Sermoni Domenicali

IN LITANIIS

1. In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: "Quis vestrum habebit amicum "["et ibit ad illum media nocte et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum; et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi. Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis: Etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Quis autem ex vobis patrem petit panem: nunquid lapidem dabit illi? aut piscem: nunquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum pententibus se?!"](Lc 11,5).
   In hoc evangelio tria notantur: petitio panis, instantia orationis, circa filium dilectio patris.

2. Petitio panis, ut ibi: Quis vestrum habebit amicum. Quid ista sex, amicus, nox, tres panes, amicus de via, ostium, pueri, significent, videamus.
   Amicus, animi custos, est Iesus Christus, qui nisi custodierit animum, frustra vigilat qui custodit eum (cf. Ps 126,1). De quo Ecclesiasticus VI: "Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius" (Eccli 6,14-15); et IX: "Ne", inquit, "derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi" (Eccli 9,14), idest diabolus, qui novitate gaudet. Vere amicus noster, Iesus Christus, qui nos in tantum dilexit, quod pro nobis animam suam tradidit (cf. Gal 2,20). O quam fidelis tuus esset amicus, qui tibi, in articulo mortis posito, se offerret, et tuam infirmitatem et mortem pro te libenter in se susciperet.
   Dicitur in naturalibus, quod calandrius, avis tota alba, cuius interiora oculorum curant caliginem, in infirmum fixe aspicit si vivere debet, quod sanitatis ipsius est indicium: et tunc ipsa avis accedit ad faciem infirmi, et eius infirmitatem haurit et in se recipit, et postea volat in aera et ibi in ferventi radio solis totam consumit. Sic Christus, noster amicus, totus albus, quia ab omni labe peccati mundus, ex cuius lateris apertura sanguis defluens nostrae animae, quae prius clare videre non poterat, curavit caliginem. Unde dicitur, quod sanguis extractus de latere columbae maculam de oculo removet. Hic oculis suae misericordiae fixe in infirmum genus humanum aspexit, quod signum nostrae salutis fuit; ad nos accessit, infirmitatem nostram suscepit, in crucem ascendit, et ibi peccata nostra in ardenti calore Passionis consumpsit. Vere ergo noster amicus fuit, de quo dicitur: "Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte" (Lc 11,5).
   Nox dicta, quod noceat oculis, est tribulatio vel tentatio, quae oculum rationis impedit. De qua Iob III: "Sit nox illa solitaria, nec laude digna" (Iob 3,7). Nox tentationis tunc est solitaria, cum consensum in homine non invenit; nec laude digna, cum ei homo non arridet nec applaudit. Tentationi se associat et eam laudat, qui et venientem suscipit et susceptae in mentis imaginatione alludit. In hac nocte ad Christum, amicum tuum, debes ire et illi dicere: "Amice, commoda mihi tres panes" (L. c.).
   "Tres panes," triplex gratia compunctionis. Prima est in recordatione propriae fragilitatis vel iniquitatis; secunda, in consideratione exilii praesentis; tertia, in contemplatione Creatoris. Istos tres panes petit sibi commodari. Commodare est id praestare quod sibi reddatur. Quidquid gratiae habemus, a Deo recepimus et ipsi reddere debemus. "Non nobis, Domine," inquit, "non nobis, sed nomini tuo da gloriam" (Ps 116B,1). Pauper es, panem compunctionis non habens, ab amico pete tibi commodari, ita ut ei reddas, quod ab ipso recepisti.
   "Quoniam", inquit, "amicus meus venit ad me de via et non habeo quod ponam ante illum "(Lc 11,6). Amicus, qui de via venit, noster est animus, qui quoties ad temporalia petenda evagatur, toties a nobis recedit; redit, cum superna meditatur et caelesti alimonia refici desiderat. Cui quod proponat non habet, quia animae post tenebras ad Deum suspiranti nihil praeter ipsum cogitare vel loqui vel intueri libet. Solum Trinitatis gaudium, quod etiam in triplici pane assignari potest, anima cum recognoscere incipit, amplius intueri et ad hoc pervenire satagit.
3. Sequitur: "At ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili" (Lc 11,7). Ipse amicus noster intus est, nos miseri adhuc foris stamus, quia a vultu oculorum eius in praesentis exilii miseriam proiecti sumus; foris stamus, et ideo clamare debemus: "Amice, commoda mihi tres panes." Commodari sibi panem petit, qui multa incommoda patitur. Ecce, media nocte et in tanta panis necessitate foris stat, ad ostium clausum, clamat et audit: "Noli mihi molestus esse," idest non debeo precibus tuis inquietari, "quia ostium clausum." Simile quid Deuteronomio XXVIII: "Sit caelum quod supra te est aeneum, et terra quam calcas ferrea. Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis donec conteraris" (Deut 28,23-24). Ostium est clausum et caelum fit aeneum, cum radius divinae gratiae mentem hominis non illuminat, cuius oratio caelum, quia sibi est aeneum, non penetrat. "Posuisti", inquit, "nubem, ne transiret oratio" (Lam 3,44). Si enim caelum esset aeneum, nec sol illuminaret, nec pluvia descenderet, et ita homines in tenebris remanerent et siccitate perirent. Sic, cum ostium vel caelum caelestis gratiae clauditur, et peccator in tenebris conscientiae remanet et pluvia compunctionis caret; terra, idest vita activa, quam calcat, et in qua activus desudat, fit ferrea, cum ex ea nullum percipit fructum consolationis, sed frigus et duritiem mentis. Ferrum enim frigidum est et durum. Pulvis loco imbris terrae datur, cum, pro effusione lacrimarum, animae miserae datur pulvis minutissimarum cogitationum, quibus excaecatur. Cinis super ipsam descendit, cum mortalia et caduca tantum inquirit, quibus conteritur et affligitur. Ecce quantus dolor et angustia! In vita contemplativa nulla mentis dulcedo, in activa nulla consolatio, in oratione mentis excaecatio, circa temporalia evagatio.
   Sed, numquid desperandum? numquid a prece desistendum? Non utique. Et si ostium caelestis gratiae est clausum, vel propter peccata nostra, vel ut magis accendamur ad implorandum et obsecrandum. Et si pueri, idest spiritus angelici, per quos Deus gratiae suae dona infundit et consolationem in tribulatione tribuit, cum eo sunt in cubili, idest aeterna requie, quia ad ministrandum nobis non egrediuntur - de quibus Apostolus ad Hebraeos: "Nonne sunt omnes administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?"Hebr 1,14 -, nihilominus, a petitione panis cessandum? "Non possum," inquit, "surgere et dare tibi." glossa, ibi: Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi.
   "Et ille, si perseveraverit pulsans, dico vobis" etc. glossa: Si amicus homo surgit et dat, non amicitia sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus, qui sine taedio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus, ab erroris vanitate conversus, spiritualis desiderii inopia diutius tabescat, petamus panes, quaeramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. "Propter improbitatem," inquit, "eius surget," quia labor improbus omnia vincit, "et dabit illi," per suae gratiae inspirationem, "quotquot habet necessarios," etsi non quantum ille aliquando voluerit.
4. Instantia orationis, ut ibi: "Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis" (Lc 11,9). Unde Zacharias X: "Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives; et pluvias imbris dabit eis, singulis herbam in agro" (Zach 10,1). In nive, quae candida est et frigida, notatur castitatis munditia; in pluvia imbris, devotio lacrimosae compunctionis; in herba, compassio fraternae necessitatis, quae semper debet virescere in agro nostri cordis. Ista tria debemus a Domino petere, etsi non temporaneo, saltem tempore serotino, idest tardiori, cum primum deberemus quaerere regnum Dei et iustitiam eius (cf. Mt 6,33; Lc 12,31). Temporaneam petitionem faciunt mundani de terrenis, ultimam de aeternis, cum prius deberent incipere a caelo, ubi est thesaurus noster, et ideo deberet ibi esse cor nostrum (cf. Mt 6,21; Lc 12,34) et petitio nostra.
   "Quaerite, et invenietis" (Lc 11,9). Unde Sponsa in Canticis III: "Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea" (Cant 3,2). Civitas est caelestis patria, in qua sunt vici et plateae, idest minores et maiores ordines, quos anima surgens, idest a terrenis se erigens, circuit, dum seraphim ardoris amorem in Deum miratur, dum cherubim in Dei sapientiam speculatur, et sic de ceteris, inter quos sponsum suum quaerit; sed, quia ipse est omnibus altior, eum non invenit, et ideo oportet ipsam vigiles, idest spiritus caelestes, transire in mentis speculatione, ad hoc quod possit dilectum invenire.
   "Quaerite" ergo "et invenietis." Unde Sophonias II: "Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris eius" (Soph 2,3). Et Amos V: "Quaerite Dominum et vivetis. Et nolite quaerere Bethel, et in Galgala nolite intrare, et in Bersabee non transibitis" (Am 5,4-5). Filii Israel fecerunt vitulos aureos et posuerunt eos in Bethel, ut ibi eos adorarent (cf. 3Reg 12,32). In auro, splendor gloriae temporalis; in vitulo, lascivia carnis. Ista "nolite quaerere. Et in Galgala," quae interpretatur volutabrum, idest lutum luxuriae, quo porci involvuntur, "nolite intrare. Et in Bersabee," quae interpretatur puteus septimus, idest voraginem cupiditatis, quae caret fundo sufficientiae, sicut septimus dies non legitur habere finem, "nolite transire. Quaerite ergo Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est" (Is 55,6).
5. Unde sequitur: "Pulsate, et aperietur vobis." Unde dicitur, Actus XII: "Petrus perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent ostium viderunt eum et obstupuerunt" (Act 12,16). Petrus, a carcere per angelum liberatus, significat eum qui per Dei gratiam a peccati carcere est extractus. Hic ad ostium caelestis curiae cum perseverantia debet pulsare et tunc angeli ei aperient, idest devotionis eius orationem in conspectu Dei offerent, quorum stupor, ut ita dicam, est gaudium quod habent super peccatore poenitentiam agente (cf. Lc 15,10).
6. Circa filium dilectio patris, ut ibi: "Quis ex vobis patrem petit panem" (Lc 11,11) etc. Quid ista sex, sibi opposita, panis, lapis, piscis, serpens, ovum, scorpio significent, videamus.
   Panis dictus, quod cum omni cibo ponatur, est caritas, quae cum omni cibo bonae actionis debet poni. "Omnia", inquit, "in caritate fiant" (1Cor 16,14). Sicut sine pane inops videtur mensa, ita sine caritate ceterae virtutes nihil sunt, quae in sola caritate perficiuntur. De quo Levitico XXVI: "Comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra" (Lev 26,5). Duo hic Dominus promittit, quae perfecte habebimus in futuro, scilicet caritatis saturitatem, qua anima satiatur, et terrae, idest carnis nostrae, pacem. Hunc panem quilibet christianus, gratiae filius, patrem Deum debet petere, ut super omnia ipsum et proximum diligat sicut seipsum. Unde dicit: "Panem nostrum quotidianum da nobis hodie" (Lc 11,3).
   "Numquid lapidem dabit illi?" (Lc 11,11). De quo Iob XXVIII: "Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante" (Iob 28,3-4). Torrens est compunctio lacrimarum, quae lapidem caliginis, idest duritiam caliginosae mentis, et umbram mortis, idest mortale peccatum, quod a diabolo, cui nomen Mors (cf. Apoc 6,8), provenit, dividit a populo peregrinante, idest poenitentium, qui se peregrinos reputant in hoc exilio. Petenti ergo filio caritatem, Deus pater non dat cordis duritiam, immo aufert. "Auferam", inquit, "a vobis cor lapideum," quod non sentit, "et dabo vobis cor carneum" (Ez 36,26), quod dolet.
   "Aut piscem" (L. c.)"." Piscis, fides invisibilium. Sicut enim piscis sub tegumento aquarum nascitur, vivit et nutritur, sic fides, quae in Deum est, invisibiliter in corde gignitur, invisibili gratia Spiritus per aquam Baptismi consecratur, invisibili auxilio divinae protectionis, ne deficiat, nutritur, invisibilium praemiorum intuitu quaecumque valet bona operatur. Vel etiam, ideo fides pisci comparatur, quia sicut ille crebris maris fluctibus tunditur nec perimitur, ita fides adversitatibus non frangitur. Hunc piscem quilibet christianus debet petere Deum patrem, dicens: Da mihi vivere et mori in fide apostolorum tuorum et sanctae Ecclesiae tuae catholicae.
7. "Numquid pro pisce serpentem dabit illi?" (L. c.). Serpens dictus, quia occulto accessu serpit. Omnis serpens natura frigidus, nec percutit nisi quando calescit. Quidam de medulla spinae hominis mortui serpentes nasci dicunt. Fertur vero mori, si folia rubi ei superiactentur. Dicitur etiam, quod si viderit hominem nudum timet, si vestitum, insilit in eum. Et serpentes valde vinum diligunt, et carnem et herbas comedunt, et humiditatem animalis, ad quod applicantur, sugunt. Serpens est diabolus, qui occulte ad tentandum accedit; vel eius infidelitas, quae ut cancer serpit. Diabolus insita malitia, frigidus, sed, calore nocendi succensus, venenum infidelitatis nititur infundere in animas fidelium, qui soli vivunt. Omnes vero alii sunt mortui, quia veneno infidelitatis extincti, quae in ipsorum corde nascitur et ad alios occidendum foras egreditur. Sed, Deo gratias, qui dedit nobis medicinam contra hoc venenum, scilicet folia rubi. Rubus, qui ardebat et non comburebatur (cf. Ex 3,2), est humanitas Iesu Christi, quae, plena paene aculeis, arsit in igne Passionis, sed non fuit combusta: "Aruit", inquit, "tamquam testa virtus mea" (Ps 21,16); cuius folia, idest verba, serpentem, idest diabolum et eius infidelitatem, interficiunt.
   Diabolus nudum, idest Christi pauperculum, temporalibus exutum, timet; hominem vero vestitum, idest cupidum, temporalibus involutum, cum viderit, in eum insilit, idest tentationibus fortiter invadit et venenum pro posse infundit. Vel, nudus est qui propriae voluntatis vestimentum non habet, de quo dicitur, Marco X, quod caecus, "proiecto vestimento suo, exiliens venit ad Iesum" (Mc 10,50). Qui lumen vult recipere et ad salutem venire, oportet eum propriam voluntatem procul eicere. Qui vero vestimento propriae voluntatis se induit, statim diabolus in eum insilit. Quod patet in Adam, qui, dum in obedientia fuit, diabolus eum timuit: Erat, inquit, "uterque nudus; et non erubescebant" (Gen 2,25); cum vero propriae voluntatis vestimento se cooperuit, in eum serpens insiliit: "Cum cognovissent," inquit, "se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata" (Gen 3,7).
   Item, diabolus valde diligit vinum luxuriae, carnem, idest carnalitatem, gulae; et herbas, idest nitorem temporalis gloriae, libenter sibi incorporat; et humiditatem, idest mentis compunctionem, hominis, cui applicatur per consensum, sugit et extrahit. Talem serpentem Deus pater non dat filio suo, petenti piscem, immo de infideli fidelem facit et de morte ad vitam convertit.
8. "Aut si petierit ovum" (Lc 11,12), in quo spei nostrae certitudo figuratur, quia in ovo nondum perfectus foetus cernitur, sed fovendo speratur. Ovum dictum, quod sit uvidum, est enim intrinsecus humore plenum. Sic qui spem habet aeternorum humore devotionis est plenus. Dicitur in naturalibus, quod ova diversantur in figura, quoniam quaedam sunt acuta et quaedam lata. Ova longa, acuti capitis, producunt mares, rotunda vero producunt feminas, et sunt obtusi. Sunt etiam ova venti, quae non pullificant et sunt parva et insipida. Quando tonitrua veniunt in hora cubationis corrumpunt ova. In ovis acutis designatur spes de aeternis. Posteriorum, inquit Apostolus, oblitus ad anteriora me extendo (cf. Phil 3,13). In longitudine vel acumine ovi notatur desiderium animi, quod habet in spe caelestis regni. Ex tali ovo masculus, idest opus virtuosum, procreatur. In ovis vero latis vel rotundis designatur spes, quae est de transitoriis, si spes dici potest." Quod enim videt quis, quid sperat?" (Rom 8,24) Est enim in eis lata via, quae ducit ad mortem (cf. Mt 7,13); et: "In circuitu impii ambulant" (Ps 11,9). "Deus meus, pone illos ut rotam" (Ps 82,14). Ex tali ovo procreatur femina, idest effeminatum opus. Talis spes obtusa est, idest obscura, quae magis diligit tenebras quam lucem (cf. Io 3,19). Haec in ovo venti figuratur, quia ventosa et vento plena. Unde Osee VIII: "Ventum seminaverunt et turbinem metent" (Os 8,7). De tali semine talis fructus, quia qui seminant vanitatem metent damnationem. Spes venti non facit pullum caritatis: parva est, quia in Deum non crescit; insipida, quia eius sapientia sapore non est condita.
   Item, quando tonitrua, idest tentationes prosperitatis vel adversitatis, in principio novae conversionis vel conversationis irruunt, solent corrumpere ova spei et propositi sancti. Ovum ergo spei aeternorum filius gratiae debet Patrem misericordiae petere, quia, ut dicit Ierernias XVII: "Benedictus homo, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius" (Ier 17,7).
9. "Numquid porriget illi scorpionem?" (Lc 11,12). Cuius aculeus venenatus retro est timendus, sic spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt se extendat. Scorpio, cui proprium est quod manus palmam non feriat, ore blanditur, sed cauda, in qua habet duos aculeos, percutit et venena infundit. Palma dicta, quod pilis sit munda. Manus, opus bonum; palma, recta operis intentio. Pilus in palma vel in oculo, pravitas in intentione. "Si oculus tuus," inquit, idest intentio, "fuerit simplex, totum corpus tuum," idest opus, "lucidum erit" (Lc 11,34). Scorpio, diabolus, qui suggestione blanditur, sed in fine duplici aculeo caudae percutit, quia in praesenti corpus et animam peccato inficit et postea in utroque punit. Et felix ille, qui in manu operis habet palmam rectae intentionis, quam diabolus ferire non valet. Munda enim intentionis palma faciem et totum corpus mundat et pulchrificat.
   Sequitur: "Si ergo vos, cum sitis mali" (Lc 11,13) etc. Quia omnis creatura in conspectu divinae bonitatis mala, quia "nemo bonus nisi solus Deus" (Lc 18,19). Apta comparatio. Si enim homo peccator, adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater caelestis filiis, suo timore et amore praeditis, non deficientia bona largitur in caelis. Quae nobis largiri dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.
10. "Venerunt de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barbam, et scissis vestibus et squalentes; munera, et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini" (Ier 41,5). Haec auctoritas Ieremiae XLI. Sicut illi viri insimul convenerunt ad rogandum Dominum, ita et nos istis diebus convenimus, unde et isti dies graece dicuntur letaniae, quas nos rogationes appellamus, quae inducuntur propter rogandum Dominum et impetrandum. Propter haec duo fuerunt specialiter institutae, scilicet ad rogandum Deum, ut peccata dimittat, unde dicit Isaia LVIII: "Rogant me iudicia iustitiae, et appropinquare Deo volunt" (Is 58,2); et ad impetrandum misericordiae beneficia tam in spiritualibus quam in temporalibus. Quae ut recipere mereamur, oportet, ut spiritualiter faciamus quod illi octoginta viri corporaliter fecerunt. Octoginta sunt omnes illi, qui in praesenti vitae septenario, in bono opere viventes, octavam resurrectionis expectant. Omnes dicuntur viri, quia non mollia vel effeminata, sed virtuosa opera faciunt. Est enim vir nomen virtutis. Isti veniunt de Sichem, qui interpretatur labor, et de Silo, quae interpretatur: Ubi est ipsa?, et de Samaria, quae lana interpretatur, quae a laniando, idest evellendo, dicitur. Ista tria loca significant illa tria, quae sunt in istis temporalibus; cum labore enim acquiruntur, cum timore custodiuntur - dicit enim semper avarus: Ubi est ipsa, scilicet pecunia? -, cum dolore amittuntur. Ecce laniatio et cordis evulsio! Ista debet postponere qui Deum intente vult rogare.
11. Sequitur: "Rasi barbam," in qua opus virtutis designatur. De qua in Psalmo: "Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron" (Ps 132,2), qui interpretatur mons fortis, et significat constantem virum, qui manum suam mittit ad fortia (cf. Prov 31,19), in cuius capite, idest mente, est unguentum divinae gratiae. Pugilis enim pugnaturi solet caput inungi. Sic Deus inungit iusti mentem, ut fortis sit contra antiquum hostem. Hoc unguentum in utramque barbam descendit, quia ex abundantia gratiae interioris inunguntur fortia opera geminae caritatis. Hanc barbam sibi radit, qui de nulla sui boni operis virtute praesumit, unde Isaia VII: "In die illa radet Dominus in novacula acuta vel conducta in his qui trans flumen sunt, caput et pilos pedum, et barbam universam" (Is 7,20).
   Trans flumen mundanae voluptatis sunt poenitentes, in quibus Dominus novacula acuta, vel conducta, suae Passionis radit omnem praesumptionem boni operis. Quis enim de bono opere praesumere vel gloriari potest, cum videat Patris Filium, "eius virtutem et sapientiam" (cf. 1Cor 1,24), cruci affixum, inter latrones suspensum? In capite, pedibus et barba, principium, finis et medium boni operis designatur, quae Dominus radit in poenitente, cum in nullius boni principio, medio vel fine eum praesumere vel gloriari permittit, ut "qui gloriatur, in Domino" non in se "glorietur" (cf. 1Cor 1,31; 2Cor 10,17).
12. Sequitur: "Et scissis vestibus." Vestes sunt corporis membra, de quibus Apocalypsi III: "Habes," inquit, "pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta," idest membra, "sua" (Apoc 3,4). Vere pauci sunt in Sardis, quae interpretatur principatus pulchritudo, in qua virginitas designatur, quam qui habet, principatus pulchritudinem possidet. O quam pulcher principatus, cum Creator spiritui, spiritus carni praesidet. Vestes scindit, qui in afflictione corporis sibi non parcit, unde dicitur de Iob I: "Surrexit," inquit, "et scidit tunicam suam, et tonso capite corruens in terram adoravit" (Iob 1,20). Iob, qui interpretatur dolens, est poenitens, qui dolet in contritione, surgit in confessione, scindit tunicam, idest carnem suam, in satisfactione, caput tondet in mentis humilitate, in terram corruit in mortis recordatione, adorat in gratiarum actione.
   Et squalentes. Squalor est pallor, macies, sordes, et ariditas. Talibus vere poenitentes squalent, quia pallor in facie, macies in corpore, sordes in veste, ariditas in comestione.
13. "Munera et thus habebant in manu." Dicitur in naturalibus, quod creatio manus hominis est conveniens omnibus operationibus, quoniam est extensa et divisa in multas partes, et potest uti una parte sola et duabus et multis, secundum diversos modos. Et mobilitas digitorum est conveniens ad accipiendum et retinendum. In manu ergo notatur operatio, quam debemus extendere ad utilitatem proximi, et in multas partes dividere, cum fuerit necesse. Una sola parte utitur, cum tantum Deo vacat; duabus, cum proximo cibum animae et corporis ministrat. Mobilitas digitorum, idest virtutum, in operatione duo facit, scilicet accipit gratiam sibi datam, et retinet, quia conservat, ne perdat. In hac ergo manu debemus habere munera virtutis, caritatis et eleemosynae, et thus devotionis intimae, ut quidquid agimus cum devotione faciamus.
   "Ut offerrent in domo Domini." Hoc est quod dicitur in Apocalypsi VIII: "Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo" (Apoc 8,4). Qui de bono opere quod agit laudes proprias quaerit, nec in domo Domini munera offert, nec fumus thuris eius coram Deo ascendit. In hoc docemur, ut in domo Domini, idest pura conscientia, ubi ipse habitat, coram ipso operis nostri oblationem offeramus, et ab ipso tantum mercedem expectemus; et sic per ministerium angeli, in nostram custodiam deputati, nostra devotio coram Deo ascendet, et sua gratia ad nos descendet, ut ad ipsius gloriam tandem ascendere valeamus.
   Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.