnus." De quo ipse dicit: "Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut ardeat? "(Lc 12,49) Et attende, quod in terram, et non alibi, dicit se ignem mittere. Et bene. Venerat enim contraria contrariis curare.
   Nota quod, in igne sunt tria, scilicet calor, splendor et levitas. In terra sunt tria istis opposita, scilicet frigiditas, obscuritas et ponderositas. Ignis est amor Dei, in quo sunt tria: calor humilitatis, splendor castitatis, levitas paupertatis. In terra, idest terrenis, sunt tria: frigiditas superbiae, obscuritas luxuriae, ponderositas avaritiae.
   Venit ergo ignem mittere in terram, quia opposuit calorem humilitatis frigiditati vel gelicidio superbiae - unde in Psalmo: "Emittet verbum suum," scilicet: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde "(Mt 11,29), "et liquefaciet ea "(Ps 147,18), scilicet corda superborum -, splendorem castitatis obscuritati luxuriae, unde in Actibus: "Angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris, percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter, quia ceciderunt catenae de manibus tuis "(Act 12,7). In angelo, qui natura est virgo, gratia castitatis designatur, cuius lumen habitaculum carceris, cor peccatoris, tenebris luxuriae excaecati, illuminat. Carcer dictus, undecumque arcens. Luxuriosus enim a se arcet quidquid luxuriam extinguere potest. Sed cum angelus eius percutit latus lancea timoris, ut ab ipso educat humorem libidinis, tunc excitat a sommo mortis et admonet, ut surgat per contritionem, velociter per confessionem, et tunc catenae malae consuetudinis cadunt de manibus, idest operibus.
   Item, opposuit levitatem paupertatis ponderositati avaritiae. Unde: "Si vis perfectus esse, vade, et vende "(Mt 19,21) etc. Et Ieremias: "Cursor levis explicans vias suas "(Ier 2,23). Pauper spiritu est cursor levis, currens cum gigante geminae substantiae. Quanto pondere se alleviat, qui nihil habere amat, et ideo vias suas explicat! Unde in Proverbiis loquitur Sapientia: "Viam sapientiae monstrabo tibi; ducam te per semitas aequitatis," idest paupertatis, "quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus," idest affectus, "tui, et currens non habebis offendiculum "(Prov 4,11-12).
   Bene ergo dicitur: "Ignem veni mittere in terram." Quod cum Dominus facit, vere mirabile in oculis nostris (cf. Ps 117,23). Dicamus ergo: "Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur." De hoc sole, scilicet Iesu Christo, dicitur in hodierno evangelio: "Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?"
2. Nota quod in hodierno evangelio sunt duae clausulae. Prima agit de dilectione Dei et proximi, quam in hoc evangelio nolumus ponere, quia in evangelio: "Beati oculi qui vident quae vos videtis "("Dom. XIII post Pent."), iam est posita et exposita. Secunda agit de Christo, super qua volumus aliquid praelibare. In introitu hodiernae missae cantatur: "Salus populi ego sum "(cf. Ps 34,3); et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Corinthios: "Gratias ago Deo meo semper pro vobis "(1Cor 1,4), quae ideo cum hoc evangelio legitur, quia in utroque specialior et principalior fit mentio de Christo.
3. Dicamus ergo: "Congregatis pharisaeis, interrogavit eos Iesus dicens: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus "(Mt 22,41-44) etc. In hac clausula nostrae fidei excellentia concluditur, ut scilicet Dominum Iesum Christum, verum Deum et verum hominem, ad dexteram Patris sedere credamus, confitentes ipsum Dominum et filium David: "Dominum", in eo quod omnia et ipsum David fecit; "filium", in eo quod factus est ex semine David, secundum carnem. Non reprehenduntur Iudaei quod David filium dicunt, sed quia filium Dei non credunt. Quibus dicit ipse Filius: "Quomodo David," in Spiritu Sancto, non corde suo, "vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus," idest Pater, "Domino meo," idest Filio (Ps 109,1). Istud dicere est, ut ibi dicit glossa, aequalem sibi filium generare. "Domino", non secundum quod de eo natus est, sed secundum quod de Patre semper fuit. "Sede a dextris meis," idest in potioribus bonis, "donec", finitum pro infinito ponitur, "ponam inimicos tuos," idest inobedientes, "scabellum pedum tuorum," idest subiciam tibi volentes et nolentes.
   Quod a Patre inimici subiciuntur non infirmitatem Filii sed naturae unitatem significat, quia in altero alter operatur; nam et Filius subicit inimicos Patri (cf. 1Cor 15,27-28), qui Patrem clarificat super terram (cf. Io 17,4). "Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? "(Mt 22,45). Quasi dicat: Vos putatis Christum futurum purum hominem: ergo quando erat David nondum erat Christus, nec ergo erat Dominus David. Mentitus est ergo David? Potius enim patres sunt et dicuntur domini filiorum, quam filii domini parentum. Iudaicae ergo pravitatis perfidiam execrantes, confiteamur cum Petro, dicentes: "Tu es Christus, Filius Dei vivi "(Mt 16,16), qui, ut dicit Habacuc, egressus est in salutem populi sui, cum Christo suo (cf. Hab 3,13).
4. Unde ipse Christus dicit in introitu hodiernae missae Salus populi ego sum (cf. Ps 34,3). De quacumque tribulatione clamaverint ad me exaudiam eos (cf. Ps 90,15), et ero illorum Dominus in perpetuum (cf. Sap 3,8). Vide quam bene concordat introitus missae cum historia Machabaeorum, in qua aperte habes, quomodo Dominus salus fuerit populi illius et exaudierit et adiuverit eos in omni tribulatione eorum. Nota ista tria salus populi, exaudiam eos et ero illorum Dominus.
   In epistola hodierna sunt tria istis concordantia. Primum, cum dicit Apostolus: "Gratias ago Deo meo in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu "(1Cor 1,4 ), qui dicit: "Salus populi ego sum," sola enim gratia salvum fecit populum suum a peccatis eorum (cf. Mt 1,21). Secundum, cum adiungit: "Quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia "(1Cor 1,5), hoc est: "de quacumque tribulatione clamaverint ad me exaudiam eos." Nota ista tria: tribulatione, clamaverint, exaudiam. Si de tribulatione, idest tribulato vel contrito corde, clamaveris in confessione, exaudiet te dando remissionem. In omni ergo verbo omnimodae confessionis et in omni scientia plenariae satisfactionis divites facti estis in illo, quia pauperes et humiles in vobis. Animae divitiae, peccatorum remissio, gratiae collatio. Tertium, cum subinfert: "Expectantibus" vobis "revelationem Domini nostri Iesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem "(1Cor 1,7-8), hoc est: "et ero illorum Dominus in perpetuum." Rogemus ergo, fratres carissimi, ipsum Dominum Iesum Christum, in cuius manu, in cruce clavis perforata, est, ut dicitur in Genesi, salus nostra (cf. Gen 47,25), ut nos ab hostium incursu salvet, remissionem peccatorum infundendo exaudiat, usque in finem nos confirmet, qua ad ipsum Dominum, qui ad dexteram Dei Patris sedet, pervenire mereamur. Ipso praestante, qui est benedictus. Amen.
5. "Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David." Dicitur in [primo] libro Machabaeorum: "Ornaverunt faciem templi coronis aureis, et dedicaverunt altare Domino "(1Mach 4,57). Quid templum, quid eius facies, quid coronae aureae, quid altare et eius dedicatio significent, videamus. Templum a contemplatione, vel quasi tectum amplum, est dictum. Apostolus dicit: "Templum Dei sanctum est, quod estis vos "(1Cor 3,17). Nos templum Dei et sancti sumus si illa tria, scilicet contemplantes, tectum et amplum sumus. "Contemplantes" quoad Deum, per temporalium renuntiationem. Unde Apostolus: "Contemplantibus nobis non quae videntur, sed quae non videntur "(2Cor 4,48). "Tectum" quoad nos, per carnis mortificationem. Unde in Matthaeo: "Qui", inquit, "in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua "(Mt 24,17). Ibi dicit glossa: Qui excedit carnem, animo non redeat ad aliquos actus pristinae conversationis, hoc est: nullo affectu inclinetur ad carnem. "Amplum" quoad proximum, per ipsius compassionem. Amplus dictus, quasi in utraque parte plus. Plus utrique parti, idest contemplationi Dei et compassioni proximi, debes impendere, quam carni propriae. Si tale templum fuerimus, vere sancti erimus. "Ornaverunt" ergo "faciem templi." Facies dicta, quod faciat homini notitiam, opera nostra significat, de quibus Dominus: "A fructibus, "inquit", eorum cognoscetis eos "(Mt 7,16). Corona aurea in templi facie est intentio pura in nostro opere. Ornemus ergo opera nostra coronis aureis purae intentionis cum veris Machabaeis, non stibio cum meretrice Iezabel, de qua dicitur in quarto libro Regum, quod "depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum; et respexit per fenestram "(4Reg 9,30). Nota ista tria. Iezabel interpretatur sterquilinium. Sterquilinium est locus stercore plenus; dictum, quod stercore liniatur, idest inficiatur; et significat hypocritam, qui stercore vanaegloriae linitur, et ideo ad ipsum muscae morientes, quae perdunt suavitatem unguenti, concurrunt. Stibium est cerussa vel caeruleus color, quo mulieres supercilia ornant, et significat laudem populi, qua hypocrita oculos suos depingit. Cum enim a populo laudatur, oculi rident, facies hilarescit. Caput ornat, cum sua bona laudat, et sic respicit per fenestram, ut videat et videatur. Spectatum venit, venit spectetur ut ipse. Non ornamento stibii, sed coronis aureis ornemus, obsecro, faciem templi.
   Sequitur: "Et dedicaverunt altare Domino." Dedicare dicitur Deo dare. Altare dictum, alta ara, est cor nostrum, quod debet esse altum per amorem, ara per contritionem, et sic ipsum dedicabimus, idest Deo dabimus, qui dicit in Proverbiis: Fili, da mihi cor tuum (cf. Prov 23,26 ). Qui ergo Deo dat cor suum, vere est Christus, idest gratia inunctus, et David filius. Unde dicitur in hodierno evangelio: "Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicunt ei: David." Super his duobus verbis, scilicet "Christo" et "David", aliqua moraliter volumus praelibare.
6. Christus dicitur a chrismate. Chrisma de balsamo fit et oleo. Balsamum est arbor viti similis, ut vitis sustentatur. Duobus cubitis eminet, perpetua coma est insignis. Vitro aut cultellulis osseis inciditur, quia ferri tactus noxius est, sine mora moritur. Eximii odoris stillas emittit. Praecipua gratia debetur lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Iuventutem conservat, putredinem arcet. Eius gutta cum melle admixta adulteratur, sed probatur esse sine melle si cum lacte coagulatur. Sole pure ardente manu sustentari non potest. In singulis immoremur et de singulis praelibemus.
   Arbor balsami est vita viri iusti, quae est et debet esse similis viti et ut vitis sustentari. Vitis enim circumfoditur, putatur et paxillis sustentatur. Sic iustus vitam suam circumfodit sarculo compunctionis, putat falce confessionis, sustentat paxillis satisfactionis. De primo habes in Luca: Dimitte etiam hoc anno, et fodiam circa eam, et mittam stercora (cf. Lc 13,8). De secundo in Canticis: "Tempus", inquit, "putationis advenit; vox turturis," idest confessio poenitentis, "audita est in terra nostra "(Cant 2,12). [De tertio] Paxillus dicitur modicus palus, in quo humilitas satisfactionis designatur, qua vita iusti sustentatur, de quo Dominus in Isaia: "Figam illum paxillum in loco fidelium "(Is 22,23). Paxillus in loco fidelium figitur, cum in sancta Ecclesia vita iusti humilitate conservatur.
   Duobus cubitis eminet. Duo cubiti duo sunt praecepta caritatis, quibus vita iusti elevatur a terrenis. De primo cubito, Dei scilicet caritate, dicit Dominus in Genesi ad Noe: "Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius "(Gen 6,16). Arca, dicta quod arceat furem vel visum, est vita iusti, qui a se arcet omne vitium. Fenestra dicta, quasi ferens extra, est mentis devotio, per quam egreditur et ingreditur columba, idest anima. Egreditur, inquam, ad contemplandum Deum, ingreditur ad considerandum seipsum. Fenestra ergo in arca est devotio in iusti vita, quae in cubito, idest Dei caritate consummatur. "Beati", inquit Ioannes in Apocalypsi, "qui in Domino moriuntur "(Apoc 14,13); et Stephanus "obdormivit in Domino "(Act 7,60). Item, de secundo cubito, idest proximi caritate, praeceptum fuit Moysi, ut fossa unius cubiti fieret in altari (cf. Ez 43,13). Fossa unius cubiti in altari, est compassio proximi in mente iusti.
   Perpetua coma est insignis, in quo iusti perseverantia designatur, de quo dicit Iob: "Lignum ad odorem aquae germinabit et faciet comam "(Iob 14,7.9). Odor dictus est ab aere. Quid enim est odor, nisi aer attractus? Odor est infusio gratiae, quam cum attrahis, boni operis germen emittis, et sic comam perseverantiae facis.
   Vitro aut cultellulis osseis inciditur, quia ferri tactus noxius est, sine mora moritur. In vitro aeternae beatitudinis perspicuitas designatur. Unde Ioannes in Apocalypsi: Civitas Ierusalem erat ex auro mundo simili vitro mundo (cf. Apoc 21,18). In vitro quilibet liquor qualis continetur talis exterius demonstratur. In auro ergo et vitro accipimus in superna patria sanctorum societatem, qui beatitudinis claritate fulgebunt et uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet. Qui enim Dei claritatem vident, nihil in creatura Dei agitur quod videre non possint. In ossibus sanctorum exempla designantur, quae nostram sustentant fragilitatem, sicut ossa carnem. Arbor ergo balsami, vitro aut cultellulis osseis inciditur, cum vita vel mens iusti, aeternae claritatis desiderio vel sanctorum exemplo, ad compunctionem aperitur. Sed si contactu ferri, idest mortalis peccati, percutitur, statim moritur, quia "anima quae peccaverit, ipsa morietur "(Ez 18,4.20).
   Eximii odoris stillas emittit. Eximius dictus, quod sit valde eminens, in quo sanctae vitae odor circumfusus designatur. Unde Apostolus: Christi bonus odor Deo sumus in omni loco (cf. 2Cor 2,14-15). Et in Ecclesiastico: "Quasi balsamum non mistum odor meus "(Eccli 24,21). Odor vitae hypocritae est balsamum mistum, idest corruptum, quia sanctitas apparet exterius, sed iniquitas latet interius. Odor vero iusti est balsamum non mistum, quia puritas conscientiae concordat odori bonae famae.
   Sequitur: Praecipua gratia debetur lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno. Nota ista quattuor: in balsami lacrima, suavitas contemplationis; in semine, verbum praedicationis; in cortice, asperitas poenitentiae; in ligno designatur hoc corpus mortale. De primo dicitur in libro Iudicum, quod Axa, sedens super asinam, flevit pro irriguo superiori (cf. Iudic 1,14-15). Quod fit quando anima, carnem reprimens, suavitati contemplationis intendit cum desiderio devotae mentis. De secundo in Luca: "Exiit qui seminat, seminare semen suum "(Lc 8,5). De tertio sic: Cortex est dictus, quasi corium tegens; et poenitentiae asperitas tegit peccata. Unde: "Beati quorum tecta sunt peccata "(Ps 31,1). De quarto Iob: "Lignum habet spem. Si praecisum fuerit, rursum virescit "(Iob 14,7). Sic homo habet et debet habere spem quod lignum, idest corpus eius, postquam mortis securi fuerit praecisum, rursum in generali resurrectione virescit. Huic ligno minima gratia et quasi nulla cura, tamquam servo inutili, debetur. Cortici vero poenitentiae, magna gratia, quia magna operatur. Semini vero praedicationis, maior, quia per ipsam venitur ad corticem. Lacrimae vero contemplationis maxima et praecipua debetur gratia, quia maxima et praecipua habetur suavitas in ipsa.
   Iuventutem conservat. Suavitas vitae contemplativae conservat animam in iuventute gratiae. Unde: "Renovabitur ut aquilae iuventus tua "(Ps 102,5).
   Putredinem arcet. Mens enim, quae illa suavitate inungitur, imputribilis a peccati consensu conservatur. Unde e contrario dicit Dominus per Ieremiam: "Putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Ierusalem"Ier 13,9, idest clericorum et laicorum.
   Eius gutta cum melle admixta adulteratur, sed probatur esse sine melle si cum lacte coagulatur. Quodam quasi adulterio contemplationis suavitas corrumpitur, si ei mel temporalium admiscetur.
7. Dicitur in naturalibus quod generatur aranea in favis mellis et corrumpitur illud quod est in favis. Et in alvearibus apum nascuntur vermes parvi, et efficiuntur eis alae parvae et volant. Aranea dicta, quod in aera fila gerat. In dulcedine temporali generatur aranea, idest venenosa superbia, quae in aera fila extendit, quia ambulat in mirabilibus super se (cf. Ps 130,1); et nascuntur vermes, idest gula et luxuria, quae faciunt hominem volare ad concupiscendum aliena. Non ergo mirum si talium commixtione adulteratur balsamum vitae contemplativae vel purae conscientiae. Ex convictu formantur mores; uvaque conspecta livorem ducit ab uva. In hoc probabis te esse sine melle transitoriae dulcedinis, si, admixto lacte dominicae Incarnationis, coagulatus, idest constrictus, fueris spiritu paupertatis. Panis angelorum, inquit augustinus, factus est lac parvulorum, ut ipso nutrirentur parvuli.
   Sole pure ardente manu sustentari non potest. Balsamum in manu est puritas conscientiae in opere. Cum sol fervens divini amoris illuminat et accendit mentem iusti et qualis sit sibi ostendit, omnis operatio, omnis virtus deficit. Unde dicit Daniel: "Vidi visionem grandem, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quicquam virium "(Dan 10,8). Cum sol gratiae coniungitur cum balsamo purae conscientiae, nulla remanet confidentia de proprio opere. Istud est balsamum "super aurum et topazion "(Ps 118,127) pretiosius. Utinam veniret regina Saba, et daret nobis saltem unam parvulam radicem balsami, ex qua plantaremus nobis vineam balsamitam! Refert Iosephus, quod regina Saba, cum venit audire sapientiam Salomonis, dedit ei radicem balsami, unde propagatae sunt vineae in Engaddi balsamitae.
8. Ex tali ergo balsamo, cum misericordiae oleo adiuncto, efficitur chrisma, qua inungitur iustus et efficitur christus et David filius, de quo dicitur: "Quid vobis videtur de Christo, cuius filius est? Dicunt ei: David." Vere iustus, chrismate, ex balsamo et oleo confecto, inunctus, est David filius. David interpretatur manu fortis, vel decorus aspectu (cf. 1Reg 16,12).
   Pugil cum adversario pugnaturus capite solet inungi, sic iustus balsamo et oleo supradicto inungitur, ut fortis manu, idest opere, efficiatur, et sic deiciat inimicum diabolum, et ita erit in praesenti filius David, idest fortitudinis, et postmodum in futuro erit filius gloriae, in qua erit decorus aspectu, quia aspiciet facie ad faciem in quem angeli desiderant prospicere (cf. 1Pt 1,12).
   Ad cuius decoris gloriam ipse Iesus Christus, David filius, nos perducere dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.