THEMATA SERMONIS
Evangelium in decima sexta dominica post Pentecosten: "Ibat Iesus in civitatem quae vocatur Naim," quod in duabus clausulis dividitur.
In primis thema sermonis de anima poenitente, qualiter peccatum debet deponere et poenitentiae operibus insistere, et ornamento virtutum se debet induere, ibi: "Iudith descendit in domum suam." [de prima cmausula]. Item qualiter cognoscitur mortale peccatum, ibi: In unoquoque nostrum.
Item de quattuor portis nostri corporis, ibi: "Singuli per turmas suas." Item de visu, ibi: "Sicut oriens mundum." De auditu, ibi: "Meridies dictus." De gustu, ibi: "Occidens dictus;" et de natura serpentis.
De tactu, ibi: Aquilo dictus.
Item thema de diaboli astutia, ibi "Holophernes dum circuiret." [de secunda clausula]. Thema sermonis de misericordia Dei, quae consistit in Incarnatione et Passione; et de natura cypressi, ibi: "Cum Assuerus vidisset Esther." Item de quattuor elementis et eorum significatione, ibi: "Hi autem qui portabant steterunt." Item de peccati abominatione, ibi: "Nosti, Domine." De cordis contriti humilitate, ibi: "Esther confugit ad Dominum." De confessione, ibi: "Domine rex Deus." De restitutione poenitentis, ibi: "Homo quem rex honorare." Item de latitudine, longitudine, summitate et profundo et eorum signicatione, ibi: "In caritate radicati."
EXORDIUM. DE ANIMA POENITENTE
Dicitur in libro Iudith, quod Iudith descendit in domum suam et "abstulit a se cilicium, et exuit se vestimento viduitatis suae. Et lavit corpus suum et unxit se myrrha optima, et distinxit et discriminavit crinem capitis sui et imposuit mitram super caput suum; et induit se vestimentis iucunditatis suae, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola et lilia et inaures et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se "(Iudith 10,2-3). Iudith interpretatur confitens, et significat animam fidelem, quae confessione criminis et laudis debet Domino confiteri. Haec in domum suam descendit, cum, ad conscientiam propriam rediens, recogitat mala sua in amaritudine animae suae (cf. Is 38,15). Unde dixit Angelus ad Agar in Genesi: "Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu eius "(Gen 16,9). Agar interpretatur vultur. Haec est anima, quae cum egreditur per sensus corporis ad opera carnis, tunc est quasi vultur, insidens cadaveribus. Huic dicit Angelus, idest gratia Sancti Spiritus: "Revertere ad dominam tuam," intra in conscientiam tuam, "et sub manu "rationis "humiliare" in amaritudine poenitentiae.
"Et abstulit a se cilicium." In cilicio foetor peccati designatur, quem tunc a se anima aufert, cum, in conscientiam propriam descendens, meditatur quid commiserit et omiserit. Unde in Psalmo: "Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum "(Ps 76,7). Nota ista tria verba: meditari, exercitari et scopare. Peccator, in nocte peccati existens, debet meditari cum corde suo quid commisit, quid amisit et quid sibi acquisivit. Commisit animae suae mortem, amisit gloriam, acquisivit gehennam. Et pro his debet se exercitare in contritione et amaritudine cordis, et scopare, idest mundare peccati foetorem, in confessione oris.
"Et exuit se vestimento viduitatis suae." Vestimentum est, quod usque ad vestigium praetenditur, quasi vestigimentum. Vidua dicta, quod sola sit, nec circa consortium viri coniugalia iura custodiat. Vestimentum viduitatis est mortale peccatum, quo cum anima induitur, a vero sponso vidua efficitur; quod tunc exuit, cum ipsum et ipsius circumstantiam in confessione deponit. Unde dicit Dominus in Ieremia, in verbis Baruch: "Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae; et indue te decore et honore eius, quae a Deo tibi est, sempiterna gloria "(Bar 5,1). Stola luctus et vexationis est peccatum, in quo est luctus et vexatio. Luctus dictus, quod sit humano cordi quasi vulnus vel ulcus, cui sanando consolationes adhibentur. Sicut vulnus vel ulcus, corpus, sic peccatum vexat animam, cui dicitur: "O Ierusalem, exue te" in confessione "stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore" virtutum "et honore" gloriae, quae est puritas conscientiae, ut ad sempiternam gloriam valeas pervenire.
"Et lavit corpus suum," idest opera carnis, lacrimis poenitentiae. Unde dixit Dominus Moysi in Exodo: "Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua, et sint parati in diem tertium "(Ex 19,10-11). Nota quod tres sunt dies, idest contritio, confessio et satisfactio. Hodie et cras, idest contritione et confessione, debemus nos sanctificare, et lacrimis vestimenta, idest opera carnalia, lavare, et sic erimus parati in diem tertium, idest ad satisfactionem peragendam.
"Et unxit se myrrha optima," idest carnis mortificatione, ut occidat vermes concupiscentiae. Unde dicitur in Ioanne, quod venit Nicodemus "ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo" ipse et Ioseph "corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire "(Io 19,39-40). Nicodemus interpretatur includens iudicio, et significat vehementem spiritum contritionis, qui includit sensus corporis sub iudicio discretionis, ne discurrant per prata captivae voluptatis. Hic fert mixturam myrrhae et aloes, idest mortificationem mentis et corporis, in qua consistit omnis perfectio hominis, et hoc est quasi libras centum. Ioseph interpretatur appositio, et significat confessionem, quae debet apponi contritionis spiritui. Isti duo sepeliunt virum iustum in novae monumento conversationis, ligantes eum linteis mundae conscientiae, cum aromatibus bonae famae. Sic enim mos est Iudaeis, idest vere poenitentibus, sepelire.
Sequitur: "Et distinxit, et discriminavit crinem capitis sui," idest distinxit solerti discretione cogitationes singulas mentis. Unde dicit Dominus in Ieremia: "Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris "(Ier 15,19). Pretiosus [lapis] dictus, quod a vilibus discerni possit, seu quod rarus sit. Vilis a villa dicitur, nullius enim urbanitatis est. "Si" ergo "separaveris pretiosum a vili," idest cogitationem puram, quae rara est, ab impura, quae de carne est, "quasi os meum eris," qui non terrena sed caelestia loquor.
"Et imposuit mitram super caput suum." Hoc est quod dicit Ecclesiasticus: "Corona aurea super mitram eius", idest Aaron, "expressa signo sanctitatis, et gloria honoris, et opus fortitudinis "(Eccli 45,14). De hoc habes in Exodo, ubi dixit Dominus Moysi: "Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: Sanctum Domini. Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram," idest super mitram, "imminens fronti pontificis "(Ex 28,36-38). Caput est mens; mitra in capite, stabile propositum boni operis in mente; lamina aurea super mitram est patientia aurea, in qua sculpitur "Sanctum Domini," idest tetragrammaton, idest quattuor litterarum, quae sunt ioth, he, vau, he. Hoc est: Principium vitae Passionis iste. Ac si diceret Aaron: Iste quem ego praefiguro est principium vitae in Adam perditae, sed Passionis, hoc est Passione sua restauranda. Genitivus, graeco more, ponitur pro ablativo. In lamina aureae patientiae inscribitur nomen Passionis dominicae, quae est gloria nostri honoris et opus nostrae virtutis.
Sequitur: "Et induit se vestimento iucunditatis suae." Vestimenta iucunditatis sunt opera caritatis. Unde in Psalmo: "Iucundus homo qui miseretur et commodat "(Ps 111,5) etc.
"Induitque sandalia pedibus suis," idest congressus operum evangelicis munivit praeceptis. Unde in Marco sandaliis calceati apostoli leguntur (cf. Mc 6,9). Ibi dicit Glossa: "Calceatos sandaliis." Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, idest neque evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur.
"Assumpsitque dextraliola," idest remunerationem dexterae, idest vitae aeternae (cf. Mt 25,34). Unde in Ioanne: "Mittite," inquit, "in dexteram navigii rete, et invenietis "(Io 21,16). In sinistra est perdere, quia sinistra dicitur sinens extra. Quidquid pro hoc mundo facis, totum hic sinis, et sic perdis. In dextera est invenire, quia dextera dicitur dans extra. Si pro vita aeterna laboras, de interno vitae thesauro, tibi extra posito, datur gratia, per quam possis redire in terram.
"Et assumpsit lilia," idest castitatem, munditiam, de quibus dicitur in Canticis: "Dilectus meus pascitur inter lilia "(Cant 2,16). Inter lilia duplicis continentiae requiescit et delectatur filius Virginis Mariae.
"Et inaures," idest devotiones obedientiae. Unde dicitur in Iob: "Et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem unam auream "(Iob 42,11). Per ovem innocentia, per inaurem obedientia, idest auditus humilitatis gratia ornatus exprimitur. Notandum vero quod hoc loco cum inaure ovis, cum ove inauris offertur, quia innocuis mentibus ornamentum obedientiae iungitur, Domino attestante: "Oves meae vocem meam audiunt "(Io 10,27). Oves, inquit, non lupi. Qui praelati vocem non audit, non ovem sed lupum se esse ostendit. Quia vero ipsa obedientia non metu sed caritate observanda est, auream inaurem obtulisse perhibentur.
"Et annulos," idest signaculum fidei formatae. Unde, de filio prodigo, dixit Pater in Luca: "Date illi annulum in manu eius "(Lc 15,22). Annulus in manu est fides in opere, ut per opera fides clarescat et per fidem opera confirmentur.
"Et ornavit se omnibus ornamentis suis," idest ceteris virtutibus, quibus ornatur anima. De quibus in Psalmo: "Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate "(Ps 44,10). Haec omnia oportet illum habere, qui cum filio viduae a Domino resuscitatur et matri suae caelesti Ierusalem restituitur. Unde in hodierno evangelio dicitur: "Ibat Iesus in civitatem quae vocatur Naim" etc.
In introitu hodiernae missae cantatur: "Iustus es, Domine," et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Ephesios: "Obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis," quam in duabus particulis volumus dividere et cum duabus clausulis evangelii concordare. Prima particula est: "Obsecro vos." Secunda: "In caritate radicati et fundati." Et attende quod ideo haec epistola legitur cum isto evangelio, quia in evangelio dicitur qualiter Christus filium viduae resuscitavit, et Paulus in epistola dicit: "Christum per fidem in cordibus nostris," per quam interius homo noster resuscitatur a peccatis.
I. DE IESU CHRISTI PORTAE CIVITATIS NAIM APPROPINQUATIONE
Considera et attende diligenter, quam congrue, quam egregie concordat historia Iudith cum evangelio praesentis dominicae. In evangelio tria specialia sunt notanda, scilicet civitas Naim, filius viduae in ea defunctus, et ipsa vidua. Similiter in historia praesentis dominicae ponuntur tria specialia, scilicet civitas Bethuliae, populus in ea siti afflictus et quasi mortuus, et ipsa Iudith vidua. Dominus, misericordia motus super lacrimis viduae, resuscitat eius filium; et lacrimis et oratione viduae Iudith liberat ab hostium obsidione Bethuliae populum. Quid omnia ista moraliter significent videamus.
Civitas Naim et civitas Bethuliae idem significant. Naim motus vel commotio fluctus aut fluctuans, Bethulia domus dolens, vel domus parturientis interpretantur, et significant corpus nostrum, in quo est commotio primorum motuum, fluctus malarum cogitationum, dolor tribulationum, parturitio gemituum et lacrimarum. De his quattuor disseramus.
Item, de fluctu malarum cogitationum dicit Isaias: "Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum "(Is 57,20). Et: "Non est pax impiis, dicit Dominus "(Is 57,21). Cor impii est quasi mare fervens; tumet superbia, fervet luxuria, et sic fluctus malarum cogitationum redundant in conculcationem et lutum. Duo enim mala faciunt: conculcant gratiam et offerunt peccati immunditiam.
Item, de dolore tribulationis dicitur in Psalmo: "Tribulationen et dolorem inveni "(Ps 114,3). Adam, eiectus a paradiso, invenit spinas doloris in mente, tribulos tribulationis in corpore. "Spinas", inquit, "et tribulos germinabit tibi "(Gen 3,18). Spinae a pungendo dictae, quod sint acutae ut spicae; tribulus dicitur a "tribulo, tribulas." Spinae dolorum pungunt animum; tribuli tribulationum tribulant corpus, et ideo parturit lacrimas et gemitus. Ecce civitas Naim, en civitas Bethuliae, in qua filius unicus moritur et populus affligitur. Filius et populus hominis animam significant, quae hostium invisibilium tentatione et impugnatione affligitur; quibus cum consentit, in ipso corpore miserabiliter moritur. Dicamus ergo:" Ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae." Defunctus dicitur qui complevit vitae officia, vel vitam finivit, quia defungi est ab officio cessare vel finire. Defunctus, qui coram multis extra portam effertur, significat criminaliter peccantem et peccatum non cubiculo cordis tegentem, sed indicio operis vel locutionis, quasi per ostia suae civitatis, aliis propalantem. Porta, qua defunctus effertur, est aliquis de sensibus, quo aliquis in peccatum corruit, et maxime visus. Porta dicta, quia potest inde portari vel exportari aliquid. Per oculos exportatur anima ad videndas mulieres, idest falsas delectationes, regionis istius (cf. Gen 34,1), et per ipsos importatur mors ad occidendum virtutes ipsius.
In oriente visus designatur, quia sicut oriens mundum, sic oculi totum corpus illuminant. Ad quorum custodiam debent poni Iudas, Issachar et Zabulon. Iudas, qui ingressu maris Rubri primus meruit principatum, ex cuius tribu fuit David et Christus, regalis animi significat dignitatem, quae omnem inhonesti et illiciti motus reprimit discursum, et quasi leo ad nullius tentationis pavet occursum. Issachar, qui merces interpretatur, mercedem aeternae retributionis significat. Zabulon, habitaculum fortitudinis, et significat stabile propositum perseverantiae finalis. De his duobus dicit Moyses in Deuteronomio: "Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et, Issachar, in tabernaculis "(Deut 33,18). Qui usque ad sui exitus finem in Domino perseverat, vere tunc exultat, quia ad aeternae mercedis tabernacula transmigrat. Si haec tria, scilicet dignitas animi regalis, expectatio aeternae mercedis, stabilitas perseverantiae finalis, in unum conveniunt, oculos ab omni visu illicito defendunt. Animi regalitas inhonesta videre fastidit; expectatio mercedis invisibilis oculum a visibilibus subtrahit; propositum perseverantiae a peccati claudit contagione, quae, cum intrat per oculum, effeminat animi propositum.
In meridie auditus designatur. Meridies dictus, quasi "medies", idest medius dies; vel quia "meridies" est, idest purior. "Merum" enim graece, "purum" dicitur latine. Auditus est quasi medius inter visum et gustum. A longius video quam audio; magis a remotis audio quam gusto. Gustare est quasi in positivo, audire in comparativo, videre in superlativo. In auditu ergo tentoria debent figere Ruben, Simeon et Gad. De Ruben dixit Moyses in Deuteronomio: "Vivat Ruben et non moriatur, et sit parvus in numero "(Deut 33,6), in quo humilitas designatur. Cum esses, inquit, parvus in oculis tuis, factus es magnus in meis (cf. 1reg 15,17). Simeon interpretatur audiens moerorem vel tristitiam; Gad, "accinctus" (Gen 49,19). Nota quod tria sunt quae impediunt auditum nostrum, scilicet verba elationis, detractionis et adulationis. Contra verba superbiae sis peritus, idest humilis et patiens. Optimum, inquit philosophus, genus vincendi patientia. Contra detractores sis audiens moerorem vel tristitiam. Unde Salomon in Proverbiis: "Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem "(Prov 25,23). Contra adulatores sis accinctus, propriae iniquitatis recordatione, plus tuae conscientiae quam alterius credens linguae.
In occidente gustus designatur. Occidens dictus, quod diem faciat occidere. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. Nota quod tribus modis peccamus in lingua, scilicet adulatione, detractione, cibi et potus ultra necessitatem assumptione. Praesenti adulamur, absenti detrahimus, gulae voluptati servimus, et ideo occidit nobis sol iustitiae et superveniunt tenebrae ignorantiae. In hac parte debent figere tentoria Ephraim, qui interpretatur crescens, Manasses, qui oblitus, Beniamin, qui filius amaritudinis (cf. Gen 35,18). Cum aliquem tua laude crescere et extollere cupis, in teipso decrescis. Audi quid dixit Ioseph in Genesi, cum ei natus fuit Ephraim: "Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae "(Gen 41,52). Paupertatis, inquit, non adulationis. Vis crescere Deo, non homini? Creatori, non creaturae, omnem laudem, omnem gloriam redde. Vis a detractione cavere? Sis Manasses, idest oblitus omnem cordis rancorem, aemulationem. Dum loqueris, de nemine absente nisi in bono loquaris. Omnem hominem absentem, quem non vere et pure diligis, obsecro te, mi frater, obliviscere dum loqueris, ut dicere possis in Genesi, quod dixit Ioseph, quando Manasses natus fuit ei: "Oblivisci me fecit Dominus omnium laborum meorum "(Gen 41,51). Magnus est labor vitam alterius lingua detractionis laedere, malum alienum suum facere, pondus alterius sibi superponere. "Sub lingua eius," inquit Psalmus, "labor et dolor "(Ps 10,7). Unde Ieremias: "Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis "(Ier 9,3).
Et nota quod dicit "extenderunt". Dicitur in naturalibus, quod serpens ex astutia extendit linguam, in qua habet duo additamenta, et primo mordet dente et postea in vulnere facto illa duo addimenta infigit, et tunc defluit quaedam veneni humiditas in vulnus, et sic invenenat hominem. Serpens dictus, quia serpit, detractorem significat, qui in occulto submurmurat. In huius lingua sunt duo addimenta: aut enim de eo quem non diligit mala praedicat, aut, si timet vel ei non creditur, ironice laudat: Bonus est, inquit, si tali vitio careret. Dum mordet vitam lingua detractionis, venenum infundit perversae mentis.
Item, contra gulae voluptatem sis Beniamin, idest filius amaritudinis, idest Passionis Iesu Christi. Unde dixit Booz Ruth: "Intinge buccellam tuam in aceto "(Ruth 2,14). De hoc quaere in evangelio: "Caecus sedebat "("Dom. in Quinquagesima").
In aquilone tactus designatur. Aquilo dictus, quasi aquas ligans. Iniquitas ligat manus, ne extendas ad bonos actus. In hac parte debet figere tentoria Dan, qui iudicium, Aser, qui divitiae, Nephthali, qui latitudo interpretatur. Nota quod in tactu manuum tribus modis peccamus, scilicet inhonesta et turpia tangendo, aliena auferendo, sua pauperibus non erogando. Contra primum fac iudicium de teipso. Contra secundum sis contentus eo quod iuste habes: Magnae divitiae laeta paupertas, et sibi sufficere quod habet. Contra tertium dilata teipsum: Extende manum pauperi (cf. Prov 31,20), ut suscipias duplicia de manu Iesu Christi (cf. Is 40,2). Si talibus seris et custodibus portae tui corporis fuerint obfirmatae, defunctus non efferetur per portas civitatis Naim.
Unde, haec iusto Dei iudicio et suo merito sibi considerans evenisse, clamat cum populo Bethuliae in introitu hodiernae missae: "Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum; fac cum servo tuo secundum misericordia m tuam "(Ps 118,137.124). Hoc idem legitur in libro Iudith, ubi dicitur quod "factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia magna ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Dominum, dicentes: Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Tu, quia pius es, miserere nobis "(Iudith 7,18-20)"."
II. DE FILII VIDUAE RESUSCITATIONE
Nota quod, misericordia Domini consistit in duobus, scilicet Incarnatione et Passione. Misericordia [m] ergo, idest Incarnatio et Passio, ut nostrae oculos superbiae humilient, ante mentis nostrae oculos debemus habere. Unde dicit Salomon in Proverbiis: "Non effluant haec ab oculis tuis "(Prov 3,21). Et in Exodo: "Erit quasi signum et quasi appensum quid ob recordationem ante oculos tuos "(Ex 13,6). Et loquitur a simili illius qui facit nodum vel aliquid tale pro aliquo, ne excidat a memoria sua.
"Et complacui in veritate tua." De qua in Psalmo: "In veritate tua humiliasti me "(Ps 118,75). Ac si diceret: Cum veritatis, idest Filii tui, humilitatem considero, meipsum humilio et sic tibi complaceo. Vel, "complacui in veritate tua," idest in completione promissorum tuorum. Antequam enim Dominus promissa sua implesset, homo deformatus erat, unde sibi complacere non poterat; sed postquam reformatus est per Incarnationem Filii Dei, per quam Domini promissa impleta sunt, habet in quo sibi complaceat. Et quia Iesus Christus hanc reformationem fecit, ideo ipse dicit in Ecclesiastico: "Ego quasi cypressus in monte Sion "(Eccli 24,17). Dicitur in naturalibus, quod folium cypressi tollit morphaeam, quae est species leprae. Sic Christus maculam corruptionis, quae resultabat in speculo nostro, abstulit et ideo audire meruit pro se et suis baptizatis: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui "(Mt 3,17). Bene ergo dicitur, quod Esther placuit oculis Assueri.
Sequitur: "Et extendit contra eam virgam auream" etc Virga aurea est crux suae Passionis, per quam acquisivit potestatem. Unde et dixit: "Data est mihi potestas in caelo et in terra "(Mt 18,28). Et Apostolus: "Propter quod et Deus exaltavit illum "(Phil 2,9) etc. Hanc virgam tunc contra animam extendit, cum accedit et loculum tangit. Ecce concordantia. Loculus est hominis conscientia, quam cum Dominus aurea virga suae Passionis tangit, idest sui sanguinis ei signa imprimit et suae Passionis ei memoriam infigit, tunc surgit anima, confidens de misericordia , et osculatur "summitatem virgae." Summitas virgae, idest Passionis dominicae, fuit caritas, de qua dicit Apostolus in hodierna epistola: "Scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi "(Eph 3,19), idest quae supereminet omnem scientiam, et plene sciri non potest. Caritas Christi, qua nos usque in finem dilexit, fuit super scientiam hominum. Deus enim homo factus est, iustus pro impiis mortuus est (cf. 1Pt 3,18). Summitatem ergo virgae anima osculatur, cum Christi caritati inseparabiliter iungitur, et tunc potest dicere cum Apostolo: "Quis me separabit a caritate Christi? "(Rom 8,35) etc.
Ista quattuor portant animam ad sepeliendum in inferno, sed Domino tangente, manu suae misericordia e et virga aurea Passionis, conscientiam peccatoris, quattuor supra dicta vitia coercentur, et mens ad se reversa Deo vocanti ad vitam occurrit, et respondet obediendo Salvatori. Unde sequitur: "Adolescens, tibi dico, surge" etc. Nota ista quattuor: surge, resedit et coepit loqui et dedit illum matri suae. Hic est rectus ordo ad vitam redeundi. Primo debet peccator surgere: surgere a peccato per ipsius abominationem et detestationem. Secundo debet sedere, idest se humiliare in cordis contritione. Tertio debet loqui in confessione, et sic eum Dominus restituet matri suae, idest Sancti Spiritus gratiae. Super his quattuor habes concordantiam in libro Esther.
Item, de secundo, scilicet cordis contriti humilitate, in eodem libro dicitur, quod "Esther confugit ad Dominum pavens periculum, quod imminebat. Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta vestimenta suscepit; et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis; omniaque loca, in quibus laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Et deprecabatur Dominum Deum Israel "(Esth 14,1-3). Sic anima, pavens periculum mortis aeternae, quod imminet peccatoribus, debet ad Domini misericordia m confugere et vestes gloriae temporalis exuere, et fletum et luctum poenitentiae suscipere, et pro unguentis variis, idest delectationibus carnis, cinere, idest memoria fragilitatis, et stercore, idest recordatione propriae iniquitatis, debet caput mentis aspergere, et corpus suum ieiuniis humiliare, et omnia loca, in quibus fuit delectata, crinium laceratione replere, ut quot in se habuit oblectamenta tot de se inveniat holocausta.
Item, de confessione dicit Mardochaeus, in eodem libro Esther: "Domine rex, Deus, exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo; et converte luctum nostrum in gaudium "(Esth 13,15.17). Et Esther dixit: "Domine mi, qui rex noster es solus; adiuva me solitariam, et cuius praeter te, nullus adiutor est alius "(Esth 14,3). Mardochaeus interpretatur amara contritio, ex qua procedit vera confessio, veniam impetrans et luctum poenitentiae convertens in gaudium gloriae.
Vestes dictae, quod statum hominis proprium vehunt. Rex est Christus, cuius vestes sunt virtutes, quibus induit animam ad se conversam. Unde dicit in Ezechiele: "Lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo; et vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus. Et ornavi te ornamento "(Ez 16,9-11). Sanguis dictus, quod suavis sit, et significat immunditiam luxuriae, quae suavis est homini, sed postea os eius implebitur calculo (cf. Prov 20,17), idest carbone ignito gehennae. Hunc sanguinem lavat et emundat Dominus ab anima aqua compunctionis; et inungit oleo paternae consolationis; et vestit discoloribus, idest variis virtutibus; et calceat hyacintho, idest aeternorum desiderio, ut calcet super serpentes et scorpiones; et cingit bysso castitatis; et induit subtilibus, idest simplicitate purae mentis, et ornat ornamento honestatis. Anima his vestibus induta super equum, qui de sella regis est, potest poni.
Equus est corpus; sella, a sedendo dicta, quasi "sedda", est humilitas vel paupertas Iesu Christi, in qua ipse sedit, cum in carne se humiliavit. Corpus ergo, quod in humilitate et paupertate vivit, bene dicitur esse de sella regis. Super hunc equum anima ponitur, cum caro spiritui subiugatur, et tunc diademate regio, idest caritate Dei et proximi, coronatur.
"Et primus de regiis principibus" etc. Nota quod, Deus tres principes homini, ut ipsum custodirent, constituit, scilicet rationem, intellectum et memoriam. Quorum primus, scilicet ratio, equum debet tenere, ne corpus huc atque illuc discurrat, et per plateam civitatis, idest concordiam fraternitatis, ipsum debet ducere, ne oberret. O carissimi, sic honorabitur quem rex, Iesus Christus, voluerit honorare. Quicumque ergo tali honore cupit honorari, necesse est, ut primo surgat, secundo resideat, tertio loqui incipiat, et sic cum honore restituetur matri suae, idest Sancti Spiritus gratiae, ut postea sit particeps in honore aeternae gloriae.
Item, in contriti cordis humilitate est longitudo, respiciens praeteritum, praesens et futurum. Praeteritum, ut defleat; praesens, ut miseriam suam attendat; futurum, ut sibi caveat.
Item, in confessione est sublimitas. Sublime dicitur excelsum, quasi supra limen. In limine est ingressus et egressus, in quo significatur vitae nostrae introitus et exitus. In introitu est miseria, in exitu angustia. Confessio vero in sublime, idest supra limen ponit, quia eruit a miseria et liberat ab angustia. Confessio in sublime latronem posuit, quia ipsum a miseria et angustia liberavit. Unde audire meruit: "Hodie mecum," in quo nulla miseria, sed omnis gloria, "eris in paradiso "(Lc 23,43), in quo nulla angustia, sed omnis laetitia.
Item, in conversi peccatoris suae matri restitutione est profundum divinae misericordia e. O profundum divinae clementiae, procul a fundo humanae intelligentiae, quia misericordia e eius non est numerus! Cum omnia Deus, ut dicitur in libro Sapientiae, disposuerit in mensura, numero et pondere (cf. Sap 11,21), suam misericordia m his legibus, istis terminis noluit includi, immo omnia ipsa includit, ipsa circumdedit. Ubique eius misericordia , etiam in inferno, quia non tantum punit quantum culpa delinquentis exigit. Misericordia , inquit, Domini plena est terra (cf. Ps 118,64), et nos omnes miseri de plenitudine eius accepimus (cf. Io 1,16). Misericordia Dei sum id quod sum (cf. 1Cor 15,10), sine qua nihil sum. O Domine, si tuam subtrahis misericordia m, cado in aeternam miseriam. Misericordia tua caeli et terrae est columna, quam si subtraxeris omnia subvertentur. Sed "misericordia e" tuae multae, ut dicit Ieremias, "quia non sumus consumpti "(Lam 3,22). Vere multae! Quoties enim mente vel corpore mortaliter peccamus et a diabolo non statim suffocamur, toties infinitam Domini misericordia m id quod vivimus reputare debemus. Expectat enim ut convertamur, et ideo non permittit ut a diabolo suffocemur. Pro tot ergo misericordiis gratias misericordi Patri agere debemus, quoties peccavimus et consumpti non fuimus. O miseri, quare tantae misericordia e sumus ingrati? "Dedit ei locum poenitentiae," inquit Iob, "et ipse abutitur eo in superbiam "(Iob 24,23); et thesaurizat sibi iram in die irae (cf. Rom 2,5). Miserearis ergo animae tuae, quia misericordia e Domini sunt antiquae (cf. Ps 88,50), qui non obliviscitur misereri (cf. Ps 76,10) sibi ipsi miseranti.
Ista quattuor, latitudo, longitudo, sublimitas et profundum, possunt concordari, sed retrogrado ordine, cum illis quattuor, quae ponuntur in fine evangelii. "Accepit", inquit, "omnes timor:" ecce profundum timoris; "et magnificabant Deum:" ecce sublimitas devotionis; "dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis:" ecce longitudo temporis acceptabilis, a longe enim, idest a sinu Patris surrexit, et venit in plenitudine temporis; "et quia Deus visitavit plebem suam "(Lc 7,16): ecce latitudo caritatis, qua visitare dignatus est mundum.
Rogemus ergo, fratres carissimi, ipsum Dominum Iesum Christum, ut faciat nos a peccato surgere, in contritione cordis residere, peccata nostra confiteri, quatenus matri gratiae restitui et ad Ierusalem, quae sursum est mater nostra (cf. Gal 4,26), per manus angelorum mereamur deduci. Ipso praestante, qui est pius et benignus, misericors et mansuetus, laudabilis et gloriosus per aeterna saecula.
Dicat omnis resuscitata anima: Amen. Alleluia.