Sermoni Domenicali

DOMINICA IV POST PENTECOSTEN

Evangelium in quarta dominica post Pentecosten: "Estote misericordes," quod in quattuor clausulis dividitur.
   In primis sermo de praedicatore vel Ecclesiae praelato, ibi: "David sedens in cathedra." [de prima cluausla]. Item sermo de triplici Dei et hominis misericordia, ibi: "Estote misericordes." Item de natura gruum et earum significatione.
   Item sermo contra illos qui de occultis temere iudicant, ibi: "Extendit manum Oza." Item sermo contra illos qui de casu vel morte inimici gaudent, ibi: "Ascendit David caenaculum et flevit." Item sermo ad informationem patientiae, ibi: "Semei maledixit regem" etc.
   de secunda clausula. Sermo de triplici mensura et eius significatione, ibi: "Mensuram bonam." Item sermo contra illos qui in pulchritudine gloriantur et semel in anno confitentur et numquam satisfactionem peragunt, ibi: "Porro sicut Absalom." Item sermo de quattuor dotibus corporis, ibi: "Mensuram bonam." de tertia clausula. Sermo contra caecos Ecclesiae praelatos, ibi: "Omnes bestiae agri." Item de natura ursi et ipsius morali significatione.
   Item sermo in Nativitate Domini, ibi: "Egressus Ruben tempore messis triticeae." Item sermo de ipsius Passione, ibi: "Rex David transgrediebatur." de quarta clausula. Sermo contra eos qui, cum sint immundi, aliorum immunditias mundare volunt, ibi: "Quid vides festucam." Item de oculis et eorum expositione et significatione.

1. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: "Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est" (Lc 6,36).
   Dicitur in secundo libro Regum, circa finem: "David, sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno" (2Reg 23,8). David praedicatorem significat, qui debet sedere in cathedra etc. Nota omnia verba. In cathedra, mentis humilitas; in sapientissimo, claritas; in principe, constantia; in tribus, vita, scientia et eloquentia; in ligno, perversorum dura malitia; in tenerrimo, misericordia et patientia; in vermiculo, severa disciplina. Praedicator ergo debet sedere "in cathedra" humilitatis, exemplo Iesu Christi edoctus, qui in cathedra nostrae humanitatis humiliavit gloriam divinitatis: "sapientissimus", sapore caritatis, quae sola sapit quam suavis sit Dominus (cf. Ps 33,9); "princeps", constantia mentis, ut, tamquam leo, fortissimus bestiarum, ad nullius paveat occursum; "inter tres," idest vitam, scientiam et eloquentiam.
   Debet etiam esse tenerrimus ligni vermiculus: "vermiculus", ut perforet et corrodat lignum, idest duros et infructuosos; "tenerrimus", idest patiens et misericors, circa humiles et compunctos. Vel, sicut verme nihil durius cum tangit, nihil mollius cum tangitur, sic praedicator, cum verbum Domini proponit, dure corda auditorum debet tangere; si vero ipse contumeliis tangitur, dulcis et affabilis debet esse. De quo subditur quod "uno impetu interfecit octingentos. Uno impetu" dicit propter quosdam, qui cum interfecerint superbiam, nutriunt gastrimargiam. "Octingenti" autem sunt vitia carnalia et spiritualia. Quae omnia praedicator in se debet interficere, ut prius circa se, deinde circa alios opera misericordiae valeat exercere. De quo dicitur in hodierno evangelio: "Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est."
2. Nota quod, in hoc evangelio quattuor notantur. Primum, Dei misericordia, cum praemittitur: "Estote misericordes." Secundum, aeternae gloriae mensura, cum adiungitur: "Mensuram bonam." Tertium, caecorum casus in foveam, ibi: "Dicebat autem illis et similitudinem." Quartum in oculo fratris peccati festuca, ibi: "Quid autem vides festucam in oculo fratris tui?" His quattuor clausulis quasdam secundi libri Regum historias concordabimus.
   In introitu missae huius dominicae cantatur: "Dominus illuminatio mea," et legitur epistola beati Pauli ad Romanos: "Existimo quod non sunt condignae passiones," quam in quattuor particulis volumus dividere et cum quattuor evangelii clausulis concordare. Prima particula est: "Existimo". Secunda: "Nam expectatio creaturae." Tertia: "Scimus". Quarta: "Non solum" etc.
3. Dicamus ergo: "Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite iudicare et non iudicabimini; nolite condemnare et non condemnabimini; dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis" (Lc 6,36-38). Nota quod in hac sancti evangelii prima clausula quinque valde notabilia notantur: misereri, non iudicare, non condemnare, dimittere et dare. Ista quinque cum quinque secundi libri Regum historiis volumus concordare.
   Misericors a compatiendo alienae miseriae est dictus. Hinc et appellata est misericordia, quod miserum cor faciat, dolendo alienam miseriam. In Deo vero sine cordis miseria est misericordia. Dicitur enim miseratio, quasi misericordiae actio. De hac ergo dicit Dominus: "Estote misericordes." Et nota quod, sicut triplex est Patris caelestis misericordia circa teipsum, sic triplex debet esse tua circa proximum.
   Patris misericordia est speciosa, spatiosa et pretiosa. Speciosa, quia purgat a vitiis. Unde Ecclesiasticus: "Speciosa est misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis" (Eccli 35,26). In tempore tribulationis, idest dum anima tribulatur pro peccatis, infunditur pluvia gratiae, animam refrigerantis et peccata dimittentis. Spatiosa, quia processu temporis dilatatur in operibus bonis. Unde in Psalmo: "Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua" (Ps 25,3), quia displicuit mihi iniquitas mea. Pretiosa, in vitae aeternae deliciis, de qua Anna in Tobia: "Certum habet omnis qui colit te, quod vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur et, si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit" (Tob 3,21) etc. Quaere in evangelio: "Nemo potest duobus dominis servire" (Mt 6,24), (Dom. XV post Pent., II). De his tribus dicit Isaias: "Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum" (Is 63,7).
   Misericordia etiam tua debet esse triplex circa proximum, ut, si in te peccavit, ei dimitte; si a via veritatis erravit, instrue; si esurit, refice. De primo dicit Salomon in Parabolis: "Per fidem et misericordiam purgantur peccata" (Prov 15,27). De secundo Iacobus: "Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvavit animam eius, et operit multitudinem peccatorum" (Iac 5,20). De tertio in Psalmo: "Beatus qui intelligit super egenum et pauperem" (Ps 40,2). Bene ergo dicitur: "Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est."
4. Super hoc habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicit David ad Miphiboseth: "Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionatham patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper" (2Reg 9,7). In hac auctoritate triplex ad proximum misericordia designatur. Prima, cum dicitur: "Faciens faciam" etc. "propter Ionatham," idest Iesum Christum, qui dixit: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt" (Lc 23,34). In te peccanti debes, faciens corde, facere ore misericordiam, ut corde et ore illi ignoscas. Secunda, cum additur: "Et restituam tibi omnes agros Saul patris tui". Ager dictus, quod in eo aliquid agatur, gratiam in unctione baptizati collatam significat, quam ideo suscepit, ut ipsam bonis operibus exerceret. Sed cum Saul, idest anima oleo fidei inuncta, moritur, tunc possessio amittitur. Quam tunc ei reddis, cum eum ab errore viae suae converti feceris. Tertia, cum subinfertur: "Et tu comedes panem in mensa mea semper." Unde Salomon: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, potum da illi" (Rom 12,20; cf. Prov 25,21). Bene ergo dicitur: "Estote misericordes." Simus ergo misericordes, grues imitantes, de quibus dicitur, quod cum ad destinatum locum pervenire contendunt, excelsa petunt, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. Fidens meatu, praeit catervas, volatus desidiam castigat, voceque cogit agmen. At ubi raucescit, succedit alia. Concors cura omnium pro fatigatis; adeo ut si quae defecerint, congruant universae, lassatasque substollant, usquedum vires otio recuperentur. Nec in terra cura segnior. Excubias nocte dividunt, ut exsomnis sit decima quaeque. Vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae si forte exciderint somnum coarguant. Quod cavendum sit clangor indicat. Vespertiliones fugiunt.
   Simus ergo misericordes sicut grues, ut, in excelsa vitae specula positi, nobis et aliis praevideamus; viam nescientibus ducatum praebeamus; voce praedicationis, pigros et tepidos castigemus; labori alternatim succedamus, quia, quod caret alterna requie, durabile non est; infirmos et debiles, ne in via deficiant, propriis humeris apportemus; in excubiis Domini oratione et contemplatione vigilemus; Domini paupertatem, humilitatem et ipsius Passionis amaritudinem, quasi quibusdam digitis, apprehendamus; et si aliquid immundum subrepere voluerit, statim clamemus; vespertilionem, idest caecam mundi vanitatem, super omnia fugiamus.
5. Sequitur secundum. "Nolite iudicare et non iudicabimini." Dicit ibi glossa: De apertis malis, quae bono animo fieri non possunt, permittitur nobis iudicare. Sunt quaedam media et incerta quo animo fiant, quia et bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus sit, qui nunc apparet malus, de cuius correctione desperare eumque quasi abiectum reprehendere, temerarium est. "Nolite ergo iudicare et non iudicabimini." Super hoc habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicitur quod "extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves et declinaverunt arcam. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Domini" (2Reg 6,6-7). Arca est anima; boves, corporis sensus; Oza, qui interpretatur robustus, est aliquis de sua virtute confidens, et aliis detrahens. Recalcitrantibus ergo bobus, idest infestantibus et contradicentibus corporis sensibus, aliquando anima inclinatur in alicuius culpae consensum; quam si praesuntuosus temeraria manu detractionis voluerit tangere, iudicium Domini se noverit incurrisse, qui dicit: "Nolite iudicare et non iudicabimini." Dicit philosophus: Vide si adhuc malus es, et similibus parce.
6. Sequitur tertium. "Nolite condemnare et non condemnabimini." Unde habes concordadantiam in secundo libro Regum, quod David noluit condemnare Absalom, se condemnare volentem; immo "praecepit Ioab et Abisai et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom" (2Reg 18,5). De cuius condemnatione "contristatus, ascendit David cenaculum et flevit. Et sic loquebatur vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi. Quis mihi det, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi Absalom" (2Reg 18,33). Non enim de morte inimici gaudendum, sed dolendum et plangendum. Sic Christus ascendit in cenaculum crucis, et ibi Adam cum omni posteritate sua, a Ioab, idest diabolo, tribus lanceis, idest gula, vanagloria et avaritia interfectum, planxit, dicens: "Fili mi Adam, quis mihi det, ut ego moriar pro te," idest, ut prosit tibi mors mea? Quasi diceret: Nullus voluit mihi dare, ut pro ipso morerer. Magnum enim donum reputat, quando peccator dat ipsi ut sua mors prosit ei.
7. Sequitur quartum. "Dimittite et dimittetur vobis." Super hoc habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicitur, quod Semei maledixit David, dicens: "Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial! Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui. Ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. Dixit autem Abisai, filius Sarviae, regi: Quare maledicit canis mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius. Et ait rex: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum ut maledicat; Dominus enim praecepit ei ut malediceret David; et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? Et ait rex Abisai et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam; quanto magis nunc filius Iemini? Dimittite ut maledicat iuxta praeceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo; Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens et mittens lapides adversus eum terramque spargens" (2Reg 16,7-13).
   gregorius: Qui verborum contumeliis pressus, virtutem patientiae servare non potest vel sufficit, factum David ad memoriam revocet, quem cum Semei conviciis urgeret et armati proceres ulcisci contenderent, ait: "Quid mihi et vobis, filii Sarviae?" etc. Et paulo post: "Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini" etc. Quibus verbis indicat quia pro peccato Betsabee, insurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum malum quod fecit; et contumeliosa verba non tam convicia quam adiutoria esse credidit, quibus se purgari sibique misereri posse iudicavit. Tunc enim illata convicia bene tolleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur quod iniuria percutimur, dum conspicimus quod peius meruimus. Sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quorum interventu, iudice Deo, poena gravior declinatur.
8. Sequitur quintum. "Date et dabitur vobis." Super hoc habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicitur, quod "Machir, filius Ammihel, et Berzellai Galaadites, dederunt David stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, et mel, et butyrum, et oves, et pingues vitulos" (2Reg 17,27-29). Ecce "date". Audiamus "et dabitur." Dixit Rex David ad Berzellai: "Veni, ut requiescas securus mecum in Ierusalem "(2Reg 19,33). Quid ista moraliter significent, videamus.
   Machir, vendens; Ammihel, populus Dei; Berzellai, fortitudo mea; Galaad acervus testimonii interpretatur. Per istos tres viros omnes poenitentes intelligimus, qui sua vendunt et pauperibus tribuunt, qui sunt populus Dei, quem elegit Dominus in hereditatem sibi (cf. Ps 32,12), qui in fortitudine boni operis devincunt tentamenta antiqui hostis, in quibus coacervata sunt testimonia dominicae Passionis. Hi dant Christo "stratoria", quae sunt dormientium, idest quietem purae conscientiae, in qua quiescit Christus cum anima; "et tapetia" diversorum colorum, idest varietates virtutum; "et vasa fictilia," idest seipsos, dum se, fragiles et de luto factos cognoscentes, humiliant; "frumentum", idest doctrinam evangelii; "et hordeum," idest doctrinam Veteris Testamenti; "et farinam," idest confessionem, per minutissimas omnium peccatorum circumstantias factam; "et polentam" patientiae; "et fabam" abstinentiae; "et lentem" vilitatis propriae; "et frixum cicer" compassionis alienae; "mel et butyrum" vitae activae et contemplativae; "oves" innocentiae; "et pingues vitulos" in pinguis carnis maceratione. Si haec dederis, tibi dabitur, et audies verum David tibi dicentem: "Veni, ut requiescas mecum securus in Ierusalem" caelesti.
   Nota ista quattuor verba: veni, requiescas, securus mecum, in Ierusalem. Istis quattuor respondent illa quattuor, quae cantantur in introitu hodiernae missae: "Dominus illuminatio mea" (Ps 26,1-2) [etc.]. ["Dominus illuminatio mea"] concordat cum hoc verbo "veni": recte venire non posset nisi prius illuminatus fuisset. "Et salus mea" concordat cum "requiescas": ubi enim salus, ibi requies. "Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?" concordat cum "securus mecum:" quem enim Dominus protegit, procul dubio securus existit. "Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt" concordat cum "in Ierusalem," in qua cum fuerimus inimicos, nos modo tribulantes, non timebimus; ipsi enim cadent in gehennam, et nos erimus in gloria.
   Unde huic primae clausulae evangelii concordat prima particula hodiernae epistolae: "Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis" (Rom 8,18). Quia passiones sunt temporis, ideo non sunt condignae, quia leves et transitoriae: passio transit, gloria vero permanet in saeculum saeculi.
   Ut ergo ad illam gloriam pervenire possimus, rogemus Dominum Iesum Christum, qui est pater misericors, qua misericordiam suam nobis infundat, ut in nobis et in aliis misericordiam habeamus, neminem iudicemus, nullum condemnemus, in nobis peccanti dimittamus et omni petenti nos et nostra tribuamus. Quod nobis praestare dignetur ipse, qui est benedictus et gloriosus in saecula saeculorum. Amen.
9. Sequitur secundum. "Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis" (Lc 6,38).
   Nota quod triplex est mensura: fidei, poenitentiae et gloriae. Mensura fidei est bona in sacramentorum perceptione; conferta, idest plena, in boni operis executione; coagitata, in tribulationis vel martyrii sustinentia, pro Christi nomine; supereffluens, finali perseverantia. De hac mensura dicit Apostolus: "Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei" (Rom 12,3). Mensura poenitentiae est bona in contritione, in qua Dei bonitas cognoscitur; conferta in confessione, quae plenarie debet fieri; coagitata in satisfactione; supereffluens in totius culpae remissione et mentis puritate. De hac mensura dicitur in libro Sapientiae: "Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti" (Sap 11,21). Omnia, idest omnem animae salutem, et inter quam omnia quae fiunt debent fieri, et ad quam omnia quae homo facit debent referri. Disposuisti, Domine Deus, in mensura poenitentiae, quae, ut vera sit, necesse est quod habeat numerum et pondus: numerum confessionis, ut omnes peccati circumstantiae ad unguem numerentur; pondus satisfactionis, ut poena aequaliter praeponderet culpae. Hoc est pondus sanctuarii, non pondus publicum.
10. De quo habes concordantiam in secundo libro Regum: "Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillos - tanto amplius surgebant -; semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries; ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico" (2Reg 14,25-26). Speciositas Absalonis, quae a vestigio pedis incipit et usque ad verticem capitis ascendit, illam speciositatem significat quae provenit ex terrenis, in qua nulla macula esse reputatur, cum eius prosperitas nulla adversitate impeditur. Speciositas autem quae de vertice descendit, speciositatem designat quae de cognitione supernorum contingit, sicut habetur in evangelio, ubi dicit Dominus: Quare cogitationes ascendunt in corda vestra? (cf. Lc 24,38). Illae enim cogitationes quae ascendunt in cor sunt de terrenis; quae vero descendunt sunt de supernis.
   Sequitur: "Semel in anno tondebatur." Capillorum superfluorum tonsio est peccatorum in confessione depositio, quam multi in anno semel faciunt, cum singulis diebus esset confessio necessaria. Cum natura hominis sit fragilis et ad peccandum habilis, et tot peccatorum sordes contrahat diebus singulis, et memoria eius ita sit labilis, quod vix de eo quod fecit mane eiusdem diei recordatur vespere, quare infelix differt in annum? Immo, cur differt in crastinum, cum nesciat quid crastina dies sit paritura? Hodie es, et cras non eris. Sic ergo hodie vive, quasi hodie sis moriturus. Nihil enim certius morte; nihil incertius hora mortis. Qui ergo quotidie peccati venenum bibis, quotidie debes accipere theriacam confessionis. Dicit philosophus: Non vivit, cui nihil est in mente nisi ut vivat.
   Sequitur: "Ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico." Cum tamen deberet ponderare trecentis - debet peccator ponderare peccata sua trecentis siclis, idest triplici poena, scilicet perfecta contritione et perfecta confessione et perfecta satisfactione -, sed ponderat ducentis, quia plurimi sunt qui, bene contriti, bene confitentur, sed in tertio siclo satisfactionis deficiunt. Nec ponderant peccata sua pondere sanctuarii, idest sicut Deus et sancti ea gravia iudicant, sed pondere publico, idest sicut vulgi opinio, parvipendit. Et quod hoc non sufficiat, dicit Ioannes Baptista: "Genimina viperarum," idest venenati venenatorum filii, "quis vobis demonstravit fugere a ventura ira?" (Lc 3,7). Quasi diceret: Non bene didicistis fugere, quia non fugitur ira, satisfactione contempta. Unde subditur: "Facite fructus dignos poenitentiae" (Lc 3,8). Nota quod dicit "fructus". Tria sunt germen, flos et fructus. In germine, contritio; in flore, confessio; in fructu, satisfactio, quam qui non habet, perfectione poenitentiae caret.
11. De mensura gloriae dicitur in hoc evangelio: "Mensuram bonam" etc. Per haec quattuor dantur intelligi quattuor dotes corporis, quae sunt agilitas, subtilitas, claritas et impassibilitas; quia, ut dicitur, corpora erunt sole clariora, vento agiliora, scintillis subtiliora, nullius laesionis passibilia. Unde dicitur: Dominus assumpsit claritatem in monte Thabor (cf. Mt 17,2); agilitatem, "ambulans supra mare" (Mt 14,25); subtilitatem, quando, "transiens per medium illorum, ibat" (Lc 4,30); impassibilitatem, quando a discipulis sub specie panis sumebatur (cf. Lc 22,19), nihil tamen mali patiebatur. Item, "Fulgebunt iusti," ecce claritas; "et tamquam scintillae," ecce subtilitas; "in arundineto discurrent," ecce agilitas; et nomina eorum vivent in aeternum, ecce impassibilitas, quia nec mori, nec deficere possunt (Sap 3,7; cf. Eccli 44,14).
   Vel, "mensuram bonam," idest gaudium sine dolore; "confertam", plenitudinem sine vacuitate; "coagitatam", idest firmitatem sine dissolutione, quod enim agitatur solidum efficitur; "supereffluentem", idest dilectionem sine simulatione (cf. Rom 12,9); quilibet enim de praemio alterius gaudebit, et ita dilectio ad alium supereffluet. Hanc mensuram dabunt pauperes, idest erunt causa, ut Deus det, quia occasio promerendi fuerat ista.
   "In sinum vestrum," de quo Iob: "Reposita est haec spes mea in sinu meo" (Iob 19,27). Sinus est receptaculum aliquod, portus, et significat quietem vitae aeternae, in quam sancti, a tempestate huius mundi liberati, quasi in quietem portus recipientur. Vel, sicut filius parvulus plorans revertitur ad sinum matris, quae ei blandiens eius lacrimas tergit, sic sancti de huius mundi ploratu ad sinum gloriae revertentur, in qua absterget Deus omnem lacrimam ab omni facie (cf. Apoc 7,17).
   "Eadem quippe mensura" etc. Ibi dicit augustinus: In voluntate propria metitur bonus bona facta; in ea remetietur ei beatitudo. In voluntate propria metitur malus mala opera; in ea remetietur ei miseria. Igitur in eadem mensura, quamvis non aeternorum malorum, aeterna supplicia remetiuntur, et quia aeternam voluit habere peccati perfruitionem, aeternam inveniet et vindictae severitatem.
12. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat. Vanitati autem creatura subiecta est, non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei" (Rom 8,19-21). Nota quod in hac secunda particula ter ponitur "creatura", quae tribus supradictis mensuris fidei, poenitentiae et gloriae respondet. Creatura in hoc loco pro Ecclesia fidelium ponitur. Dicit ergo: "Expectatio creaturae," idest totius Ecclesiae, "revelationem filiorum Dei expectat." Idest: illi qui per fidem in Ecclesia sunt filii Dei, expectant gloriam, in qua revelata, facie ad faciem contemplabuntur Deum, qui modo quasi sub quodam velamine, quia in speculo et aenigmate ipsum contemplantur (cf. 1Cor 13,12). "Vanitati", idest mutabilitati, haec "creatura subiecta est," iustus enim, ut dicit Salomon, septies in die cadit (cf. Prov 24,16); "non" tamen "volens", quia peccatum non est ei in voluntate, cui dictum est: "Vade, et amplius noli peccare" (Io 8,11); hanc mutabilitatem sustinet in patientia propter Deum, qui subiecit, idest subiectum esse voluit, vel subici permisit, et hoc in spe vitae aeternae. De qua subditur: "Et ipsa liberabitur a servitute" huius "corruptionis" et mutabilitatis, "in libertatem gloriae filiorum Dei" commutata; in qua suscipiet "mensuram bonam" in aetatis Christi impletione (cf. Eph 4,13); "confertam", in animarum repletione; "coagitatam", in duplici stolae confirmatione, "et supereffluentem" in gaudii communis perpetuitate.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut mensura fidei nobis Sancti Spiritus carismata dividas, mensura poenitentiae nos impleas, ut postmodum mensura gloriae cum vultu tuo nos saties. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
13. Sequitur tertium. "Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius "(Lc 39,40). Quid caeci, quid fovea, quid discipulus, quid magister allegorice significent, videamus. Caecus est praelatus vel sacerdos perversus, lumine vitae et scientiae privatus. Unde de caecis Ecclesiae praelatis dicit Isaias: "Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. Speculatores eius caeci omnes nescierunt universi; canes muti, non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia; et canes impudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores nescierunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie sic et cras, et multo amplius "(Is 56,9-12).
   In bestiis agri, daemones; in bestiis saltus carnis motus designantur, qui Ecclesiam et animam fidelem devorant. Sed quare hoc? Ideo quia speculatores Ecclesiae omnes caeci, vitae et scientiae lumine privati; canes muti, ranunculum diaboli in ore habentes, et ideo contra lupum latrare non valentes. Vident vana, quia praedicant pro pecunia, curantes contritionem animarum, cum ignominia dicentes: "Pax, pax, et non est pax "(Ier 6,14; Ez 13,10)"." Dormiunt in peccatis, amant somnia, idest temporalia, quae suos amatores deludunt. Sunt canes impudentissimi, quia frons meretricis facta est eis, et ideo nolunt erubescere (cf. Ier 3,3). Nesciunt saturitatem, semper dicentes: Affer, affer, et numquam: Sufficit (cf. Prov 30,15). Ipsi pastores, seipsos pascentes (cf. Iud 12), nesciunt intelligentiam, de qua Propheta: "Intelligam in via immaculata "(Ps 100,2)"." Omnes in viam suam, non Iesu Christi, declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam. Haec est via illorum tenebrosa et lubricosa (cf. Ps 34,6), a summo usque ad novissimum, a domino porco usque ad porcellum. Isti se invitant: "Venite, sumamus vinum, in quo est luxuria" (Eph 5,18), "et impleamur ebrietate," quae aufert cor (cf. os 4,11); "et erit sicut hodie." Sed, credite mihi, non erit sicut "et cras." Unde in libro Machabaeorum: "Gloria peccatoris stercus et vermis est. Hodie extollitur et cras non invenietur; quia conversus est in terram et cogitatio eius periit "(1Mach2,62-63). "Respondebit," inquit Iacob in Genesi, "mihi cras iustitia mea "(Gen 30,33). Hodie in vobis, canes impudentissimi, abundat ebrietas, sed cras, in die scilicet iudicii, respondebit mortis aeternitas. Unde in Apocalypsi: "Quantum se exaltavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormentorum "(Apoc 18,7).
14. Item, isti caeci, malitiae suae testimonium perhibentes, dicunt in eodem Propheta: "Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus; impegimus in meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui; rugiemus quasi ursi omnes "(Is 59,10-11). Nota ista quattuor verba: parietem, absque oculis, in meridie, quasi ursi. In pariete, temporalium abundantia; in oculis, vita et scientia; in meridie, ecclesiasticae dignitatis excellentia; in ursis gula et luxuria designantur. Isti ergo palpant parietem, idest divitias, quasi molle quid, cum sint spinae pungentes; et, cum sint absque oculis vitae et scientiae, ipsas attrectant, ipsas suae viae ducem constituunt, rationis ducatu carentes. In meridie, idest excellentiae ecclesiasticae luce, quasi in tenebris impingunt, quia inde excaecantur unde illuminari debuerunt. Et tamquam ursi, quia gulosi et luxuriosi, rugiunt ad mel, idest dulcedinem temporalium.
   Ursus dictus, quod ore suo formet foetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare trigesima die partus. Unde evenit ut praecipitata foecunditas informes creet partus. Carnes pauxillulas edunt, quibus color est candidus, oculi nulli, et dum festinant in maturitate totum reddit sanies, exceptis unguium lineamentis. Has lambendo sensim figurant et interdum ad pectora eas fovent, ut assiduo incubitu calefaciente, animalem trahant spiritum. Interea cibus nullus. Sane diebus primis quattuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec vulneribus excitari queant. Enixae quaternis latent mensibus. Mox, egressae in diem liberum, tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. Ursis est invalidum caput, vis maxima in brachiis et in lumbis; insidiantur alvearibus apum, maxime favos appetunt, nec avidius aliud quam mella captant. Cum gustaverint mandragorae mala, moriuntur; sed errant obviam ne malum in perniciem convalescat, et formicas devorant ad recuperandam sanitatem.
   Nostri temporis ursae, idest praelati effeminati, carnes mortuas, idest carnales filios, parturiunt, quibus est color candidus, tamquam monumentis plenis omni spurcitia (cf. Mt 23,27), sed oculi nulli, quibus Deum et proximum contemplentur. In his nulla forma virtutum, nulla species morum, sed tantum sanies peccatorum, exceptis lineamentis unguium, quibus rapiunt bona pauperum. Has carnes ursae lambendo, idest adulando, sensim figurant, illa scilicet figura, de qua dicitur: "Praeterit figura huius mundi "(1Cor 7,31); quorum assiduo mali exemplo calefaciente, animalem trahant spiritum, de quo Apostolus: Animalis homo non percipit quae Dei sunt (cf. 1Cor 2,14); et sic, animales cum animalibus, caeci cum caecis, "in foveam cadunt "(Mt 15,14).
   Praeterea notandum quod, sicut ursis invalidum est caput, sic Ecclesiae praelatis mens est invalida, non valens tentationibus diaboli resistere, sed in brachiis et lumbis maxima vis rapinae et luxuriae; insidiantur alvearibus apum, idest domibus pauperum; maxime favos laudis et vanaegloriae appetunt, scilicet salutationes in foro, primos recubitos in cenis, primas cathedras in synagogis (cf. Mt 23,6-7), qui carebunt secundis. Hi, cum gustaverint mandragorae mala, moriuntur.
15. Mandragora, herba aromatica; poma eius optimi sunt odoris, in similitudine pomi Matiani. Poma mandragorae significant opera iustorum, quorum vitae odore ursi rugientes moriuntur, quibus, ut dicit Apostolus, sunt odor mortis in mortem (cf. 2Cor 2,16). De his mandragoris dicit sponsa in Canticis: "Mandragorae dederunt odorem in portis meis "(Cant 7,13). In portis Ecclesiae dant sancti odorem bonae vitae. De his dicitur etiam in Genesi: "Egressus Ruben tempore messis triticeae in agrum, repperit mandragoras "(Gen 30,14). Ruben, qui interpretatur filius visionis, significat Iesum Christum, Dei Patris Filium, "in quem desiderant angeli prospicere "(1Pt 1,12).
   Hic, egressus de sinu Patris, venit in agrum huius mundi, tempore messis triticeae, idest plenitudine temporis, quo frumentum, Ioseph industria, erat recondendum in cellario beatae Virginis, ne tota AEgyptus fame periret; et repperit mandragoras, idest apostolos et apostolorum sequaces, quorum odore moriuntur ursi rugientes. Dicunt enim, ut dicitur in libro Sapientiae: Contrarii sunt operibus nostris, et improperant nobis peccata legis, et infamant nos peccata disciplinae nostrae. Facti sunt in traductione cogitationum nostrarum: graves etiam nobis sunt ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illorum, et immutatae sunt viae eorum. Tamquam nugaces extimati sumus ab illis, et abstinent se a viis nostris tamquam ab immunditiis. Haec infelices cogitaverunt, et erraverunt (cf. Sap 2,12.14-16.21). Et ideo conversi sunt ad formicas, idest mundi nugas et truphas, quarum falsam delectatiunculam, suam credunt esse medicinam. Sed veniet myrmicoleon, idest formicarum leo, idest diabolus, qui comedet et ursos caecos et formicas.
   De his caecis habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicitur quod proposuit David dare praemium ei "qui percussisset Iebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset claudos et caecos, odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum "(2Reg 5,8). Nota ista tria verba: percussisset, tetigisset, abstulisset. Verus David, Iesus Christus, ei dabit praemium vitae aeternae, qui percusserit Iebusaeum habitatorem terrae, idest appetitum carnis suae, et tetigerit domatum fistulas, quae sunt canales aedificiorum, idest imitatus fuerit exempla sanctorum, et abstulerit claudos et caecos, idest praelatos et sacerdotes, qui utroque pede, idest affectu et effectu, sunt claudi, et utroque oculo, vitae scilicet et scientiae, sunt caeci; odientes animam Iesu Christi, quam tunc odiunt, cum animam suam, pro qua ipse posuit animam propriam (cf. 1Io 3,16), diabolo venalem exponunt. Caecus et claudus non deberent intrare in templum, quibus ipsum templum hodie committitur custodiendum, quorum caeca custodia multi excaecantur et cum ipsis pariter in foveam damnationis involvuntur. Bene ergo dicitur: Si caecus caecum duxerit, ambo in foveam cadunt (cf. Lc 6,39).
16. Sequitur: "Non est discipulus super magistrum." Ibi dicit glossa: Si magister, qui Deus est, non suas ulciscitur iniurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis imitari debent. Unde super hoc habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicitur quod "rex David transgrediebatur torrentem Cedron, et totus populus incedebat contra viam olivae, quae respicit ad desertum. Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite, et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans "(2Reg 15,23.30).
   allegorice. David Christum significat. Cedron interpretatur tristis moeror. Torrens igitur Cedron, quem transivit David, est tristitia Passionis, quam transivit Christus. Unde habes in Ioanne: "Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron "(Io 18,1). Et post eum populus ad olivam; quia Christum in Passione praecedentem sequitur populus et discipuli magistrum, ad percipiendam eius misericordiam. Ibat autem rex operto capite, quia Christus montem Oliveti ascendit operta divinitate sub humanitate, et nudis pedibus, quia tunc manifestavit humanitatem suam. Ibat et populus operto capite, sed non legimus quod nudis pedibus. Non enim debemus mentis secretum denudare per vocis arrogantiam, et pedes non debent esse nudi, sed sanctorum exemplis muniti. Unde Ieremias: "Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti "(Ier 2,25). A nuditate, idest carentia virtutum, pedem affectus et a siti avaritiae guttur debemus prohibere. Hanc sitim fel et acetum dominicae Passionis extinguit. Quod prius bibit medicus, gustavit magister, ne abhorreret gustare discipulus, cui sufficit si sit sicut magister eius (cf. Mt 10,25).
17. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc "(Rom 8,22). Nota ista duo verba: ingemiscit et parturit. Magister ingemuit in miraculorum operatione. Unde in Marco: "Suspiciens in caelum, ingemuit, et ait: Ephphetha, quod est adaperire "(Mc 7,34). Parturivit in Passionis angustia. Unde dicit in Isaia: Ego, qui facio alios parere, nonne et ipse pariam? (cf. Is 66,9). Sic magistri discipuli, eius creatura, debent ingemiscere in contritione, parere in confessione. Sufficit enim discipulo si sit sicut magister eius.
   Rogamus ergo te, magister et Domine, Iesu bone, ut caecos illumines, discipulos tuos doceas et eis viam vitae ostendas, qua ad te, qui es via et vita, pervenire valeant. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
18. Sequitur quartum. "Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? Aut quomodo poteris dicere fratri tuo: Frater, sine eiciam de oculo tuo festucam, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies, ut educas festucam de oculo fratris tui "(Lc 6,41-42). Nota ista tria: festucam, oculum et trabem. In festuca, levis culpa; in oculo, ratio vel intellectus; in trabe gravis culpa designatur. Ibi dicit glossa: Vere peccans peccantem castigare non valet.
   Unde habes concordantiam in secundo libro Regum, ubi dicitur, quod Dominus prohibuit, ne David aedificaret templum (cf. 2Reg 7,12-13). Ibi dicit gregorius: Mundus in se a vitiis debet esse qui curat aliena corrigere, ut terrena non cogitet, desideriis infimis non succumbat, quatenus perspicacius aliis fugienda videat, quanto hoc ipse per scientiam et vitam verius declinat. Non pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat; et superiectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Si quem vis reprehendere, primum vide utrum ei similis sis. Quod si es, pariter ingemisce, et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari iube et mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti vel esse potuisti, condescende, et non ex odio, sed ex misericordia argue. Raro ergo et non sine magna necessitate sunt obiurgationes adhibendae, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Bene ergo dicitur: "Quid autem vides festucam in oculo fratris tui" etc.
19. Et nota quod "oculi" sunt dicti, sive quia eos ciliorum tegmina "occulunt", ne incidentis iniuriae offensione laedantur; sive quia occultum lumen habent, idest secretum vel interpositum. Hi inter omnes sensus viciniores sunt animae. In oculis enim omne mentis iudicium est. Unde animae perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi in facie concavis foraminibus inclusi sunt, a quo foratu frons nominata est. Iidem quoque oculi, gemmarum habentes similitudinem, membranis perlucentibus teguntur, per quas, quasi per vitrum, refulgens mens ea quae foris sunt transpicit. In medio autem orbium sunt quas pupillas vocamus, quibus cernendi gratia tenetur.
   Et debemus scire quod forte erit oculus magnus, forte parvus et forte mediocris. Mediocris vero significat bonitatem dispositionis in discretione et intellectu et in bona doctrina. Et forte erunt oculi prominentes et forte erunt profundi et forte mediocres. Si autem fuerint profundi significatur acuitas; et si fuerint prominentes significatur perturbatio discretionis et malitiae dispositionis; et quando fuerint mediocres sunt laudabiles, nam significatur bonitas. Et forte erunt oculi multae clausurae, et forte erunt multae apertionis et pauci motus, et forte inter ista.
   Si ergo fuerint multae apertionis et paucae clausurae, significatur stultitia et inverecundia. Et cum fuerint multae clausurae, significatur quod multum sit mobilis, levis discretionis, non fixus in operationibus. Et quando fuerint mediocris inter duo, significatur bonitas dispositionis, discretionis in omni opere.
20. Sequitur: "Hypocrita, eice primum "etc. Non enim prius est doctor alii idoneus mederi, qui nondum se sanaverit. Hypocritae male apertus oculus ad videnda aliorum delicta, qui suam iactantiam non videt. Unde poeta: Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum vitiis tam cernis acutum? Utinam oculus, qui omnia videt, seipsum videret.
   Huic quartae clausulae concordat quarta particula epistolae: "Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes "(Rom 8,23). Primitiae spiritus contritio et amaritudo sunt pro peccatis, quae primo Domino sunt offerendae. Has sancti habentes, non trabem in oculo alterius considerant, neminem iudicant, neminem condemnant, sed intra semetipsos in amaritudine animae suae ingemiscunt, adoptionem, idest corporis immortalitatem expectantes.
   Cuius immortalitatis nos faciat participes, qui pro nobis mortuus fuit, immo qui resurrexit, Iesus Christus, Dominus noster, cui est honor et gloria, cum Patre et Spiritu Sancto, per aeterna saecula.
   Dicat omnis misericors anima: Amen. Alleluia.