Sermoni Domenicali

1. "Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis mihi?" (Io 8,46).
   Praedicatoribus loquitur Ieremias: "Confortamini, filii Beniamin, in medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina, et in Bethacarem levate vexillum "(Ier 6,1). Beniamin "filius dexterae" (Gen 35,18), Ierusalem visio pacis, Thecua tuba, Bethacarem domus sterilis interpretatur. "Confortamini" ergo, et nolite timere, o praedicatores, "filii Beniamin", idest dexterae, idest vitae aeternae, de qua dicitur in Parabolis: "Longitudo dierum in dextera eius" (Prov 3,16). "Confortamini", inquam, "in medio Ierusalem", idest Ecclesiae militantis, in qua est visio pacis, idest reconciliatio peccatoris. Et bene dicit: "in medio". Medium Ecclesiae est caritas, quae se extendit ad amicum et inimicum; ad quod medium tenendum praedicator debet confortare fideles Ecclesiae. "Et in Thecua", idest in illis qui, cum aliquid faciunt, tamquam hypocritae, tuba canunt ante se (cf. Mt 9,2) - qui complacent sibi, ut dicitur in libro Sapientiae, in turbis nationum (cf. Sap 6,3) -, "clangite bucina" praedicationis, ut, cum audierint bucinam, dicant: "Vae nobis, quia peccavimus "(Lam 5,16), Domine. "Et in Bethacarem", idest domo sterili, illorum scilicet qui sunt aridi ab humore gratiae, steriles a bono opere - quorum terra, idest mens, non suscipit guttam sanguinis a corpore Christi decurrentis (cf. Lc 22,44) -, "levate vexillum" crucis; praedicate Passionem Filii Dei, quia tempus adest Passionis; annuntiate mortuis, ut resurgant in mortem Iesu Christi, qui dicit turbis Iudaeorum, in hodierno evangelio: "Quis ex vobis arguet me de peccato?" etc.

2. Nota quod in hoc evangelio septem notantur. Primum, Iesu Christi innocentia, cum dicit: "Quis ex vobis arguet". Secundum, verbi ipsius diligens audientia, cum addit: "Qui est ex Deo verba Dei audit", etc. Tertium, Iudaeorum blasphemia, ibi: "Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?" etc. Quartum, servanti ipsius verbum, vitae aeternae gloria, ibi: "Amen, amen dico vobis, si quis servaverit sermonem meum, mortem non gustabit in aeternum", etc. Quintum, Patris glorificatio, ibi: "Est Pater meus qui glorificat me", etc. Sextum, Abrahae exultatio, ibi: "Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum", etc. Septimum, ipsorum Iudaeorum voluntaria lapidatio et Iesu Christi absconsio, ibi: "Tulerunt lapides, ut iacerent in eum "etc.
   Nota etiam quod in hac dominica et in sequenti legitur Ieremias et cantantur responsoria: Isti sunt dies, cum ceteris, in quibus subticetur Gloria Patri.

3. Dicat ergo Agnus innocens, qui abstulit peccatum mundi (cf. Io 1,29), "qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore eius" (1Pt 2,22; cf. Is 53,9); "qui peccatum multorum", ut dicit Isaias, "tulit, et pro transgressoribus rogavit "(Is 53,12): "Quis ex vobis arguet", idest accusabit vel convincet, "me de peccato?" Certe nullus. Quomodo quis illum de peccato arguere poterat, qui peccata relaxare et vitam aeternam dare venerat? Unde Apostolus, in hodierna epistola ad Hebraeos, "Christus", inquit, "assistens pontifex futurorum bonorum", etc. (Hebr 9,11). Assistens idem est quod adiuvans vel obediens. "Christus" fuit "assistens", idest nos adiuvans. Unde Propheta: "Adiuvit pauperem de inopia" (Ps 106,41). Humanum genus pauper erat, quia spoliatum gratuitis, vulneratum in naturalibus; quod erat sine ope alicuius adiuvantis. Venit Christus; ei astitit; eum adiuvit, cum peccata ipsius relaxavit. Fuit etiam "assistens", idest "obediens", Deo Patri, "usque ad mortem, mortem autem crucis" (Phil 2,8), in qua non sanguinem hircorum aut vitulorum, sed proprium sanguinem in humani generis reconciliatione Deo Patri obtulit, ut emundaret conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi (cf. Hebr 9,13-14). Hic dicitur "pontifex futurorum bonorum". Pontifex dictus, pontem faciens, quasi via sequentium. Duae ripae erant hinc et inde, mortalitatis scilicet et immortalitatis, inter quas fluebat fluvius immeabilis, iniquitatum scilicet et miseriarum nostrarum, de quibus dicit Isaias: "Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret" (Is 59,2).
   Venit ergo Christus, "assistens pontifex", seipsum pontem fecit a ripa nostrae mortalitatis usque ad ripam suae immortalitatis, ut per ipsum, tamquam lignum transversum, transiremus ad futura bona possidenda. Et ideo dicitur "pontifex futurorum bonorum", non praesentium, quae suis amicis non promisit; immo dixit: "In mundo pressuram habebitis" (Io 16,33). Christus ergo "assistens", ut peccata nostra relaxaret, "pontifex futurorum bonorum", ut aeterna bona nobis daret. Quis ergo eum arguere potest de peccato? Peccatum quid est nisi praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum? Quis ergo eum arguere potest de peccato, cuius in lege Domini fuit voluntas (cf. Ps 1,2), qui non tantum Patri caelesti, sed etiam pauperculae matri obedivit? Quis ergo "ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis mihi"? Ideo veritati non credebant, quia filii diaboli erant, "qui mendax est et pater eius" (Io 8,44), idest ipsius mendacii, quod invenit.

4. Sequitur secundum. "Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis "(Io 8,47). Deus hebraice, latine dicitur timor. Ille est ex Deo qui Deum timet; et qui Deum timet, verba eius audit. Unde dicit Dominus per Ieremiam: "Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea" (Ier 18,2). Ille surgit qui, timore correptus, poenitet se fecisse quod fecit; et in domum figuli descendit, cum se lutum esse cognovit, timens ne tamquam vas figuli confringat eum Dominus (cf. Ps 2,9); et sic ibi audit verba Domini, quia est ex Deo, quia Deum timet. Dicit hieronymus: Magnum signum praedestinationis est libenter audire verba Dei, et de patria caelesti audire rumores, tamquam aliquis qui libenter audit rumores de patria terrena. Et contrarium signum est obstinationis. Unde subditur: "Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis"; quasi dicat: Ideo verba eius non auditis, quia ipsum non timetis. Unde Ieremias: "Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud" (Ier 6,10). Et iterum dicit: "Haec dicit Dominus: Putrescere faciam superbiam Iuda", idest clericorum, "et superbiam Ierusalem", idest religiosorum, "multam"; "populum istum pessimum", scilicet laicorum, "qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui" (Ier 13,9-10). De quibus iterum dicit: "Magnificati sunt et ditati; incrassati sunt et impinguati: et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non iudicaverunt. Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? "(Ier 5,27-29). Itemque: "Ecce ego adducam malum super populum istum, fructum cogitationum eius, quia verba mea non audierunt, et legem meam proiecerunt. Ut quid mihi thus de Saba affertis et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi "(Ier 6,19-20), dicit Dominus.
   Saba interpretatur rete, vel captiva. In thure oratio; in calamo criminis vel laudis confessio designatur. Qui verba Dei non audit et legem eius, quae est caritas, quia plenitudo legis dilectio (cf. Rom 13,10), proicit, hic frustra thus orationis de Saba, idest mundi vanitate, qua irretitus et captivus tenetur, et calamum confessionis suave olentem - supple: si in caritate fiat (cf. 1Cor 16,14) - de terra longinqua, idest mentis immunditia, quae hominem separat a Deo, Domino affert. "Holocautomata vestra", idest abstinentiae vestrae, "mihi non sunt accepta; et victimae", idest eleemosynae, "vestrae non placuerunt mihi", dicit Dominus, eo quod caritatem proiecistis. Quid plura? Omnia opera nostra quoad vitam aeternam sunt inutilia, nisi balsamo caritatis condiantur.

5. Sequitur tertium. "Responderunt Iudaei et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo; sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Ego autem gloriam meam non quaero; est qui quaerat et iudicet" (Io 8,48-50). Samaritani, ab Assyriis translati, ex parte Israelitarum et ex parte Gentilium ritum tenuerunt (cf. 4Reg 17,24.33.41); quibus Iudaei non coutebantur (cf. Io 4,9), eo quod ipsos immundos reputabant. Unde quem blasphemare volebant samaritanum vocabant. Samaritani interpretantur custodes, eo quod a Babyloniis in custodiam Iudaeorum sunt collocati. Dicunt ergo: "Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu?" Hoc non negando recipit, quia custos est, qui non dormit neque dormitat qui custodit Israel (cf. Ps 120,4), et vigilat super gregem suum. Unde dicit Dominus ad Ieremiam: "Quid tu vides, Ieremia? Et dixi: Virgam vigilantem, vel," secundum aliam translationem, "nuceam vel amygdalinam, ego video. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti. Et ego vigilabo super verbo meo, ut faciam illud" (Ier 1,11-12)"." Virga, a virtute vel viriditate vel quod regat sic dicta, significat Iesum Christum, qui est Dei virtus (cf. 1Cor 1,24), qui secus decursus aquarum, idest abundantiam gratiarum, plantatus (cf. Ps 1,3), viridis, idest ab omni peccato immunis, permansit; qui de se ipso in Luca dicit: "Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet?" (Lc 23,31). Cui dixit Pater: "Reges eos in virga ferrea" (Ps 2,9), idest in inflexibili iustitia. Haec virga vigilavit super verbo suo, ut faceret illud, quia quod verbo praedicavit facto ostendit. Super verbo suo vigilat, qui quod verbo praedicat opere exercet.

6. Vel, Christus dicitur virga vigilans pro eo quod, sicut fur de nocte vigilans, cum virga, in qua est uncinus, res de domo dormientium extrahendo furatur, sic Christus, cum virga suae Humanitatis et uncino sanctae Crucis, animas diabolo est furatus. Unde dixit: "Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum" (Io 13,32), uncino sanctae Crucis. Dies etiam Domini tamquam fur in nocte veniet (cf. 1Thess 5,2). Et in Apocalypsi dicit: "Si non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur" (Apoc 3,3).
   Item, Christus dicitur virga nucea vel amygdalina. Nota quod in nuce vel amygdalo nucleus est dulcis, testa solida, cortex amarus. In nucleo dulci, Christi divinitas; in testa solida, eius anima; in cortice amaro, ipsius caro, quae amaritudinem sustinuit Passionis. Hic vigilavit super verbo Patris, quod dicitur suum, quia unum cum Patre, ut faceret illud. Unde dicit: "Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio" (Io 14,34). Non ergo ego daemonium habeo, qui Patris mandatum facio. Falso ergo blasphemant falsi Iudaei: "Daemonium habes." De quorum blasphemia, in ipsius persona, dicit Ieremias: "Vae mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi, dicit Dominus" (Ier 15,10-11).
   Nota quod duplex est "vae": culpae et poenae. Vae poenae habuit Christus, sed non culpae. "Vae" ergo "mihi, mater mea, quare me" ad tantam poenam "genuisti virum rixae et virum discordiae?" Rixa est quae inter multos committitur. Inde rixosus, a rictu canino sic dictus, quod ad contradicendum semper est paratus. Discordia dicta, quasi diversa corda. Discordare est diversum cor habere. Sic inter Iudaeos propter verba Christi rixa erat, qui semper erant parati quasi canes ad latrandum et ad contradicendum, et diversum cor habebant. Quidam enim dicebant: "Bonus est"; alii vero: "Non, sed seducit turbas" (Io 7,12). "Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam." Foenerator dicitur et qui dat mutuum et qui accipit. Christus ergo non foeneravit, quia non invenit de Iudaeis cui suae doctrinae pecuniam accomodaret; et ei non foeneravit quisquam, quia nummum doctrinae noluerunt bono opere multiplicare. Immo "omnes maledicebant mihi," dicentes: "Samaritanus es, et daemonium habes. Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo." Falsum negat, sed ut patiens convicium non reddit. "Sed honorifico," inquit, "Patrem meum," honorem debitum exhibendo, omnia ei attribuendo, "et vos inhonorastis me". Unde in persona ipsius dicit Ieremias in Threnis: "Factus sum in derisum populo meo tota die" (Lam 3,14); et iterum: "Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis" (Lam 3,30)." Ego autem gloriam meam non quaero," ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservat. Unde subdit: "Est qui quaerat et iudicet" (Io 8,50). Unde dicit in Ieremia: "Tu autem, Domine Sabaoth, qui iudicas iuste et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis" (Ier 11,20).
   Et nota quod duplex est iudicium: unum damnationis, de quo dicitur: "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio" (Io 5,22); alterum discretionis, de quo dicit Filius in introitu missae hodiernae: "Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta" (Ps 42,1) etc. Secundum hoc dicitur: "Est" Pater "qui quaerat gloriam meam," et discernat a gloria vestra, quia vos secundum saeculum gloriamini, ego non, sed ea gloria, quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quae est ab humana inflatione discreta

7. moraliter. "Daemonium habes." Daemonium, a graecis dictum, quasi "daimonion", idest "peritum" et "rerum scium". "Daimon" graece dicitur valde sciens. Quando ergo aliquis adulando vel applaudendo dicit tibi: Peritus es et multa scis, tunc dicit tibi: "Daemonium habes." Et tu statim debes cum Christo respondere: "Ego daemonium non habeo." A me ipso nihil scio, nihil boni habeo, "sed honorifico Patrem meum." Ipsi totum attribuo, ipsi gratias ago, a quo est omnis sapientia, omnis peritia et scientia. Ego gloriam meam non quaero, dicens cum beato bernardo: Verbum vanaegloriae, noli me tangere; illi enim soli gloria debetur, cui dicitur: Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Item dicit: Non quaerit angelus ab angelo gloriam in caelo. Et homo ab homine laudari cupit in terra?.

8. Sequitur quartum. "Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum? Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt; quem te ipsum facis? Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est" (Io 8,51-54). "Amen", idest "vere, fideliter" vel "fiat", quod est hebraeum sicut "alleluia". Et sicut in caelo a Ioanne in Apocalypsi "Amen" et "alleluia" sunt audita (cf. Apoc 19,1.3-4), ita in terris cunctis gentibus pronuntiare haec duo verba ab apostolis sunt tradita. "Amen, amen dico vobis. Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum." Mors est dicta a morsu primi hominis, quia vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Qui si sermonem Domini - "Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas" (Gen 2,16-17) - servavisset, mortem in aeternum non gustasset. Sed quia non servavit, mortem gustavit et cum omni posteritate sua periit. Unde Ieremias: "Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum; ad vocem loquelae grandis ignis exarsit in ea, et combusta sunt fruteta eius" (Ier 11,16).
   Humana natura ante peccatum fuit oliva in creatione, in agro damasceno creata, sed, in paradiso voluptatis, ut ita dicam, plantata, uber, idest fertilis, in gratuitis, pulchra in naturalibus, fructifera in aeternae beatitudinis fruitione, speciosa in sui puritate. Sed, heu! ad vocem loquelae grandis, idest diabolicae suggestionis, grandia promittentis - "Eritis sicut dii" (Gen 3,5) -, ignis vanaegloriae et avaritiae exarsit in ea, et sic combusta sunt fruteta eius, idest omnis posteritas ipsius. O filii Adae, nolite imitari patres vestros, qui Domini sermonem non servaverunt et ideo perierunt, sed servate et vos: "Amen, amen dico vobis quod si sermonem meum servaveritis, mortem non gustabitis in aeternum." Gustare in hoc loco idem est quod experiri.

9. Sequitur: Dixerunt ergo Iudaei: "Nunc cognovimus quia daemonium habes." O insanae mentis vesania! O daemoniacae gentis perfidia! Non sufficit vobis semel, tam horribili tam innominabili convicio, innocentem, ab omni vitio immunem, blasphemare, nisi secundo repeteritis: "Nunc cognovimus quia daemonium habes." O caeci, si cognovissetis, non eum daemonium habere, sed Dominum Dei Filium credidissetis! "Abraham mortuus est "non illa morte quam Dominus dixit, sed morte corporali, de qua dicitur in Genesi: "Fuerunt dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni, et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum. Congregatusque ad populum suum, et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui, in spelunca duplici" (Gen 25,7-9).

10. moraliter. Abraham significat virum iustum, cuius vita debet constare ex centum septuaginta quinque annis. In centenario numero, qui perfectus est, omnis perfectio viri iusti; in septuagenario, qui constat ex septem et decem, septiformis gratiae infusio et decalogi adimpletio; in quinario quinque sensuum munda conversatio designatur. Vita ergo viri iusti debet esse perfecta septiformis gratiae infusione et decalogi adimpletione et quinque sensuum munda conversatione. Et sic deficiet ab amore mundano et mortuus erit peccato, plenus non vacuus dierum, congregatus ad populum suum. De quo dicit Dominus in Isaia: "Secundum dies ligni," idest Iesu Christi, "erunt dies populi mei" (Is 65,22), quia ipse in aeternum et populus eius vivet et regnabit cum eo in sempiternum. Unde in evangelio: "Ego vivo et vos vivetis" (Io 14,19).
   "Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui, in spelunca duplici." Isaac interpretatur gaudium, Ismael auditio Dei. Gaudium de spe caelestium et auditio divinorum praeceptorum sepeliunt virum iustum in spelunca duplici vitae activae et contemplativae, ut, in abscondito faciei Domini, absconditus a conturbatione hominum, a contradictione linguarum protegatur (cf. Ps 30,21). De quarum contradictione adhuc subditur: "Quem te ipsum facis?" Secundum illos se faciebat Filium Dei, aequalem sibi quasi non esset. Sed non faciebat, immo vere erat. Unde Apostolus: "Non rapinam arbitratus est faciens se aequalem Deo" (Phil 2,6). Ideo, non "quis es?" sed "teipsum quem facis? Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est". Contra hoc quod dicunt: "Quem te facis?" refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.

11. Sequitur quintum. "Est Pater qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum; et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo" (Io 8,54-55). Nota quod Pater clarificavit Filium suum in Nativitate, cum nasci fecit ex Virgine; in Iordanis flumine et in monte, cum dixit: "Hic est filius meus dilectus" (Mt 3,17; 17,5); clarificavit etiam in resuscitatione Lazari et in Resurrectione et Ascensione. Unde dixit in Ioanne: "Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo dicens: Et clarificavi" in resurrectione Lazari, "et iterum clarificabo" (Io 12,28) in resurrectione et ascensione. Est ergo Pater qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est. Hic habes aperte testimonium contra haereticos, qui legem Moysi a Deo tenebrarum dicunt esse datam. Sed Deus Iudaeorum, qui dedit legem Moysi, est Pater Iesu Christi, ergo Pater Iesu Christi dedit legem Moysi. "Et non cognovistis eum" spiritualiter, dum pro terrenis servitis. "Ego autem novi eum," quia unum cum ipso. "Et si dixero quia nescio eum," cum sciam, "ero similis vobis mendax," qui dicitis scire, cum nescitis. "Sed scio eum et sermonem eius servo." Sermonem Patris ut Filius loquebatur; et ipse erat verbum Patris, qui hominibus loquebatur. Servat seipsum, idest divinitatem in se.

12. Sequitur sextum. "Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Iudaei: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum" (Io 8,56-58). Nota ista tria verba: exultavit, vidit et gavisus est. Nota etiam quod triplex est dies Domini: Nativitatis, Passionis et Resurrectionis. De primo dicit Ioel: "In die illa fons de domo David egredietur, et irrigabit torrentem spinarum" (Ioel 3,18). In die Nativitatis "fons", idest Christus, "de domo David," idest de utero beatae Virginis, "egredietur et irrigabit torrentem spinarum," idest refrigerabit abundantiam miseriarum nostrarum, quibus quotidie pungimur et vulneramur.
   De secundo dicit Isaias: "Meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus" (Is 27,8). In die Passionis, in qua sustinuit Dominus aestum laboris et doloris, "in spiritu suo duro," dum penderet in cruce, meditatus fuit qualiter diabolum damnaret et humanum genus de eius manu eriperet.
   De tertio dicit Osee: "In die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius; sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum" (Os 6,3). In die tertia Christus resurgens a mortuis suscitavit nos secum, idest conformi resurrectione, quia sicut ipse resurrexit et nos credimus resurrecturos in generali resurrectione. Et tunc "vivemus, sciemus sequemurque, ut cognoscamus." In his quattuor verbis quattuor glorificati corporis dotes intelligimus: "vivemus", ecce immortalitas; "sciemus", ecce subtilitas; "sequemur", ecce agilitas; "ut cognoscamus Dominum," ecce claritas.
   Abraham ergo, idest vir iustus, exultat in die Nativitatis de Verbo Incarnato; videt oculo fidei ipsum pendentem in crucis patibulo, cum quo immortalis gaudebit in caelesti regno.
   "Dixerunt ergo Iudaei ad eum," solam in eo aetatem carnis pensantes, non divinam naturam considerantes: "Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?" Cum Dominus trigesimum primum vel forte secundum ageret annum, propter nimium laborem, praedicationis instantiam, maioris aetatis esse videbatur. Dicit ergo eis Iesus: "Antequam Abraham fieret ego sum." Non dixit "esset", sed fieret, quia creatura; non dixit "factus", sed "sum", quia creator.

13. Sequitur septimum. "Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se et exivit de templo" (Io 8,59). Iudaei ad lapides concurrunt, ut lapidem angularem lapidarent, qui duos parietes, iudaicum scilicet et gentilem populum, ex adverso venientes, in seipso copulavit. Iudaei, paternae malitiae imitatores, Dominum prophetarum lapidare voluerunt, quorum patres Ieremiam in AEgypto lapidaverunt (cf. Hebr 11,37). Unde de eis dicit Dominus in Matthaeo: "Filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum" (Mt 23,31-32).

14. moraliter. Falsi christiani, filii alieni, idest diaboli, qui mentiti sunt Domino, pactum Baptismi violando, duris peccatorum suorum lapidibus, patrem et dominum suum Iesum Christum, a quo denominati sunt christiani, quantum in ipsis est quotidie lapidant; et ipsum, idest fidem ipsius, interficere conantur. Isti tales sunt sicut filii vulturis, qui patrem suum permittunt fame mori. Non sunt sicut filii gruis, qui se morti pro patre opponunt, quando falco insequitur patrem; quem senio confectum pascunt, quia tunc venari non potest. Pater noster, tamquam pauper esuriens, pulsat ad ostium, ut ei aperiamus et ei, si non cenam, saltem parvam buccellam demus. "Ego", inquit in Apocalypsi, "sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi intrabo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum" (Apoc 3,20). Sed nos degeneres, tamquam filii vulturis, patrem nostrum permittimus fame mori. Unde ipse conqueritur de nobis per Ieremiam: "Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? Quare dixit populus meus: Recessimus et non veniemus ultra ad te? Numquid obliviscitur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris" (Ier 2,31-32). Dominus non est solitudo aut terra serotina, quae nullum aut parvum fructum faciunt, sed est paradisus Domini et terra benedictionis, in quo quidquid seminaverimus centuplum accipiemus.
   Quare ergo miseri recedimus ab ipso et ipsius obliviscimur tam longo tempore? Sed anima, Christi sponsa, virgo fide et caritate, non potest oblivisci ornamenti sui, idest amoris divini, quo ornata incedit, et fasciae pectoralis suae, idest purae conscientiae, qua secura consistit. Simus, obsecro, fratres carissimi, tamquam filii gruis, ut, si necesse fuerit, pro patre, idest pro fide patris nostri, morti nos opponamus, et in hoc senescente iam mundo et cito casuro bonis operibus reficiamus, ne forte eveniat nobis quod subditur: "Iesus autem abscondit se et exivit de templo." Et propter hoc ab hac praesenti dominica, quae in Passione Domini intitulatur, "Gloria Patri" in responsoriis dimittitur, nec tamen omnino subticetur, eo quod nondum traditus fuerat Dominus in manus lanistarum.
   Rogemus ergo et lacrimabiliter postulemus Dominum Iesum Christum, ut faciem suam ne a nobis abscondat, et ne de templo cordis nostri exeat, et in suo iudicio de peccato ne nos arguat, sed gratiam, ut verbum ipsius diligenter audiamus, infundat; in illata iniuria patientiam tribuat; a morte aeterna nos liberet; in suo regno glorificet, ut diem aeternitatis eius cum Abraham, Isaac et Iacob videre mereamur. Ipso praestante, cui est honor et potestas, decus et imperium in aeterna saecula. Dicat omnis Ecclesia: Amen.