Sermoni Domenicali

DOMINICA V POST PASCHA

Evangelium in quinta dominica post Pascha: "Amen, amen dico vobis, si quid petieritis," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis sermo de gratiae unctione, ibi: "Unctio eius," et ibi: "Sadoc et Nathan." [de prima clausula]. Item sermo de Patre, ibi: "Pater noster, qui es in caelis," et de filio ciconiae.
   Item sermo de amore Dei, ibi: "Dabo terram fluentem." Item sermo contra illos qui temporalia petunt, ibi: "Usque modo non petistis quidquam." Item sermo de gaudio iustorum et carnalium, ibi: "Florebit amygdalus", et de onagris. Item de tribus quae sunt in speculo et de eorum significatione, ibi: "Si quis auditor est verbi." de secunda clausula. Sermo in Annuntiatione, vel Nativitate vel Passione Domini, ibi: "Dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum." de tertia clausula. Sermo de Dei misericordia, iudicio et potentia, ibi: "Qui praecipit soli et non oritur." Item sermo ad corporis mortificationem, ibi: "Qui facit Arcturum et Orionas." Item sermo in die Pentecostes, ibi: "Surge, aquilo." Item sermo de silentii observatione et multiplici religiosorum institutione, ibi: "Si quis putat se religiosum esse."

1. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: "Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis" (Io 16,23).
   Dicit Ioannes in sua Canonica: "Unctio eius docet vos de omnibus" (1Io 2,27). Nota quod duplex est unctio. Prima est gratiae infusio, de qua dicit Propheta: "Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis" (Ps 44,8). O "Deus" Fili, "Deus" Pater tuus "unxit te," secundum quod homo, "oleo laetitiae," idest dono septiformis gratiae, qua te immunem fecit ab omni peccato; "prae participibus tuis," quia tibi sine mensura, aliis vero datus fuit Spiritus ad mensuram. Unde in Ioanne: "De plenitudine eius omnes accepimus" (Io 1,16). Secunda unctio est divini verbi praedicatio, de qua dicitur in tertio libro Regum, quod Sadoc et Nathan unxerunt Salomonem in Gihon (cf. 3Reg 1,38-39). Sadoc, iustitia; Nathan, donum gratiae; Salomon, pacificus; Gihon lucta interpretatur. Iustitia bonae vitae et donum gratiae, idest verbum praedicationis dominicae, inungunt peccatorem, per confessionem Deo reconciliatum, in Gihon, ut, peccatis et temporalibus denudatus, cum diabolo luctetur.
   Cum prima unctio mentem interius ungit, secunda valde proficit. Sed, cum illa se subtrahit, in vacuum ista discurrit. Unde dicit GLOSSA super istum locum, "Unctio eius docet nos de omnibus:" Nemo docenti tribuat quod ex ore docentis intelligit; nisi intus sit qui doceat lingua doctoris exterius in vanum laborat; nec tamen doctor taceat, sed quod potest agat, quia valet eius praedicatio ad habilitationem. Unctio ergo internae inspirationis, vel dominicae praedicationis, docet nos de omnibus, quae spectant ad animae salutem, quae sunt: contemnere mundum, humiliare seipsum, caeleste appetere gaudium. De quo dicit Dominus in hodierno evangelio: "Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem "etc.

2. In hoc evangelio tria notantur. Primum, pleni gaudii petitio, cum praemittitur: "Amen, amen dico vobis" etc. Secundum, Iesu Christi pro nobis ad Patrem interpellatio, ibi: "Ego rogabo Patrem de vobis." Tertium, ipsius Christi omnium scientia, ibi: "Nunc scimus, quia scis omnia." In hac dominica in introitu missae cantatur: "Vocem iucunditatis" (Is 48,20), et legitur epistola beati Iacobi: "Estote factores verbi," quam volumus dividere in tribus particulis et cum tribus evangelii clausulis concordare. Prima particula est: Estote factores verbi. Secunda: "Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis." Tertia: "Si quis autem putat se religiosum esse" etc.
3. Dicamus ergo: "Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum" (Io 16,23-24). Amen, quod est iuramentum vel affirmatio hebraice, latine sonat verum. Veritas, verbo geminae affirmationis, nobis gaudium promittit, ut indubitanter credamus quod dicit.
   "Si quid," idest si aliquid, "petieritis Patrem in nomine meo." Nota ista verba: "quid", "Patrem" et "in nomine meo." Pater non potest appellari nisi qui habet filium, quia pater et filius sunt relativa nomina. Cum ergo dicit "patrem", intellige "filium", cui pater est. Pater est Deus, cuius nos sumus filii, cui quotidie dicimus: "Pater noster, qui es in caelis" (Mt 6,9); et in Isaia: "Tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum "(Is 63,16). Et ipse dicit in Ieremia: "Amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es" (Ier 3,4). Animae virginitas est fides, per dilectionem operans (cf. Gal 5,6), animam incorruptam conservans, ad quam Deus Pater, tamquam dux, ipsam ducit. Nos ergo filii debemus Patrem nostrum "quid" petere. Omne quod est "nihil" est, praeter amare Deum. Amare Deum est aliquid, et istud aliquid debemus petere, ut scilicet nos filii amemus Patrem nostrum, sicut filius ciconiae amat patrem suum.
   Dicitur quod filius ciconiae in tantum patrem suum diligit, quod, cum senescit, eum sustentat et cibat, et hoc est de proprietate eius. Sic nos debemus patrem nostrum, in hoc mundo iam senescente, sustentare in membris suis debilibus et aegrotis, cibare in pauperibus et egenis. Quod uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (cf. Mt 25,40). Si amorem petierimus, ipse Pater, qui est amor, dabit nobis quod ipse est, scilicet amorem.
4. Unde ipse dicit in Exodo: Dabo tibi terram fluentem lac et mel (cf. Ex 13,5). Nota ista quattuor verba: terram, fluentem, lac et mel. Terra propter sui firmitatem amorem Dei significat, qui mentem hominis in vero esse confirmat. Unde Salomon in Ecclesiaste: "Generatio praeterit et generatio advenit, terra autem in aeternum stat" (Eccle 1,4). Generatio, idest amor carnis, praeterit, et generatio, idest amor mundi, advenit; sed terra, idest amor Dei, in aeternum stat, quia, ut dicit Apostolus, "Caritas numquam excidet" (1Cor 13,8). Haec terra dicitur fluens, propter sui scilicet abundantiam. Unde in Psalmo: "Fluminis impetus," idest amoris divini abundantia, "laetificat civitatem Dei" (Ps 45,5), idest animam, in qua ipse Deus habitat.
   Haec terra abundat lacte et melle. Lac nutrit, mel indulcat, sic amor Dei nutrit animam, ut crescat de virtute in virtutem, et omnium tribulationum tribulos indulcat. Amanti enim nihil difficile. Cum dulcedo divini amoris subtrahitur, minimae tribulationis amaritudo intolerabilis videtur. Sed lignum indulcavit aquas Mara (cf. ex 15,23.25); farina Elisei comestibiles fecit amaras colocynthidas (4Reg 4,39-41). Sic amor Dei omnem amaritudinem vertit in dulcedinem. Unde in Ecclesiastico "Spiritus", inquit, "meus dulcis, et hereditas mea super mel et favum" (Eccli 24,27)"." Spiritus Domini est spiritus paupertatis, de quo dicit Isaias: "Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem" (Is 25,4). Robusti sunt viri pauperes, qui in prosperitate vel adversitate vacillare nesciunt; quorum spiritus, tamquam turbo, impellit parietem divitiarum, de quo in eodem Propheta: "Parietem nudavit clypeus" (Is 22,6). Clypeus dictus, ab eo quod clepet, idest celet, corpus, est spiritus paupertatis, qui celat animam a iaculis daemonum. Hic clypeus nudat parietem divitiarum. Hereditas Domini fuit Passio crucis, quam reliquit suis filiis. Unde ait: "Hoc facite in meam commemorationem" (Lc 22,19), idest in Passionis meae memoriam. Hanc hereditatem tamquam heres possidebat Apostolus, cum dicebat: Stigmata Christi porto in corpore meo (cf. Gal 6,17). Spiritus ergo paupertatis et hereditas Passionis sunt dulciora super mel et favum in corde vere amantis.
   Bene ergo dicit: "Si quid petieritis Patrem in nomine meo." Nomen Christi hebraice Messias, graece Christus vel Soter, latine Unctus vel Salvator dicitur. In nomine ergo Salvatoris Patrem petamus, ut, si non propter nos, saltem propter suum Filium, per quem salvavit genus humanum, sui amoris conferat privilegium, dicentes cum Propheta: "Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui" (Ps 83,10), quasi diceret: Si non vis aspicere in nos propter nos, saltem respice in faciem Christi tui, propter nos alapis caesam, sputis illitam, morte pallidam. "Respice in faciem Christi tui." Et quis pater mortui filii faciem non respiceret? Respice ergo et tu, Pater, in nos, quia propter nos, qui causa mortis eius fuimus, Christus Filius tuus mortuus est. In nomine ergo ipsius, sicut ipse nobis praecepit, petimus te, ut des nobis te, quia sine te non est esse. Unde augustinus: Domine, si vis ut recedam a te, da mihi alium te; alioquin non recedam a te.
5. Bene ergo dicit: "Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo." Ibi dicit glossa: Confisi de mea praesentia, non petistis quidquam, idest quod aliquid sit comparatione rei permanentis. In hoc loco reprehendit Dominus eos, qui temporalia petunt, quae nihil sunt. Unde de talibus dicit in Osee: "Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens" (Os 6,4). Quasi dicat: Cum petitis a Domino misericordiam, petitis temporalia, quae sunt quasi nubes matutina, quae est aer inspissatus, quasi vanitas inspissata. Sic bona temporalia sunt quasi nihilum; sed illud nihilum, ut aliquid videatur, quibusdam est phantasmatibus involutum. Nubes aspectum solis impedit, et abundantia temporalium Dei cognitionem avertit. Unde Iob: "Operuit faciem eius crassitudo" (Iob 15,27), quia divitiarum crassitudo excaecat oculos mentis. Unde in Psalmo: "Supercecidit ignis et non viderunt solem" (Ps 57,9). Ignis enim amoris mundani excaecat oculos hominis, sicut patella calida oculos ursi. "Misericordia ergo vestra, quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens," qui sole incalescente deficit, cum magis esset necessarius; et herbas et flores calori solis exponit, et sic torrentur a sole. Sic mundana felicitas in hac vita praestat solatium, sed aeternis homines deputat suppliciis.
   Unde Nahum: "Et Ninive quasi piscina aquarum aquae eius" (Nah 2,8). Ninive interpretatur speciosa et significat mundum, qui fallaci speciositate cooperitur, tamquam nive lutum, cuius refrigerium comparatur piscinae, quae abundat aquis in hieme, siccatur aestate. Mundus enim modo abundat aquis divitiarum, sed, adveniente ardore mortis, evacuabitur divitiis et aeternis mancipabitur suppliciis. Usque ergo modo non petistis quidquam, et si petistis, sed non in nomine meo, idest ad salutem animae vestrae.
   Ordinem petendi et obsecrandi ostendit Apostolus, Timotheo scribens: "Obsecro", inquit, "primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones" (1Tim 2,1) Obsecratio est in exercitiis spiritualibus anxia ad Deum instantia, in quibus ante gratiam succurrentem qui apponit scientiam non apponit nisi dolorem. Oratio vero est hominis Deo adhaerentis affectio, et familiaris quaedam et pia allocutio, et statio illuminatae mentis ad fruendum quamdiu licet.
   Postulatio est cura obtinendi temporalia et necessaria aliqua vitae huius, in qua Deus, postulantis quidem approbans bonam voluntatem, facit tamen quod melius ipse iudicat et dat libenter ei qui bene postulat. Ipsa est de qua Psalmista ait: "Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum" (Ps 140,5). Hoc est etiam hominum impiorum, quia omnium communiter est, sed maxime filiorum saeculi huius, desiderare tranquillitatem pacis, sanitatem corporis, temperiem aeris, et alia quae ad vitae huius spectant usum et necessitatem, et abutentium voluptatem; pro quibus qui fideliter postulant, quamvis non ea postulent nisi ad necessitatem tantum, et in hoc ipso voluntati Dei suam semper subiciunt voluntatem. In postulationibus pie ac fideliter orandum est, sed non est illis pertinaciter inhaerendum, quia non scimus, sed Pater, qui est in caelis, quid in temporibus istis necesse sit nobis.
   Porro gratiarum actio est in intellectu et cognitione gratiae Dei bonae voluntatis et indeficiens ad Deum et indefessa intentio; etiamsi aliquando vel non sit vel torpeat sive actio exterior sive interior affectio. Haec est enim, de qua Apostolus dicit: "Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio" (Rom 7,18), ac si dicat: Semper quidem velle adest, sed aliquando iacet, hoc est inefficax est; quia perficere opus bonum quaero, sed non invenio. Haec est caritas, quae numquam deficit (cf. 1Cor 13,8); ipsa est sine intermissione oratio, gratiarum actio, de qua dicit Apostolus: "Sine intermissione orate" (1Thess 5,17), "gratias agentes semper" (Eph 5,20).
   Bene ergo dicit: "Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenun."
6. Nota quod est gaudium vacuum, quod est carnalium, et est gaudium plenum, quod est sanctorum. De gaudio vacuo carnalium dicit Isaias: "Gaudium onagrorum pascua gregum" (Is 32,14). Nota quod duo sunt genera onagrorum: unum habet cornua et est in Graecia - et de hoc dicit Iob: "Quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit?" (Iob 39,5) -, aliud est in Hispania, et de hoc iterum dicit: "Vir vanus erigitur in superbiam, et quasi pullum onagri se liberum putat" (Iob 11,12). Similiter in hoc mundo sunt duo genera onagrorum, idest superborum. Quidam enim sunt qui de cornibus dignitatis superbiunt; alii sunt qui sola mentis vanitate in superbia se erigunt, iugum obedientiae a se excutiunt. Gaudium ergo onagrorum sunt pascua gregum, idest pauperum, sed qui bona pauperum pascunt et diripiunt a diabolo diripientur. Unde Salomon in Parabolis: "Venatio leonis," idest diaboli, "onager in eremo" (Eccli 13,23); et Isaias: "Vae qui praedaris! nonne et ipse praedaberis?" (Is 33,1).
   Unde de carnalium gaudio vacuo dicit Salomon in Ecclesiaste: "Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis" (Eccle 12,5). Sicut amygdalus ante alias arbores flores emittit, sic carnalis in hoc mundo florem appetit, sed in alio omni flore nudus remanebit; cuius deciduo flore locusta, idest diabolus, impinguabitur; diaboli enim, ut ita dicam, pinguedo est gloriae temporalis exultatio; et capparis carnalis concupiscentiae [et] gloriae mundanae dissipabitur. Unde Iacobus: "Dives sicut flos foeni transibit. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita dives in itineribus suis marcescit" (Iac 1,10-11). Radix, carnalis cupiditas; flos, delectatio temporalium. Adveniente sole, idest severitate mortis vel iudicis, radix arescet, flos decidet, decor vultus eius, idest honor saeculi, amici et propinqui, deperiet. Gaudium ergo mundi est vacuum.
   De gaudio vero et pleno vitae aeternae dicit Salomon in Ecclesiaste: "Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis." Nota quod gaudium sanctorum in tribus consistit: in corporis scilicet resurrectione, animae beatitudine, aculei carnis, daemoniacae tentationis evasione. Amygdalus, idest corpus, florebit quattuor dotibus: claritate, agilitate, subtilitate et immortalitate. Et locusta, idest anima, impinguabitur de Dei visione, angelorum beatitudine, sanctorum societate; et tunc dissipabitur capparis, idest aculeus carnis, tentatio daemonis. Unde Apostolus ad Corinthios: "Cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est" (1Cor 15,54-56). Tunc ergo dissipabitur capparis, quia, ut dicit Propheta, alieni non transibunt amplius per Ierusalem (cf. Ioel 3,17), idest, daemones non tentabunt iustum, et mala bestia, idest carnis concupiscentia, non transibit per eam (cf. Is 35,9).
7. Huic duplici gaudio, vacuo scilicet et pleno, concordat prima particula epistolae hodiernae missae: "Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit" (Iac 1,22-24). Verbi Dei factores sunt illi qui plenum gaudium petunt et accipiunt; auditores tantum sunt illi qui vacuum gaudium mundi apprehendere conantur - de hoc dicit Psalmus: "Tempus faciendi, Domine," non tantum audiendi vel dicendi, "dissipaverunt legem tuam" (Ps 118,126) -, qui audiunt et non faciunt. Unde Salomon in Ecclesiaste: "Qui dissipat sepem," idest legem, "mordebit eum coluber" (Eccle 10,8), idest diabolus. Ille legem dissipat qui secundum quod dicit vel audit non vivit; de quo subinfertur: "Si quis auditor est verbi et non factor" etc.
   Nota quod speculum nihil aliud est quam subtilissimum vitrum, in quo tria sunt consideranda: vilitas, fragilitas, claritas. Vitrum vile est in materia, quia de modico pulvere confectum, fragile in substantia, clarum in splendore; quod oppositum soli, lucet ad instar solis. Speculum dictum, quod splendorem reddat, vel quod ibi feminae intuentes considerant speciem sui vultus, vel quod in vitri more transluceat. Vitrum dictum, quod visui perspicuitate transluceat. Speculum vel vitrum Sacram Scripturam significat, in cuius splendore vultus nativitatis nostrae est: unde nati et quales nati et ad quid nati sumus. Unde nati, quantum ad vilitatem materiae; quales nati, quantum ad fragilitatem substantiae; ad quid nati, quantum ad dignitatem gloriae, in qua, si factores verbi fuerimus, ex vicinitate veri solis, ut sol lucebimus.
   In speculo sacrae doctrinae ista tria reperiuntur. De vilitate materiae habes in Genesi: "Cinis es et in cinerem reverteris" (Gen 3,19). De fragilitate substantiae habes in Psalmo: "Anni nostri sicut aranea meditabuntur" (Ps 89,9) etc. Quid araneae tela fragilius? Et quid vita hominis corruptibilius, qui modica laesura, minima corrumpitur febriciuncula? De claritate in evangelio dicitur: "Fulgebunt iusti sicut sol" (Mt 13,43) etc.
   In hoc speculo vultum nativitatis suae miser homo considerat, qualiter sit natus, quam fragilis vel quid futurus, et aliquando compunctionem et poenitendi voluntatem contrahit. Sed quia est auditor verbi et non factor, vani et vacui gaudii amator, ideo statim obliviscitur qualis fuerit et qualem se viderit. Gaudium enim vanitatis aufert memoriam propriae salutis; pleni vero gaudii memoria propriae salutis generat affectum in anima. "Petite ergo et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum." Huius gaudii meminit Ecclesia in introitu hodiernae missae: "Vocem iucunditatis annuntiate usque ad extremum terrae" (cf. Is 48,20). O praedicatores, vocem iucunditatis, scilicet: Petite, "ut gaudium vestrum plenum sit," annuntiate non tantum iustis, qui sunt in medio Ecclesiae, sed usque ad extremum terrae, idest illis qui sunt extra terminos, idest praecepta Domini, quae nobis sunt termini vivendi, ut vocem iucunditatis audiant et plenum gaudium, quod fine carebit, acquirant. Ad quod gaudium nos perducat Iesus Christus. Amen.
8. Sequitur secundum. "Ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi" (Io 16,26-27). Christus, sacerdos secundum ordinem Melchisedech, Dei et hominum mediator, rogat pro nobis Patrem. Unde dicitur in Levitico: "Rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus" (Lev 4,20); et iterum: "Rogabit pro eo sacerdos et pro peccato eius, et dimittetur ei" (Lev 4,26). Unde habes concordantiam in libro Numeri, ubi dixit Moyses ad Aaron: "Tolle thuribulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis, iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit. Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam iam vastabat incendium, obtulit thymiama; et, stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit" (Num 16,46-48).
   "Dixit Moyses ad Aaron," idest Pater ad Filium: "Tolle thuribulum" humanitatis, quod fabrefactum fuit opere Beseleel (cf. Ex 31,1), qui interpretatur obumbraculum divinum, idest Spiritus Sancti in utero gloriosae Virginis, quia eidem Virgini obumbravit (cf. Lc 31,35), idest refrigerium praestitit, et fomitem peccati omnino in ea extinxit. Et "igne" divinitatis imple thuribulum humanitatis, in qua plenitudo divinitatis habitavit corporaliter (cf. Col 2,9). Et bene dicit "de altari," quia a Patre exivit et venit in mundum (cf. Io 16,28). Et "incensum" tuae Passionis "mitte desuper," et sic, tamquam mediator, rogabis pro populo, quem diaboli incendium atrocissime devastat. Qui, iubentis voluntati obediens, cucurrit, accepto thuribulo, "ad mortem, mortem autem crucis" (Phil 2,8). "Et stans," expansis manibus in cruce, "inter mortuos et viventes," idest inter duos latrones, quorum unus salvatus, alter fuit damnatus - vel, inter mortuos et viventes, idest inter illos qui detinebantur carcere inferni et illos qui vivebant in miseriis huius exilii -, quos omnes, dum seipsum sacrificium in odorem suavitatis obtulit (cf. Eph 5,2), ab incendio diabolicae persecutionis liberavit.
   Bene ergo de seipso dicit: "Ego rogabo Patrem de vobis." Unde Ioannes in sua Canonica: "Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio, idest placatio, pro peccatis nostris" (1Io 2,1-2). Et ideo ipsum quotidie in Sacramento Altaris offerimus Deo Patri, ut repropitietur peccatis nostris. Facimus enim sicut facit mulier, quae parvulum habet filium, quam cum suus vir iratus vult verberare, ipsa tenens puerulum in brachiis opponit irato viro, dicens: Istum percute, istum verbera! Puerulus, obortis lacrimis, matri compatitur. Pater vero, cuius viscera sunt commota super lacrimis filii sui, quem tenerrime diligit, propter ipsum uxori parcit. Sic Deo Patri, nobis pro peccatis nostris irato, eius Filium Iesum Christum, pro nostrae reconciliationis foedere, in Sacramento Altaris ei offerimus, ut, si non propter nos, saltem propter ipsum sibi dilectum, flagella, quae iuste meremur, avertat et, lacrimarum, laboris et Passionis ipsius memor, nobis parcat.
   Unde ipse Filius dicit in Isaia: "Ego feci et ego feram, et ego portabo et salvabo" (Is 46,4). Nota ista quattuor verba: "Ego feci," hominem; "et ego feram," in humeris meis, tamquam ovem errabundam et lassam; "et ego portabo," sicut nutrix portat infantem in brachiis. Et quid potest Pater respondere, nisi ut dicat: "Et ego salvabo?" Bene ergo dicit Christus: "Ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia a Deo exivi". Pater et Filius unum sunt, Filio attestante: "Ego et Pater unum sumus" (Io 1030). Qui amat Patrem amat et Filium, et Pater et Filius amant eum. Unde dicit in Ioanne: "Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum" (Io 14,21).
9. De hac dilectione habes concordantiam in secunda particula hodiernae epistolae: "Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis; hic beatus in facto suo erit" (Iac 1,25). Lex perfectae libertatis est Dei dilectio, quae ex omni parte perfectum et ab omni servitute liberum reddit hominem. Unde de viro iusto dicitur in Psalmo: "Lex Dei eius in corde ipsius" (Ps 36,31). In corde enim viri iusti est lex amoris divini, et ideo dicit in Parabolis: "Fili, da mihi cor tuum" (Prov 23,26). Sicut enim accipiter, de avibus, quas comprehendit, primum petit cor et ipsum comedit, sic Deus nullum ita appetit, nullum ita diligit in homine, sicut cor hominis, in quo est lex amoris, "et" ideo "non supplantabuntur gressus eius" (Ps 36,1).
   Gressus iusti sunt opera vel affectus mentis, quae non supplantabuntur, idest capiuntur, laqueo diabolicae suggestionis, vel lubricant in platea mundanae vanitatis. De primo dicit Iob: "Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis" (Iob 18,9). Planta iniqui tenetur laqueo malae suggestionis et sic exardescit contra eum sitis cupiditatis. De secundo dicitur in Threnis Ieremiae: "Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum" (Lam 4,18). "Platos" graece, "latum" dicitur. Vestigia dicta, quod his viae percurrentium investigentur, idest agnoscantur, opera significant, per quae quis cognoscitur. In latitudine lutuosa mundanae voluptatis lubricant opera peccatorum, ut cadant de peccato in peccatum et postmodum ruant in infernum. Unde in Psalmo: "Fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini," scilicet malus, "persequens eos" (Ps 34,6), quousque praecipitet in inferni abyssum. Sed gressus viri iusti non supplantatur, quia lex amoris est in corde ipsius, in qua qui permanserit, "beatus in facto suo erit." Amor enim Dei gratiam in praesenti et gloriae beatitudinem conferet in futuro. Ad quam nos perducat, qui est benedictus in saecula. Amen.
10. Sequitur tertium. Dicunt ei discipuli eius: "Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi" (Io 16,29.30). Vere dixerunt discipuli: "Nunc scimus quia scis omnia." Unde de eo testatur Apostolus ad Hebraeos: "Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt ante oculos eius" (Hebr 4,12-13). Sermo, idest Filius Dei, per quem ipsius voluntatem cognovimus, est vivus, idest vitam conferens; efficax dictus, effectus capax, qui facile potest implere quod vult. Sermo Dei est efficax, quia Dei Filius "omnia quaecumque voluit fecit" (Ps 113b,3). Efficit enim quod vult et ubi vult et quando vult.
   Unde Iob: "Qui praecipit soli et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris. Qui facit Arcturum et Orionas et Hyadas et interiora Austri. Qui facit magna et incompreensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus" (Iob 9,7-10). Qui talia facit vere omnia scit. Vere omnia potest Filius Dei, vivus et efficax.
   "Praecipit soli, et non oritur." In sole gratiae illuminatio designatur, quae tunc oritur cum menti infunditur, non oritur cum non apponitur. Unde Dominus in Exodo: "Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit" (Ex 33,19). Et iterum: "Indurabo cor Pharaonis" (Ex 4,21). Cor Dominus dicitur indurare cum gratiam subtrahit vel non apponit. Unde dicit in Osee: "Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae" (Os 4,14). Deterius malum animae peccatrici evenire non potest, quam cum Dominus peccatorem in pravitate sui cordis dimittit, et flagello paternae visitationis non corrigit.
   "Stellas claudit quasi sub signaculo." Signaculum est quod alicui rei ad hoc imprimitur, ut lateat quousque reseretur. Stellae sunt sancti, quos Christus sub signaculo suae providentiae claudit, ne appareant quando velint, semper parati ad tempus a Deo statutum, ut, cum audierint aure cordis vocem iubentis, a secreto contemplationis egrediantur ad opera necessitatis.
   "Qui extendit caelos solus." Caeli sunt sancti praedicatores, qui pluunt verbis, coruscant sanctae vitae exemplis, intonant poenae aeternae minis. Hos caelos extendit Dominus, ut undique lumen fundant, peccatores cooperiant et sibi caveant, ne temporalibus se implicent.
   "Et graditur super fluctus maris." Fluctus maris sunt superbi huius mundi, super quos Dominus graditur, cum eorum cordibus suae humilitatis vestigia imprimit. Unde dicit in Ecclesiastico: "Gyrum caeli circuivi sola, et in profundo abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti, et in omni populo, et in omni gente primatum habui, et omnium excellentium corda virtute calcavi" (Eccli 24,8-11). "Gyrum caeli," idest cor iusti, circumeo et defendo et protego; "et profundum abyssi," idest corda malorum, in convertendo per poenitentiam; "et in fluctibus maris," idest tentatione repressi; "et in omni terra steti," idest, quia Deus stat super humilem et fructiferos per bona opera et stabiles, sed diabolus in arena; "et in omni populo et in omni gente," quibus congregatur Ecclesia.
11. Sequitur: "Qui facit Arcturum et Orionas et Hyadas et interiora Austri". Nota ista quattuor verba. Arcturus septentrio a Latinis dicitur, quia septem stellis constat, qui propter plaustri similitudinem plaustrum nominatur. Nam quinque stellae pro curru, duae, quae uno loco videntur, pro bobus habentur. Quinque stellae sunt quinque corporis sensus, quos duae stellae, idest spes et timor, tamquam duo boves debent trahere. Unde habes concordantiam in primo libro Regum, ubi dicitur quod Philisthiim tollentes duas vaccas iunxerunt ad plaustrum et posuerunt arcam Dei super plaustrum novum (cf. 1Reg 6,10-11). "Plaustrum" dictum, quasi pilastrum, quia volvitur, corpus nostrum significat, quod debet volvi in operibus misericordiae; novum, satisfactionem poenitentiae, quod debet ferre arcam obedientiae. Hoc plaustrum "duae vaccae," idest spes et timor, trahunt usque Bethsames, quae interpretatur domus solis, idest vitae aeternae mansionem, in qua habitat sol iustitiae.
   "Orion" est stella a gladio dictus. Unde eam Latini iugulam vocant, quod sit armatus ut gladius, et stellarum luce terribilis, et clarissimus. "Oriones" in ipso pondere hiemalis temporis exoriuntur, suoque ortu imbres et tempestates emittunt. Oriones sunt cordis contritio et oris confessio, quae, cum oriuntur, imbres lacrimarum et tempestates disciplinae, ieiunii et abstinentiae emittunt.
   "Hyades" sunt quinque stellae, in similitudine Y graeci. Hyades sunt illa quinque verba, quae Paulus, scribens ad Corinthios, in Ecclesia suo sensu volebat loqui (cf. 1Cor 14,19). Quae sunt verbum orationis, verbum laudis, verbum consilii, verbum exhortationis et verbum confessionis.
   "Et interiora Austri." Auster ventus calidus est, Spiritum Sanctum significat, de quo dicit Sponsa in Canticis: "Surge, Aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, ut fluant aromata illius" (Cant 4,16). Aquilo dictus, quasi ligans aquas, diabolum significat, qui malitiae frigore restringit aquas compunctionis in corde peccatoris. Huic dicitur: Surge, idest recede; et veni, Auster, idest, Spiritus Sancte, "perfla hortum meum," idest conscientiam meam, "ut fluant aromata illius," idest lacrimae, quae in conspectu Domini redolent super omnia aromata. "Interiora Austri" secretum contemplationis, gaudium mentis, suavitatem internae dulcedinis significant, quae Austri, idest Spiritus Sancti, sunt quasi quaedam secreta interiora, quibus ipse inhabitat et inhabitando sui amoris suavi aura perflat.
12. Sequitur: "Qui facit magna et incomprehensibilia, et mira, quorum non est numerus." Magna fecit in rerum creatione; incomprehensibilia in recreatione; mirabilia nobis faciet in aeterna beatitudine. Vel, magna fecit in sui Incarnatione, unde beata Maria: "Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius" (Lc 1,49); incomprehensibilia in sui Nativitate, in qua ipsum Dei Filium Virgo parturivit; mira in miraculorum operatione. Benedictus sit, quia omnia scit qui nobis talia fecit. De quo Apostolus dicit: "Vivus est sermo Dei et efficax." Sequitur. "Et penetrabilior omni gladio ancipiti" etc. Christus enim percutit animam contritione, corpus afflictione, "pertingens usque ad divisionem animae," idest animalitatis, "ac spiritus," idest rationis. Et nota quod anima est res incorporea, rationis capax, vivificando corpori accomodata. Haec animales constituit homines, quae carnis sunt sapientes (cf. Rom 8,5), sensibus corporis inhaerentes. Quae, ubi perfectae rationis incipit esse, continuo abdicat a se notam generis feminini, et efficitur animus particeps rationis, regendo corpori accomodatus. Quamdiu enim anima est, cito in id quod carnale est, effeminatur; animus vero, vel spiritus, nonnisi quod virile est et spirituale meditatur; et sic fit divisio animae et spiritus.
   "Compagum quoque et medullarum." Compages sunt iuncturae; medulla dicta, quod madefaciat ossa. In compagibus, subtiles iuncturae cogitationum, in medullis compunctiones lacrimarum, quae ossa virtutum irrigant, designantur. Christus virtute suae divinitatis pertingit usque ad divisionem compagum et medullarum, quia subtiliter videt principium, medium et finem cogitationum, et ad quid tendant, et qualiter una alteri compingitur, et quomodo et qua via compunctio a corde egrediatur.
   Unde Salomon in Ecclesiaste: "Quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione compinguntur ossa in ventre pregnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium" (Eccle 11,5). Solus Deus scit quae sit via spiritus, idest contritionis, et qua ratione compinguntur ossa, idest virtutes, in ventre praegnantis, idest in mente poenitentis. Unde subdit Apostolus: "Et discretor cogitationum et intentionum cordis; et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius," quia, ut dicit Ecclesiasticus, oculi Domini sunt in omni loco (cf. Eccli 23,28); "omnia nuda et aperta sunt ante oculos eius," coram quo, ut dicit Iob, nudus est infernus et nullum operimentum perditioni (Iob 26,6). Vere, vere ergo dixerunt discipuli: "Nunc scimus quia tu scis omnia, et non opus est ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi." Filius a Deo exivit, ut tu exires a mundo; venit ad te, ut tu ires ad se. Quid est a mundo exire et ad Christum ire, nisi vitia refrenare et animam vinculo amoris Deo religare?
13. Unde habes concordantiam in tertia particula epistolae hodiernae missae: "Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo" (Iac 1,26-27). Religio dicta, quia per eam religemus uni Deo animas nostras ad cultum divinum. Religio est quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caerimoniamque affert. Audiat religiosus, spiritu inflatus, lingua dissolutus, a regno Dei religatus: "Si quis putat se religiosum esse" etc. Lingua est dicta a ligando, quam qui silentio non ligat, se sine religione esse comprobat. Religionis initium est linguae frenum (cf. Iac 1,26).
   Unde Salomon in Parabolis: "Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?" (Eccli 22,33), scilicet, ne bona inordinate dicam, idest pro tempore taceam et pro tempore bona dicam. Ideo signanter dicit "signaculum"; illud enim quod signo clauditur, ideo clauditur ut non pateat inimicis sed amicis. Audiant religiosi nostri temporis, qui multiplici varietate institutionum, diversis regulis praeceptorum, religionis suae fabricam onerant, qui tamquam pharisaei in exterioris munditiae apparentia gloriantur. Deus primo homini, in tantae excellentiae gradu constituto, unum tantum breve praeceptum dedit, scilicet: "De ligno scientiae boni et mali, ne comedas" (Gen 2,17); et illud tantillum non servavit. Hominibus vero nostri temporis, in tantae infelicitatis miseria constitutis et iam in finibus saeculi, immo, ut verius dicam, in faecibus positis, multa et nova praecepta, longae institutiones imponuntur; et putasne ipsas servabunt? Immo transgressores efficiuntur.
   Audiant isti quid dicat Dominus in Apocalypsi: "Non mittam super vos aliud pondus; tamen id quod habetis, tenete" (Apoc 2,24-25), scilicet evangelium. Dicit glossa: Audiant, inquit, isti quae sit vera religio. "Religio", inquit Iacobus, "munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas" etc. Nota quod vera religio in duobus consistit, in misericordia scilicet et innocentia; nam in eo quod pupillos et viduas visitare iussit, cuncta quae erga proximum agere debemus insinuat. Quae immaculatos ab hoc saeculo iubet custodire, universa, in quibus nos castos esse debet, ostendit.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, ut Dominus Iesus Christus nobis gratiam suam infundat, qua petamus et accipiamus veri gaudii plenitudinem, roget de nobis Patrem, veram concedat nobis religionem, ut ad vitae aeternae regionem pervenire mereamur. Ipso praestante, qui est laudabilis, principium et finis, admirabilis, ineffabilis per aeterna saecula. Dicat omnis religio munda et immaculata: Amen. Alleluia.