THEMATA SERMONIS
Evangelium in decima quinta dominica post Pentecosten: "Nemo potest duobus dominis servire," quod in tribus clausulis dividitur.
In primis thema sermonis de Passione Iesu Christi et nostrae vitae ex ipsius vitae forma informatione, ibi: "Angelus Raphael." [de prima clausula]. Item de duabus partibus animae, ibi: "Nemo potest." Item de dominio rationis et sensualitatis, ibi: "Dedit Deus gratiam Tobiae;" et ibi: "Mortuo Salmanasar;" et in eodem de natura castoris.
Item de testamento amoris Dei, ibi: "Omnibus diebus vitae tuae." [de secunda clausula]. Thema sermonis contra sollicitudinem temporalium, ibi: "Dico vobis, ne solliciti;" et ibi: "Cyrus volens." Item ad contemplativos, ibi: "Respicite volatilia caeli;" et ibi: "Tobias ex tribu;" et in eodem de natura avium.
Item contra amatores vanitatis, ibi: "Vidi eos qui operantur iniquitatem." Item de contemptu mundi et contemplatione Dei, ibi: "Per me si quis introierit." Item de tribus quae sunt in liliis et eorum significatione, ibi: "Considerate lilia agri." Item contra mundi huius sapientes, ibi: "Dico vobis quod nec Salomon." [de tertia clausula]. Thema sermonis de triplici Ierusalem et ipsius triplici structura, ibi: "Portae Ierusalem ex sapphiro."
EXORDIUM. DE IESU CHRISTI PASSIONE ET NOSTRAE VITAE INFORMATIONE
Legitur in Tobia, quod angelus Raphael dixit ad Tobiam: "Exentera piscem, et cor eius et fel et iecur repone tibi; sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter "(Tob 6,5). Quid piscis, quid eius cor, fel et iecur significent videamus. Piscis est Christus, qui dicit in Matthaeo Petro: "Vade ad mare, et mitte hamum; et eum piscem qui primo ascenderit, tolle, et aperto eius ore invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te "(Mt 17,26). Piscis est Christus, in hoc mari magno et spatioso moratus, qui primus ascendit, idest morti pro redemptione nostra se obtulit, ut id quod in ore eius, idest in confessione, fuerat inventum, pro Petro et Domino daretur. Et bene idipsum pretium sed divisum, quia Petro quasi pro peccatore, Dominus autem peccatum non fecit. Stater dicitur, qui habet duo didrachmata, ut ostenderetur similitudo carnis (cf. Rom 8,3), dum eodem pretio Dominus et servus liberantur. Vel stater in ore Christi est misericordia et iustitia: misericordia, cum dixit: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis "(Mt 11,28); iustitia, cum dicet: "Ite, maledicti, in ignem aeternum "(Mt 25,41).
Hunc ergo piscem exentera, idest vitam ipsius Christi diligenter considera, et invenies ibi cor, fel et iecur. Corde sapimus, felle irascimur, iecore amamus. In corde sapientia, in felle amaritudo, in iecore Iesu Christi amor designatur. Sapore sapientiae, quae "attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter "(Sap 8,1), condi insipiditatem tuam; amaritudinem Passionis ipsius commisce dulcedini tuae; ipsius amorem superpone omni amori, qui sine ipsius amore, non amor sed dolor est dicendus. Haec sunt medicamenta animae tuae utilia, quae si tibi reposueris, non diaboli sed Dei, non carnis sed spiritus, non mundi sed caeli servus eris.
Sapientia Christi frangit diaboli dominium. Unde Iob: "Prudentia eius percussit superbum "(Iob 26,12). Prudentia non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter Christum, in quo nihil sibi competebat, appetiit, iure hominem, quem quasi iuste tenebat, amisit.
Ipsius amaritudo Passionis, subicit appetitum carnis. Unde quidam: Memoria, inquit, Crucifixi vitia crucifigit. De hoc quaere in evangelio: "Caecus sedebat "("Dom. in Quinquagesima").
Item, ipsius amoris theriaca divitiarum venenum expellit. Unde dicitur in eodem Tobia, quod "fumus eius," idest devotio amoris eius, "extricat omne genus daemoniorum "(Tob 6,8), idest divitiarum, quae homines, tamquam daemones, discerpunt et affligunt. Omnes istius mundi divites sunt quasi daemoniaci, huc atque illuc discurrentes, non vero sed falso domino servientes. De quibus dicitur in hodierno evangelio: "Nemo potest duobus dominis servire."
In introitu hodiernae missae cantatur: "Miserere mihi, Domine." Et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Galatas: "Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus," quam in tribus particulis volumus dividere et cum supradictis evangelii clausulis concordare. Prima particula: "Si spiritu vivimus." Secunda: "Alter alterius onera portate." Tertia: "Qui seminat in spiritu" etc.
Et attende diligenter quod ideo haec epistola legitur cum isto evangelio, quia Dominus in evangelio animae, idest animalitatis, sollicitudinem prohibet; regnum Dei quaerere docet; et Paulus in epistola docet secundum spiritum vivere, non in carne sed in spiritu seminare, in quo qui seminat, vitam aeternam metet.
I. DE DUOBUS DOMINIS
Item, de hoc habes in eodem Genesi, ubi dicit Ioseph fratribus suis: "Putabam nos ligare manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? Aut subiciemur ditioni tuae? "(Gen 37,7-8). Manipulus est fasciculus culmi, dictus, quod manu capiatur. Ioseph est vir iustus, cuius manipulus est ratio, quae cum surgit per despectum temporalium et stat immobilis in alto contemplationis, tunc manipuli, idest sensus carnis, ipsius subiciuntur ditioni. Unde in Genesi dicit Isaac: "Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae "(Gen 27,29). Unde Isaias: "Venient ad te curvi filii eorum, idest carnalium desideriorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi "(Is 60,14).
De dominio sensualitatis dicit Moyses in Deuteronomio: "Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam: servies inimico tuo, et imponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat "(Deut 28,47.48). Eo quod Adam noluit servire superiori suo, ideo inferius eius noluit servire ei; immo ipse servivit inimico suo, idest diabolo vel carni suae, qua non est efficacior hostis ad nocendum; cuius iugum ferreum, idest sensualitas vel carnalitas, impositum est super cervicem rationis. Unde dicit Ecclesiasticus: Quam "grave iugum super filios Adam, a die exitus "(Eccli 40,1). Grave iugum est super filios Adam a die exitus originale peccatum, idest fomes peccati, idest concupiscentia, quae, ut dicit augustinus, non est permittenda regnare. Sunt et eius desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli, quae veniunt ex languore naturae. Languor enim iste tyrannus est, qui movet mala desideria. Vis audire quam grave sit iugum super filios Adam ? Audi quod scriptum est in ecclesiasticis dogmatibus Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subiectum et ob hoc natura irae filium (cf. Eph 2,3), a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum.
Item, in eodem libro dicitur quod, mortuo Salmanasar rege, Sennacherib regnavit pro eo, qui, cum filios Israel exosos haberet in conspectu suo, iussit Tobiam occidi, et tulit omnem substantiam eius. Tobias vero, cum filio suo et uxore fugiens, nudus latuit (cf. Tob 1,18.22-23). Sennacherib interpretatur tollens deserta et significat sensualitatem, idest carnis concupiscentiam, quae ab hominis mente tollit desertum poenitentiae. Haec non regnat nisi cum ratio moritur. Egressus enim virtutis ingressum vitii operatur. Concupiscentia exosos habet filios Israel, idest poenitentes, qui carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis (cf. Gal 5,24). Unde dicitur in Exodo: Oderant AEgyptii filios Israel (cf. Ex 1,13). Haec per suos satellites, corporis scilicet sensus, nititur spiritum interficere et ei omnem substantiam, idest virtutes, auferre; quae bene dicuntur substantia, quia faciunt hominem subsistere, ne cadat ab aeternis. Quas ut conservare valeat, necesse est ut, fugiens cum filio et uxore, nudus lateat.
Nota ista tria verba: fugiens, nudus, latuit. Vis carnis concupiscentiam evadere? Fuge. "Fugite", inquit, "fornicationem "(1Cor 6,18). Unde in Genesi de Ioseph dicitur quod, "relicto in manu dominae suae pallio, fugit, et egressus est foras "(Gen 39,12). Dimisit pallium, ne amitteret Deum. Dicitur in naturalibus quod illud animal, quod dicitur castor, habet testiculos medicinales ad paralysim tollendam, cuius rei gratia venatores eum insequuntur. Qui perpendens quod propter hoc se insequantur, illos sibi abscidit et insequentibus se proicit. Unde castor dicitur, quia seipsum castrat. Stultus autem homo e contrario facit, qui pro glandulis suis vilissimis, scilicet pro vilissima luxuria, se tradit diabolo. "Quasi a facie colubri," dicit Ecclesiasticus, "fuge peccata "(Eccli 21,2).
Item, nudus est qui nihil sibi sed totum Deo attribuit, qui se inter folia ficuum cum Adam non abscondit; qui pallio suae excusationis et alterius incusationis se non cooperit; qui ita nudum, sicut egressus est de utero matris suae, se cognoscit. Item, ille latet qui a tumultu saecularium et malarum cogitationum in conclavi conscientiae quietus residet.
Ille latet qui patienter iniuriam sustinet, qui inter adversa non murmurat, qui in prosperis non se exaltat.
Uxor et filius Tobiae sunt bona voluntas et bonum opus, quae ubicumque imus deferre nobiscum debemus. Unde in Matthaeo: "Accipe", inquit, "puerum", idest operis puritatem, "et matrem eius," idest bonam voluntatem, quae ipsum parturit, "et fuge in AEgyptum," idest recognosce te exulem et miserum, vel considera tenebras tuorum peccatorum, "et esto ibi usque dum dicam tibi "(Mt 2,13)"," idest cognosce te peccatorem; considera exilium tuum, usque ad illud tempus quo dicam tibi: "Surge, propera, amica mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit "(Cant 2,10-11). Si ergo vis properare, oportet te Sennacherib fugere, rationi, non sensualitati, servire. Dicamus ergo: "Nemo potest duobus dominis servire."
Sequitur: "Non potestis Deo servire et mammonae." Ibi dicit glossa: Mammona, syra lingua, divitiae, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere, quod fieri licet, ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse daemonis, qui praeest divitiis: non quod in eius ditione sint, sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum. Maledicta mammona! heu, quot religiosos excaecavit! quot claustrales infatuavit! quot saeculares in infernum praecipitavit! Haec est stercus hirundinum, quod excaecavit oculos Tobiae (cf. Tob 2,10-11). De hoc quaere in evangelio: "Caecus sedebat secus viam "("Dom. in Quinquagesima").
Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut gratiae tuae lumen nobis infundas, qua secundum rationem vivamus, carnem subiciamus, et ad te, qui es vita, perveniamus. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
II. DE SOLLICITUDINE EXPELLENDA
Unde dicitur in historiis super historiam Danielis, quod Cyrus, volens capere civitatem Babyloniae, divisit Euphratem, longe a civitate, per plures rivos, et alveum, qui fluebat in civitatem, vadabilem fecit. Et per ipsum ingressi sunt hostes in civitatem sub muro, et interfectus est Balthassar. Civitas est anima; Euphrates, hominis mens; alveus, gratia Sancti Spiritus. Diabolus ergo, volens animam nostram capere, prius mentem dividit in diversis sollicitudinibus, quibusdam sub specie propriae necessitatis, quibusdam sub specie fraternae caritatis; et, dum sic in diversa dividit, siccatur alveus compunctionis, quo siccato, civitas capitur et ratio interficitur. "Dico" ergo "vobis, ne solticiti sitis."
Tobias est quilibet vir iustus, qui bonum quod in se habet non suum sed Domini credit esse, dicens cum Propheta: "Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine "(Ps 118,65); et cum Isaia: Omnia opera nostra operatus es, Domine (cf. Is 26,12). "Ipse fecit nos, et non ipsi nos "(Ps 99,3). Iste bonus Dominus dicitur esse ex tribu et civitate Nephthali. Est enim filius et civis latitudinis, idest caritatis. "Latum", inquit, "mandatun tuum nimis "(Ps 118,96). Christus testamentum condidit filiis, scilicet: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos "(Io 15,12); quod iustus, tamquam filius, iure hereditario possidet, et in ipso, quasi in civitate, semper habitat. "In hereditate," inquit, "Domini morabor "(Eccli 24,11), quia "hereditas mea praeclara est mihi "(Ps 15,6). Et ubi est haec civitas? "In superioribus," inquit, "Galilaeae supra Naasson". Respice volatile ad superiora volans: "Ego", inquit Dominus in Ioanne, "de supernis sum, vos autem deorsum estis "(Io 8,23); quasi rota terram circuitis - Rota dicta, quia ruat -, de vitio in vitium ruitis. Civitas vero viri iusti, boni Domini, non in inferioribus sed in superioribus est Galilaeae, quia mundi rotam superat, superiora quaerit, inferiora et volubilia relinquit. Huius civitas est supra Naasson, quia superiora auguratur, idest caelestia contemplatur. Ecce quam egregie concordat historia cum evangelio.
Augurium dicitur, quasi avigarrium vel avigerium; cum quis attendit quid aves garriant vel gerant. Avis dicitur ab "a", quod est "sine", et "via", idest "sine via," quia viam certam non habet. Vir enim contemplativus, cum ad superiora evolat, viam rectam non habet, quia contemplatio non est in arbitrio contemplantis, sed in dispositione Creatoris, qui cui vult et quando vult et quomodo vult dulcedinem contemplationis infundit. Unde Ieremias: "Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos "(Ier 10,23).
Et nota quod quaedam aves habent longos pedes, et cum volant extensis pedibus ad posterius volant. Et sunt quaedam, quae habent pedes et crura curta, et cum volant constringunt eos ad ventrem, ut non prohibeant eas a volatu, et curtitas pedum non prohibet a volatu. Duo sunt modi contemplantium. Sunt enim quidam, qui aliorum curam gerunt, ipsis se impendunt. Sunt alii, qui nec aliorum nec sui curam agunt, a suis necessariis se subtrahunt. Illi longos, isti curtos habent pedes. Illi, dum orationi intendunt, in contemplatione volant; pedes, idest affectus, quibus proximi necessitatem sustentant, ad posterius extendunt, ne eorum volatus impediatur. O frater, cum servis fratri, extende pedes tuos ante te, impende ei te totum. Cum vero intendis Deo, extende pedes tuos ad posterius, ut liber sit tuus volatus. Posteriorum oblitus, servitii et beneficii, quod impendisti vel impensurus es, imaginationes in oratione depone. Ibi enim solent occurrere et animum contemplantis valde impedire. Isti vero, qui curtos habent pedes, qui nec alteri nec sibi intendunt, pedes ad ventrem, idest affectus, breves et curtos ad mentem constringunt, se ad se recolligunt, ut mens in uno collecta facilius possit avolare, et irreverberato lumine in aureo solis splendore mentis oculum figere. Bene ergo dicitur: "Tobias ex tribu et civitate Nephthali, quae est in superioribus Galilaeae, supra Naasson."
Vir iustus habet in sinistro civitatem Sephet, idest litterae vel pulchritudinis, quia scientiam falsi nominis sinistram et falsam deputat, et mundanam philosophiam et temporalem pulchritudinem damnat. "Respicite" ergo "volatilia caeli." Item, de Anna, quae, ut in eodem dicitur libro, "perrexit in superius cubiculum domus suae, et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit; sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum "(Tob 3,10-11). Ecce Anna, quae interpretatur gratia, quasi avis pennata, ascendit in superiora. Sic vir iustus in superiori cenaculo suae mentis orat. Unde Christus in monte et Daniel in cenaculo orat. Eliseus et Elias habent cenacula, et Christus in cenaculo pascha celebrat. "Tribus diebus et tribus noctibus" etc. In prosperitate enim et adversitate ad sanctam Trinitatem vir iustus preces porrigit. Nota ordinem verborum. In cenaculum superius primo perrexit; non comedit neque bibit; in oratione perstitit; lacrimas fudit. Qui vult volare, hoc ordine debet incedere. Prius enim a terrenis debet animum elevare, deinde corpus affligere, in oratione persistere, lacrimas fundere. Oratio enim, ut ibi dicit glossa, Deum lenit; lacrima cogit. Haec ungit, illa pungit. "Respicite ergo volatilia caeli." Et attende quam congrue concordat cum historia praesentis dominicae introitus hodiernae missae: Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die, quia tu, Domine, suavis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te (cf. Ps 85,3.5). Legitur in eodem libro, quod Tobias et Anna clamaverunt ad Dominum, misericordiam postulantes. Tobias sic "coepit orare cum lacrimis, dicens: Iustus es, Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas. Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum "(Tob 3,1-2.6) misericordiam. Anna sic: "Benedictum est nomen tuum, Domine, Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fueris misericordiam facis, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. Certum habet omnis qui colit te, quia si vita eius in probatione fuerit coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris, qui post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula "(Tob 3,13.21-23). Bene ergo uterque istorum dicit in introitu: "Miserere mihi" etc. Quomodo istis se invocantibus fuerit suavis ac mitis et copiosus in misericordia, patet cum subditur: "In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei; et missus est angelus Domini sanctus Raphael, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Dei recitatae "(Tob 3,24-25).
De hoc dicit Osee propheta: "Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii "(Os 10,13). Impietatem arat, qui corde mala machinatur. Iniquitatem metit, qui exsequitur opere quod machinatus fuit corde. Frugem mendacii comedit, qui de perpetrata malitia excusationem praetendit et de impietate impunitatem sibi promittit. Aravit serpens impietatem, messuit Eva iniquitatem, comedit Adam mendacii frugem dicens: "Mulier quam dedisti mihi dedit "(Gen 3,12) etc. Arat diabolus in suggestionibus; metit caro in delectatione; spiritus comedit, cum ratio sensualitati consentit. Dicat ergo Iob: "Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminunt dolores et metunt eos, flante Deo periisse." Nota quod, cum nos flamus, aerem ab exterius intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, qui ab exterioribus causis intus iudicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, idest a malis nostris quae extra videt, iudicium intus disponit et ab interno conceptu extra damnationem facit.
O caeci pecuniosi et deliciosi, quos excaecavit stercus hirundinum, mammona daemonum, respicite volatilia caeli, caelestia contemplantia, quoniam non serunt impietatem, non metunt iniquitatem, neque congregant mendacii frugem; et ideo Pater caelestis pascit ea compunctione lacrimarum, amaritudine gemituum, desiderio aeternorum. Pascit ea dum eis imprimit paupertatem et humilitatem suae Incarnationis, dolorem suae Passionis, gaudium suae Resurrectionis. Pascit ea contemplationis dulcedine, caelestis beatitudinis suavitate.
In ingressu est tristitia. Unde poenitens dicit in Psalmo: "Tota die contristatus ingrediebar "(Ps 37,7). Quare miseri non contristamur? Certe quia non ingredimur ad considerandam malitiam et miseriam nostram. O si ingredereris ad te non videres nisi dolorem et tribulationem in te. Tunc risus cessaret, laetitia locum non haberet, moeror et angustia omnem delectationem sepeliret. Anna filia Raguelis ad se ingressa fuerat, cum dicebat: "Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui "(Tob 3,16-17).
Item, in egressu viri iusti est fuga. Unde dixit: "Elongavi fugiens et mansi in solitudine "(Ps 54,8). Ingredietur ergo et egredietur, et in omnibus his pascua inveniet, scilicet in latere Christi, in dolore sui, in contemptu mundi. In latere Christi invenit iustus pascua. Unde potest dicere: Deliciae meae esse cum Filio hominis (cf. Prov 8,31), crucis patibulo suspenso, clavis affixo, felle et aceto potato, latere fosso. O anima mea, hae sunt deliciae tuae, his fruere, in his delectare. Unde tibi dicit Isaias: "Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum "(Is 60,5). Videbis, o anima, Dei Filium patibulo suspensum, et tunc deliciis afflues, lacrimis te perfundes; et mirabitur cor tuum Patris benignitatem, qui Unigenitum pendentem videbat et non eum deponebat. O Pater, quomodo te continere potuisti? Quomodo caelos non dirupisti et descendens tuum dilectum non liberasti ? In hac admiratione dilatabitur cor tuum ad diligendum Patrem, qui dedit Filium qui redemit, Spiritum Sanctum qui operatus fuit.
Item, in dolore cordis et mundi contemptu invenit iustus sibi pascua. Unde dicit Iob de onagro, idest poenitente: "Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit "(Iob 39,8). Montes pascuae sunt altae contemplationes internae refectionis, quas cum circumspicit, dolore et planctu se afficit. Huic poenitenti virentia perquirere est, despectis transitoriis, in aeternum mansura desiderare. Arentia quippe sunt omnia quae temporaliter condita venturo fine a iucunditate praesentis vitae quasi aestivo sole siccantur. Virentia autem vocata sunt quae nulla temporalitate siccantur. Bene ergo dicit Dominus: "Pater caelestis pascit ea." Sequitur: "Quis autem vestrum cogitans potest addicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimentis quid solliciti estis? "(Mt 6,27-28). Superius de esca, hic de vestimento. Illi ergo curam tegendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo: "Considerate", inquit, "lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis "(Mt 6,28-29). Ibi dicit glossa: Quae purpura regum, quae pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: Operuit istum rubor. Salomon, qui prae aliis floruit, in omni gloria sua non fuit coopertus sicut unus ex istis floribus. Non enim potuit se cooperire niveo colore, quemadmodum cooperitur lilium, vel roseo, quemadmodum rosa, et sic de ceteris.
Unde se esse florem campi Christus gloriatur, cum dicit in Canticis: "Ego flos campi "(Cant 2,1). Ita et beata Maria, eius mater, potest gloriari, quae in mundo florem non perdidit, cum tamen nec reclusa nec monialis fuit, gloriosius reputans florere in mundo, quam in horto vel deserto. Licet, ut dicit augustinus, hoc tentare periculosius sit, posse felicius. In agro enim vel campo certamina solent fieri, et in mundo pugna est continua, quam ingerunt caro, mundus et daemonia, in qua soliditas sanctitatis est necessaria, quae omnibus periculis debet permanere inconcussa. Quicumque ad certamen in campo vult exire, prius experiatur posse, si in tam crudeli agone valeat consistere. Melius est in horto vel in deserto florere quam in agro marcescere, longe melius illic stare quam hic succumbere. In eo etiam quod lilia "agri" dicuntur, perfectio caritatis ostenditur, qua se exponunt cuilibet carpere volenti. "Omni", inquit Dominus, "petenti te tribue "(Lc 6,30), scilicet bonam voluntatem, si non habes facultatem; si vero utrumque, perfectius.
"Considerate" ergo "lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent." Nota ista tria: crescunt, non laborant, neque nent. Ideo iusti crescunt de virtute in virtutem, quia non laborant neque nent, quod est fila torquere, idest filare. Non laborant in AEgypti lateribus, idest carnis voluptatibus; neque nent, idest diversa fila cogitationum torquent, in temporalibus. Vis crescere? Noli in te laborare nec in mundo nere, et sic eris pauper. Unde dicit Ioseph in Genesi: "Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae "(Gen 41,52). In terra paupertatis, idest humilitate cordis, crescit iustus: cum in se decrescit, in illo Deus crescit. Unde Ioannes Baptista: "Me", inquit, "oportet minui, illum autem crescere "(Io 3,30). Cum minuis te, Deus crescit in te. Unde Isaias: "Erit minimus in mille, et parvulus in gentem fortissimam "(Is 60,22). Quod fit cum humilis in oculis suis in perfectione mentis et operis sublimatur. Unde in Psalmo: "Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus "(Ps 63,8). Altum superius et inferius dicitur, ut altum caelum et altum mare. Cum ergo accedis ad cor altum, idest cordis profundum, scilicet humilitatem, tunc Deus in te exaltatur, quia facit te exaltari super omnia, in quibus est "vanitas et afflictio spiritus "(Eccle 1,14). "Considerate" ergo, o temporales, temporis fugitivi amatores, "qui laboratis et onerati estis "(Mt 11,28), qui fila infinita torquetis, quomodo lilia agri crescunt.
Nota ista duo adverbia: hodie et cras. Hodie peccator est et cras non erit; hodie vestitur et cras in clibanum mittitur. Unde in primo libro Machabaeorum: "A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius stercus et vermis est; hodie extollitur et cras non invenietur, quia conversus est in terram, et cogitatio eius periit "(1Mach2,62-63). Hodie peccator vestitur et cras in clibanum mittitur. Unde Isaias: "Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem et cibus ignis "(Is 9,5). Anima, quae vestimentum divitiarum cum sanguine carnalium voluptatum sibi induit, aeterni ignis cibus erit. "Si ergo foenum" etc., ac si diceret: Si carnalibus, ignis aeterni filiis, Deus ad malum suum superflua tribuit, quanto magis vobis fidelibus necessaria praestabit? "Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur "(Mt 6,31). Plenius inculcat et revolvit quod dixit a principio sermonis, ut absque sollicitudine vivamus. Super hunc locum dicit glossa: Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vivunt alimenta quaerunt vel indumenta. "Haec enim omnia gentes inquirunt "(Mt 6,32), quibus de futuris cura non est. Quid amplius habet a gentili, cuius infidelitas animum sollicitat et curis vitae huius fatigat? Sollicitudo facit similem gentili, idest infidelem. "Scit enim Pater vester," qui bonis filiis viscera sua non claudit. Dum Patrem audis, ne dubites. "Quia omnibus his indigetis." Dat enim, nisi infidelitas vestra avertat.
Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut pennis virtutum a terrenis nos eleves, candore munditiae nos vestias, qua onera fraternae infirmitatis portare et ad te, qui nostra portasti, valeamus pervenire. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
III. DE REGNO DEI ANTE OMNIA QUAERENDO
Super hoc regno habes concordantiam in libro Tobiae, ubi ipse dicit: "Portae Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur. Et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius. Ex lapide mundo et candido omnes plateae eius sternentur, et per vicos eius Alleluia cantabitur. Benedictus Dominus qui exaltavit eam; ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam. Amen "(Tob 13,21-23). Nota quod triplex est Ierusalem: allegorica, idest Ecclesia militans; moralis, idest anima fidelis; anagogica, idest Ecclesia triumphans. De quarum qualibet structura pertractemus.
[allegorice]. In hac auctoritate quattuor lapides ponuntur, scilicet sapphirus, smaragdus, lapis pretiosus, lapis mundus et candidus, per quos quattuor militantis Ecclesiae ordines intelligimus, scilicet apostolos, martyres, confessores et virgines. Sapphirus, sereno caelo similis, apostolos significat, qui, terrenis contemptis, meruerunt dicere: "Nostra conversatio in caelis est "(Phil 3,20). Smaragdus, qui tantae est viriditatis, ut omnium superet herbarum virorem, aerem circumfusum vel imagines aspicientium virides reddat, martyres significat, qui, sui sanguinis effusione, animas in horto Ecclesiae, apostolorum labore plantatas, ut in fidei viriditate perdurarent, asperserunt. Ex sapphiro ergo apostolorum et smaragdo martyrum aedificatae fuerunt Ecclesiae militantis portae, ut per ipsos pateret introitus ad regnum. Item, lapis pretiosus significat confessores, qui contra haereticos se murum pro domo Israel opposuerunt (cf. Ez 13,5). Lapis mundus et candidus fuerunt virgines, munditia interiori et candore exteriori resplendentes, quae humilitate et martyrio se pro Domino prostraverunt; quarum exemplo plateae, quae dicuntur a "platos", hoc est latitudine, idest fideles, dilatati, caritate sternuntur, ut et ipsi Domino se subiiciant.
Benedictus Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, qui exaltavit Ierusalem militantem in Ecclesiam triumphantem, quae est regnum eius, super quam ipse regnat per aeterna saecula. Amen. De hoc regno ergo dicitur in evangelio: "Quaerite primum regnum Dei."
Rogemus ergo, fratres, Dominum Iesum Christum, ut det nobis regnum suum quaerere, Ierusalem moralem in nobis aedificare, qua ad caelestem pervenire et per ipsius vicos cum sanctis angelis mereamur Alleluia decantare. Ipso praestante, cuius regnum manet per aeterna saecula. Dicat omnis moralis anima: Amen. Alleluia.