Sermoni Domenicali

1. "Ductus est Iesus in desertum a spiritu" etc. (Mt 4,1).
   Dicitur in Apocalypsi: "Datae sunt mulieri duae alae aquilae, ut volaret in desertum" (Apoc 12,14). Mulier ista animam poenitentem significat, de qua dicit Dominus in Ioanne: "Mulier", idest anima, "cum parit" in confessione peccatum, quod concepit in delectatione, "tristitiam habet" (Io 16,21), et debet habere. Huic mulieri dantur duae alae aquilae. Aquila, ab acumine visus vel rostri sic dicta, virum iustum significat; aquila enim acutissimi est visus, et quando rostrum prae nimia senectute grossescit, ad petram acuit, et ita reiuvenescit. Sic vir iustus contemplationis acumine veri solis splendorem intuetur, et si aliquando eius rostrum, idest mentis affectus, aliquo peccato grossescit, ne solitum cibum internae dulcedinis capere possit, statim ad petram confessionis acuit, et sic gratiae iuventute reiuvenescit. Unde de eo dicit Propheta: "Renovabitur ut aquilae iuventus tua" (Ps 102,5).
   Huius aquilae sunt duae alae, amor scilicet et timor Dei, de quibus dicit Dominus ad Iob: "Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum"? (Iob 39,26). Aquila et accipiter in hoc loco virum iustum significant. Et nota quod accipiter duo facit: pede capit, et non capit avem nisi volantem. Sic vir iustus: pede affectus capit, et non capit bonum nisi volans; de terrenis non curat. Hic per sapientiam Dei plumescit. Plumae accipitris sunt purae cogitationes viri iusti, quae per Dei sapientiam, quae dicitur a sapore, ordinate in iusti mente succrescunt: quantum enim de Deo sapis, tantum plumescis; quantum de ipsius saporis dulcedine sentis, tantas bonarum cogitationum plumas emittis. Et sic iste accipiter expandit alas suas, idest amorem et timorem divinum, ad austrum, idest Iesum Christum, qui ab austro venit (cf. Hab 3,3), ut calorem nutritivum emittat et gratiam conservativam in ipsas infundat. Hae duae alae dantur mulieri, idest animae poenitenti, quibus, a terrenis elevata, advolet in desertum poenitentiae, de quo dicitur in evangelio praesentis dominicae: "Ductus est Iesus in desertum" etc.

2. In hac dominica dicitur in introitu missae: "Invocabit me et ego exaudiam eum", et [legitur] epistola beati Pauli ad Corinthios: "Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis". Quia advenerunt nobis dies poenitentiae ad redimenda peccata et salvandas animas, ideo de poenitentia, quae consistit in tribus, cordis scilicet contritione, oris confessione et operis satisfactione, et eorum oppositis, gula scilicet, vanagloria et avaritia, quae sex in hodierno evangelio notantur, ad Dei laudem et nostrae animae utilitatem pertractemus.

3. Dicamus ergo: "Ductus est Iesus in desertum". "Exemplum", inquit Iesus, "dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis" (Io 13,15). Quid fecit Iesus? "Ductus est in desertum a Spiritu". Et tu, qui credis in Iesum et speras salutem a Iesu, a spiritu contritionis, obsecro, ducaris in desertum confessionis, ut perfecte perficias quadragenarium numerum satisfactionis.
   Et nota quod cordis contritio dicitur spiritus; unde David: "In spiritu vehementi conteres naves Tharsis" (Ps 47,8). Tharsis interpretatur exploratio gaudii. Naves Tharsis sunt mentes saecularium, quae per mare huius saeculi velo carnalis concupiscentiae et vento vanaegloriae trahuntur, ad explorandum gaudium prosperitatis mundanae. In spiritu ergo vehementi contritionis conterit Dominus naves Tharsis, idest saecularium mentes, ut contritae non explorent vacuum sed plenum gaudium. Et nota quod spiritus contritionis duabus de causis dicitur vehemens: eo quod vehit sursum mentem et vae aeternum adimit. De hoc spiritu dicitur in Genesi: "Spiravit in faciem eius spiraculum vitae" (Gen 2,7). Spiraculum vitae, quod est cordis contritio, tunc inspirat Dominus in faciem animae, cum Dei imago et similitudo, per peccatum deturpata, per cordis contritionem faciei ipsius animae imprimitur et impressa renovatur.

4. Qualis autem debeat esse contritio ostendit Propheta, cum dicit: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies" (Ps 50,19). In hoc versu quattuor notantur: spiritus pro peccatis contribulati compunctio, peccatoris reconciliatio, omnium peccatorum universalis contritio, peccatoris contriti perseverans humiliatio. Dicit ergo: "Spiritus" poenitentis, pro peccatis quasi quibusdam tribulis "tribulatus" et compunctus, "est sacrificium Deo", Deum ipsi peccatori placans et ipsum peccatorem Deo reconcilians. Et quia universalis debet esse contritio, ideo addidit: "cor contritum".
   Et attende quod non dicit tantum tritum, sed contritum; peccator enim utrumque debet habere, tritum et contritum: tritum, ut malleo contritionis ipsum conterat, et gladio doloris in multas particulas dividat, et super quolibet mortali unam particulam ponat, et dolendo defleat et deflendo doleat; et magis doleat de uno mortali quod commisit, quam si totum mundum et omnia quae in eo sunt, si eorum esset dominus, perdidisset. Per mortale enim peccatum perdidit Dei Filium, qui potior, carior, pretiosior est omnibus creaturis. Debet etiam habere cor contritum, idest simul tritum, ut generaliter pro omnibus commissis, omissis, oblitis conteratur.
   Et quia totius boni consummatio est humilitas, ideo quarto et ultimo loco ponitur: "et humiliatum", inquit, "Deus non despiciet". Immo, ut dicit Isaias, "Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem, cum contrito et humili spiritu habitat ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum" (Is 57,15). O Dei benignitas! O poenitentis dignitas! Ille qui habitat aeternitatem, in corde humilis et spiritu habitat poenitentis! Cordis vere contriti est in omnibus humiliare seipsum et reputare se canem mortuum et pulicem unum (cf. 1Reg 24,15).

5. A tali ergo spiritu contritionis ducitur poenitens in desertum confessionis, quae bene dicitur desertum propter tria. Nota quod desertum dicitur illa terra quae est inhabitabilis, abundans bestiis, timore horribilis. Tale enim ad litteram erat desertum, in quo fuit Iesus Christus quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Sic confessio debet esse inhabitabilis, quia privata, secreta, ab omni hominis notitia abscondita et solius confessoris memoriae thesauro sub sigillo inviolabili reposita et omni humanae conscientiae occulta: in tantum ut si omnes homines, qui sunt in mundo, scirent peccatum peccatoris tibi confitentis, tu nihilominus debes abscondere et sub clavi perpetuae taciturnitatis claudere.
   Veri illi sunt filii diaboli, a Deo vivo et vero reprobati, ab Ecclesia triumphante expulsi, a militante excommunicati, ab officio et beneficio deponendi et infamiae publicae exponendi, qui confessionem non dico verbo, quod peius est omni homicidio, sed signo vel alio quocumque modo occulto vel manifesto, irrisorie vel applausorie, denudant et manifestant. Audacter dico: quicumque confessionem discooperuit gravius peccat Iuda proditore, qui Dei Filium, Iesum Christum, Iudaeis vendidit. Confiteor homini, non tamquam homini, sed tamquam Deo. Et Dominus dicit in Isaia: "Secretum meum mihi, secretum meum mihi "(Is 24,16). Et homo, natus de humo, confessionis secretum in cordis sui secretarium non sigillabit?

6. Bene ergo dicitur quod confessio debet esse terra inhabitabilis et inaccessibilis, ut nulli hominum pateat secretum confessionis. Unde Dominus, comminando, praecipit in Exodo, dicens: "Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines eius: omnis qui tetigerit montem morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet" (Ex 19,12-13). Mons iste Sinai, qui interpretatur mensura, confessionem significat, quae bene dicitur "mons" propter sui excellentiam, peccati scilicet remissionem - Quae maior potest esse excellentia, vel altitudo, quam peccati remissio? -, "mensura" propter ipsius confessionis et culpae commensurationem. Peccator enim ita debet commensurare, ut confessio aequaliter respondeat culpae, quatenus nec minus dicat propter verecundiam vel timorem, nec plus addat sub humilitatis specie, quam se rei veritas habet. Causa enim humilitatis nemo debet mentiri.
   Cavete ergo, o confessores, o sacerdotes, ne ascendatis in hunc montem. In montem enim est ascendere secretum confessionis denudare. Non tantum dico "non ascendatis", sed etiam "nec fines eius tangatis". Fines montis sunt circumstantiae confessionis, quas nec verbo, nec signo vel aliquo modo quis debet tangere. Proh dolor! Sunt quidam qui montem timent ascendere, sed fines illius non verentur tangere, quibusdam scilicet dictis et signis peccati circumstantias denudando. Audiant ergo isti infelices suae mortis sententiam: "Omnis", inquit Dominus, "qui tetigerit montem, morte morietur". Et qua morte, Domine? "Manus", inquit, saecularis potestatis "non tangent eum", ut suspendatur tamquam latro vel homicida, quod forte levius ei esset, "sed lapidibus", idest duris excommunicationibus, "opprimatur aut" aeternae damnationis "iaculis confodiatur, sive iumentum", idest simplex sacerdos, fuerit, "sive homo", idest sacerdos litteratus et scientia plenus, omnino "non vivet". Vel, "sive iumentum", idest laicus vel simplex clericus, quibus in articulo necessitatis, si sacerdos praesens non fuerit, possumus confiteri, "sive homo", idest Ecclesiae sacerdos fuerit, non vivet in aeternum, quia montem ascendit et fines eius tetigit. Bene ergo dicitur quod confessio est terra inhabitabilis et inaccessibilis.

7. Item, confessio dicitur desertum, eo quod abundat bestiis. Quae sunt istae bestiae, quibus debet abundare confessio, videamus. Bestiae dictae, quasi vastiae, sunt peccata mortalia, quae animam vastant et laniant, de quibus dicit Isaias, loquens de perfida Iudaea, idest peccatrice anima: "Erit cubile draconum et pascua struthionum. Et occurrent daemonia onocentauris, pilosus clamabit ibi alter ad alterum; ibi cubavit lamia et invenit requiem. Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit et fovit in umbra illius" (Is 34,13-15). Nota quod in hac auctoritate ponuntur septem genera bestiarum, quae sunt draco, struthio, onocentauri, idest asinus et taurus, pilosus, lamia et ericius. Per has bestias septem genera peccatorum intelligimus, quae omnia et sibi similia plenarie debent denudari in confessione, sicut perpetrata fuerunt in mentis consensu et operis effectu. Dicit ergo: "Erit cubile draconum" etc. In dracone notatur odii et detractionis venenosa malitia, in struthione hypocrisis fallacia, in asino luxuria, in tauro superbia, in pilosis avaritia et usura, in lamia haeretica perfidia, in ericio versuta peccatoris excusatio.

8. Dicamus ergo: "Erit cubile draconum" etc. Mens vel conscientia peccatoris est cubile draconum per odii et detractionis venenum. Unde dicitur in cantico Moysi: "Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile" (Deut 32,33). Vinum eorum, idest odium et detractio peccatorum, quae mentes inebriat et intoxicat audientium, est fel draconum et est venenum aspidum insanabile. Unde dicit Salomon in Ecclesiaste: "Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit" (Eccle 10,11). Et bene dicit "insanabile", quia, ut dicit Ecclesiasticus: "Flagelli plaga livorem facit, plaga vero linguae comminuet ossa" (Eccli 28,21). Nam plaga flagelli exterius livorem facit, sed plaga linguae detractionis intus ossa virtutum comminuit. Bene ergo dicitur: "Erit cubile draconum".

9. Sequitur: "Et pascua struthionum". Struthio, qui pennas habet, sed propter sui corporis magnitudinem volare non potest, hypocritam significat, qui, terrenorum amore aggravatus, sub penna falsae religionis, se mentitur accipitrem, volatu contemplationis. "Penna", inquit Iob, "struthionis similis est pennis herodii et accipitris" (Iob 39,13). In mente ergo falsi religiosi est pascua struthionis. Vide quam proprie dicit pascua. Hypocrita enim, dum de penna accipitris laudatur, ipsa sua laude pascitur; facit enim sicut pavo, qui, cum a pueris laudatur, plumarum suarum gloriam ostendit, et, cum cauda rotam facit et faciendo rotam, turpiter posteriora discooperit. Sic hypocrita, dum laudatur, sanctitatis quam videtur habere plumas ostendit et suae conversationis rotam facit. Dicit enim: Istud et illud feci, ita incepi et sic perseveravi. Et, dum sic se rotat, suae turpitudinis foeditatem demonstrat. Stultus enim inde displicet unde placere putat.

10. "Et occurrent daemonia onocentauris". Onos graece, asinus latine, per quem luxuriosus intelligitur. Asinus enim est stolidus, piger et timidus. Sic luxuriosus stolidus est, quia amisit veram sapientiam, cuius sapor sapientem et sobrium hominem reddit et sic carnis luxuriam expellit, quae hominem infatuat et stolidum facit. Est etiam piger. Unde Poeta: Quaeritur, AEgisthus quare sit factus adulter. In promptu causa est: desidiosus erat. Est etiam timidus sicut asinus. Dicitur in naturalibus, quod animal habens magnum cor est timidum, et habens mediocre est magis audax; et occasio, quae accidit huic animali ex timore, non est nisi quia calor cordis est modicus et non potest implere ipsum, quia calor parvus in cordibus magnis debilitatur, et efficitur sanguis propter hoc frigidior. Corda autem magna sunt in leporibus et cervis et asinis et muribus. Sicut ignis modicus calefacit minus in domo magna quam in parva, ita est calor in istis. Sic est et in luxurioso, qui habet magnum cor ad cogitandum et ad committendum magnam nequitiam et magnam luxuriam; sed parum vel nihil habet de calore, de amore Spiritus Sancti; et ideo timidus et instabilis et inconstans in omnibus viis suis (cf. Iac 1,8). Per taurum superbus designatur. Unde conqueritur Dominus per Prophetam: "Tauri pingues obsederunt me" (Ps 21,13). "Tauri", idest superbi, "pingues" opulentia temporali, "obsederunt me", tamquam Iudaei iterum volentes me crucifigere. Onocentauris ergo, idest luxuriosis et superbis, daemonia occurrent in hora mortis, ut egredientes animas suscipiant et secum ad poenas aeternas trahant, ut quos habuerunt incentores in culpa habeant tortores in poena.

11. Sequitur: "Et pilosus clamabit alter ad alterum". Pilosi sunt avari et usurarii, qui bene dicuntur pilosi, idest pecuniosi. Avaritia clamat usuram, et usura avaritiam; illa invitat istam, et ista illam. Proh dolor! clamor istorum pilosorum iam implevit totum mundum. Istos significat pilosus Esau, qui interpretatur quercus, et avari et usurarii sunt pilosi in recipiendo et quercei, idest duri et inflexibiles, in reddendo.

12. "Ibi cubavit lamia et invenit ibi requiem". Lamia, ut fertur, est bestia quae faciem habet humanam, sed in bestialem desinit caudam; haereticos significat, qui, ut facilius decipiant, humanitatis faciem et verba suavia praetendunt. Unde de eis dicit Ieremias in Threnis: "Lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos" (Lam 4,3). Mammam haeretici denudant dum suam sectam praedicant, et lactant catulos suos dum in illa perfidia nutriunt suos credentes perfidos, qui bene dicuntur catuli et non filii, quia nihil aliud noverunt, utpote rustici, sutores, pelliparii, nisi contra Ecclesiam latrare et eius catholicos blasphemare.

13. Sequitur: "Ibi habuit foveam ericius". Nota quod ericius totus est spinosus, quem si quis capere voluerit, totum se intra se abscondit et efficitur quasi sphaera in manu tenentis; caput et os habet inferius et intra os habet quinque dentes. Ericius est peccator obstinatus, spinis peccatorum undique obsitus. Hunc si de peccato perpetrato redarguere volueris, statim se intra se recolligit et culpam, quam commisit, excusando abscondit. Et sic caput et os habet inferius. In capite mens, in ore locutio designatur. Peccator, dum se de perpetrata nequitia excusat, quid aliud facit, nisi quod mentem et verba inferius ad terrena inclinat? Unde et dicitur habere quinque dentes in ore. Quinque dentes in ore ericii sunt quinque modi excusationum in ore obstinati. Cum enim redarguitur, aut excusat se ignorantia, aut fortuna, aut diaboli suggestione, aut suae carnis fragilitate, aut proximi occasione; et ita "enutrit", ut subdit Isaias, "catulos", idest motus suos, "et circumfodit et fovet in umbra" suae excusationis.

14. Hae septem bestiae, sub quarum numero peccatorum omnium genera comprehendi possunt, in deserto nostrae confessionis debent abundanter et plenarie apparere, ut nihil sacerdotem lateat, nihil confitentem subterfugiat, quin omnia ad unguem peccatum et circumstantiam peccati confiteatur. Unde dicit Dominus per Isaiam: "Post septuaginta annos erit Tyro quasi canticum meretricis. Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria sit tui" (Is 23,15-16). Septuagenarius et septenarius numerus in hoc loco omnium peccatorum universitatem significant. Unde dicitur, quod Dominus de Magdalena eiecit septem daemonia, idest omnia vitia. Per septuagenarium ergo annorum et septenarium bestiarum omnia vitia intelligimus. Dicit ergo Isaias: "Post septuaginta annos", idest post omnium criminum perpetrationem, "Tyro", quae interpretatur angustia, idest animae peccatis angustiatae, "erit canticum", idest confessio peccatorum; post commissionem enim omnium criminum infelici animae non remanet aliud remedium nisi confessio peccatorum, quae est secunda tabula post naufragium. Huic dicitur: "O meretrix", quia verum sponsum, Iesum Christum, dimisisti, et adultero diabolo adhaesisti, et nisi fueris conversa aeternaliter oblivioni eris tradita, "sume citharam". Nota verba. In hoc verbo "sume" notatur prompta voluntas confitendi, non coacta, non extorta; in" cithara", omnis peccati confessio et circumstantia. "Sume" ergo "citharam", voluntarie confitere: "sanus et vivus", inquit Ecclesiasticus, "confiteberis" (Eccli 17,27).

15. Nota quod, sicut in cithara extenduntur chordae, sic in confessione debent extendi peccatorum circumstantiae, quae sunt: Quis, quid, ubi, per quos, quoties, cur, quomodo, quando. Omnia ista distingue, et tam in feminino quam in masculino sexu discrete et diligenter perquire.
   quis, idest utrum uxoratus vel solutus, laicus vel clericus, dives vel pauper, in quo officio vel dignitate positus, si liber vel servus, cuius ordinis, cuius religionis. quid, idest quantum, vel quale fuit peccatum: si simplex fornicatio, ut est solutus cum soluta, et quae fuit soluta, si meretrix prostituti vel locati fuerit corporis; si adulterium; si incestus, qui est consanguinearum et affinium; si virginem corrupit, quia aperuit viam peccato, gravissime peccavit, et caveat sibi ne particeps sit omnium peccatorum quae illa commiserit, nisi ei providerit in aliquo loco, ubi agat poenitentiam, vel in matrimonio, si facultas ei suppetit; si peccatum contra naturam, quod fit quocumque modo semen effunditur praeter in vasculum mulieris. Et hoc cautissime et a remotis debet inquiri. Si homicidium mente, ore, vel manu fecit; si sacrilegium, rapinam et furtum, et quibus personis, et si publice vel private; si usuram, et quali modo fecerit; omne enim quod extra sortem accipitur usura dicitur; Si periurium, falsum testimonium, et quali modo fecerit; si superbiam habuit, cuius tres sunt species: superiori nolle obedire, aequalem nolle habere, inferiorem contemnere: haec etiam debemus omnino confiteri.
   ubi, idest si in ecclesia sacrata vel non sacrata, vel iuxta ecclesiam, vel in coemeterio fidelium, vel in aliquo loco orationi dedicato peccatum commiserit, vel de re illicita locutus fuerit.
   per quos, idest quorum auxilio vel consilio peccavit, vel alios peccare fecit; si pauci vel multi socii et conscii fuerunt eius peccati; si propter pecuniam datam vel acceptam peccatum commisit.
   quoties, idest quot vicibus peccavit, saltem aestimative, debet confiteri; si assiduus vel rarus fuit in peccando; si longo vel parvo tempore moram fecit in peccato; si saepius recidivavit et saepius confessus fuit.
   cur, idest si mentis consensu vel operis effectu praevenit tentationem; si aliquo modo fecit vim naturae, ut peccatum compleret, et tunc mortalissime peccavit.
   quomodo, idest quali modo peccatum commisit; si indebito modo, si extraordinario, si tactu illicito, et sic de consimilibus.
   quando, idest si in tempore ieiunii, si in festo alicuius sancti; si quando debuit ire ad ecclesiam ivit ad rem illicitam; in qua etiam aetate erat quando commisit illud vel illud peccatum.
   Quia hae circumstantiae et consimiles valde aggravant peccatum et animam peccatoris, ideo in confessione omnia sunt denudanda. Hae sunt chordae extensae in cithara confessionis, de qua dicitur: "Sume citharam".

16. Sequitur: "Circui civitatem". Civitas est vita hominis quam ipse debet circuire: tempus et aetatem, peccatum et modum peccati, locum et personas cum quibus peccavit et quos malo exemplo, verbo vel facto peccare fecit, vel peccantes si potuit a peccato non retraxit; omnia nude et aperte, ut diximus, debet confiteri. Sic enim faciebat Propheta, cum dicebat: "Circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis" (Ps 26,6). "Circuivi" totam vitam meam ad modum boni militis, qui circuit suum castrum, ne aliquod sit ibi foramen per quod hostes ingrediantur; "et immolavi in tabernaculo eius", idest in Ecclesia, coram sacerdote, "hostiam vociferationis", idest confessionis, quae bene dicitur vociferatio, quia peccator non debet semiplene et medio ore, quasi balbutiens, sed aperto ore, quasi vociferans, peccata sua confiteri. Bene ergo dicitur: "Circui civitatem".

17. Sequitur: "Bene cane", te ipsum, non diabolum, non fatum vel aliquem alium accusando. Vel, "bene cane", omnia tua peccata uni sacerdoti confitendo, non per plures dividendo. Forte quaeris a me, ut tibi consulam in tali casu; dicis enim: Omnium peccatorum meorum generalem confessionem feci uni sacerdoti, sed postea relapsus sum in mortale; oportebitne me omnia confessa iterum confiteri? Do tibi sanum et salubre consilium et animae tuae valde necessarium. Quotiescumque accedis ad novum confessorem, ita confitearis, ac si numquam fuisses confessus; si vero ad illum cui nota est conscientia tua et cui generali confessione omnia fuisti confessus vis accedere, eidem non teneris confiteri nisi peccata quae post generalem confessionem commisisti, vel etiam oblita. "Bene" ergo "cane"; "frequenta canticum" confessionis, iterum atque iterum te ipsum accusando. Et quare hoc? "Ut memoria sit tui" in conspectu Dei et angelorum eius, ut peccata tibi dimittat, gratiam infundat, gloriam aeternam conferat.

18. Ecce habes quae sunt illae bestiae quibus desertum tuae confessionis abundare debet, scilicet ut peccata et eorum circumstantiae nude et aperte appareant in confessione, et sic erit ipsius confessionis desertum timore horribile. Et quibus? immundis scilicet spiritibus. Unde dicitur in Genesi: "Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli" (Gen 28,17). Locus confessionis, immo ipsa confessio, immundis spiritibus est terribilis. Unde Iob: "Sicut inundantes aquae sic rugitus meus" (Iob 3,24). Ad rugitum leonis omnes bestiae sistunt gradum. Inundantes aquae subvertunt obstaculum. Rugitus leonis est confessio poenitentis, de quo Propheta: "Rugiebam", inquit, "a gemitu cordis mei" (Ps 37,9), quia a gemitu cordis debet exire rugitus confessionis, quo audito, maligni spiritus, perterriti, ad tentationes procedere non praesumunt. Inundantes aquae sunt lacrimae contritorum, quae totum dissolvunt et subvertunt quidquid maligni spiritus contra lacrimas poenitentis machinantur.
   Confessio etiam dicitur "domus Dei" propter peccatoris reconciliationem. In ipsa enim peccator reconciliatur Deo, sicut filius patri reconciliatur, cum ab ipso in domum paternam recipitur. Unde habes in Luca, quod cum senior filius appropinquaret domui, in qua filius poenitens epulabatur cum patre, audivit symphoniam et chorum (cf. Lc 15,25). Nota quod in illa domo fuerunt tria: epulatio, symphonia et chorus; sic in domo confessionis, in qua recipitur peccator, reversus de regione dissimilitudinis, debent esse tria: epulatio contritionis, symphonia accusationis, chorus emendationis; ut, sicut te peccatorem accusas, sic te emendare studeas. Audi symphoniam suaviter resonantem: "Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper" (Ps 50,5). Audi chorum consone respondentem: "Ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper" (Ps 37,18). O quam multi suaviter symphonizant, seipsos accusant, sed se numquam emendant!

19. Aliter. Si in domo confessionis resonat symphonia planctus et amarae compunctionis, statim consone respondet chorus divinae misericordiae, peccata remittentis. Unde promittit in introitu hodiernae missae: "Invocabit me, et ego exaudiam eum" etc. (cf. Ps 90,15-16). Nota quod poenitenti quattuor hic promittit. Primo, cum dicit: "Invocabit me", ut ei peccata dimittam;" et ego exaudiam eum", quia gratiam infundam. Secundo: "eripiam eum", ab illis quattuor, de quibus dicitur in tractu praesentis dominicae: a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano (cf. Ps 90,5-6). Timor nocturnus est tentatio diaboli occulta; sagitta volans, ipsius aperta nequitia; negotium perambulans in tenebris, hypocritarum fallacia; daemonium meridianum, ardens carnis luxuria. Ab his eripit Dominus vere poenitentem. Tertio: "et glorificabo eum", in die iudicii, geminae stolae gloria. Quarto: "longitudine dierum adimplebo eum", in vitae aeternae perpetuitate.
   Confessio etiam dicitur "porta caeli". Vere, vere porta caeli, vere porta paradisi, per ipsam enim, tamquam per portam, introducitur poenitens ad osculum pedum divinae misericordiae, erigitur ad osculum manuum caelestis gratiae, suscipitur ad osculum oris reconciliationis paternae. O domus Dei! O porta caeli! O confessio peccati! Beatus qui in te habitabit! Beatus qui per te intrabit! Beatus qui se in te humiliabit! Humiliamini ergo et intrate, o fratres carissimi, per portam confessionis; confitemini, prout audivistis, peccata et circumstantias peccati, quia "ecce nunc tempus acceptabile" ad confitendum, "ecce nunc dies salutis" (2Cor 6,2) ad satisfaciendum. De quibus subinfertur: "Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus" (Mt 4,2).

20. Quadragenarium ieiunium Iesu Christi docet nos qualiter satisfaciamus pro peccatis nostris, et qualiter laboremus, ne in vacuum gratiam Dei recipiamus. Unde dicit Apostolus in hodierna epistola: "Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim" Dominus, scilicet in Isaia: "Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis" etc. (2Cor 6,1-2; cf. Is 49,8). Gratiam Dei in vacuum recipit qui secundum datam sibi gratiam non vivit; vel gratiam Dei in vacuum recipit qui gratiam gratis datam sibi suis meritis dari credit; vel etiam in vacuum recipit qui post sui reatus confessionem, in tempore accepto, in die salutis, agere pro peccatis suis poenitentiam renuit.
   Ecce ergo nunc tempus acceptabile, ecce et dies salutis, nobis dati ad promerendum salutem. Dicit beatus Bernardus: Nil pretiosius tempore, et heu! nihil hodie eo vilius invenitur! Transeunt dies salutis, et nemo recogitat, nemo perire sibi diem numquam rediturum causatur. Sicut capillus de capite, sic momentum de tempore non peribit. Dicit Seneca: Si multum temporis superesset, caute dispensandum esset; nunc autem in tanta angustia quid faciendum? Et Ecclesiasticus: "Fili, conserva tempus" (Eccli 4,23) quasi sacrosanctum.
   In hoc ergo sacrosancto quadragenario agamus poenitentiam. Quadragenarius numerus constat ex quattuor et decem. Creator omnium Deus creavit corpus et animam, et unicuique quaternarium et denarium contulit. Corpus constat ex quattuor elementis et regitur et gubernatur decem sensibus, quasi decem principibus, qui sunt: duo oculi, duae aures, odoratus et gustus, duae manus et duo pedes. Animae vero contulit Deus quattuor virtutes principales, quae sunt: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia; et dedit ei decem praecepta decalogi, quae sunt: "Audi, Israel: Dominus Deus tuus unus est "(Deut 6,4)". Non assumes nomen Dei tui in vanum. Memento ut sanctifices diem sabbati" (Ex 20,7.8). Haec tria, quae ad amorem Dei pertinent, fuerunt scripta in prima tabula, alia vero septem, ad dilectionem proximi pertinentia, in secunda, quae sunt: "Honora patrem tuum et matrem tuam. Non occides. Non moechaberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui; nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec cuncta quae illius sunt" (Ex 20,12-17). Quia ergo contra quaternarium virtutum et denarium praeceptorum in corpore isto mortali, quod constat ex quattuor elementis et regitur decem sensibus, quotidie peccamus, ieiunio quadraginta dierum Domino satisfaciamus.

21. Et qualiter hoc sit faciendum, habemus in libro Numeri, quod exploratores, missi a Moyse et filiis Israel, circuierunt quadraginta diebus omnem terram Chanaan (cf. Num 13,26). Chanaan interpretatur negotiatio vel humilis. Terra Chanaan est corpus nostrum, in quo debemus negotiari, commutantes, felici commercio, terrena pro aeternis, transitoria pro mansuris, et hoc semper in humilitate cordis. De hac negotiatione dicitur in Parabolis de muliere forti: "Gustavit, et vidit quod bona esset negotiatio eius" (Prov 31,18). Nota quod duo dicit: "gustavit" et "vidit". Mulier fortis, idest anima, tunc gustat, cum, sano mentis palato, caelestis gloriae dulcedinem sentit, pro cuius amore regnum mundi et omnem ornatum saeculi contemnit; et sic, processu temporis, oculo illuminatae rationis, videt et intelligit, quia bona est negotiatio eius, vendere scilicet omnia quae habet et dare pauperibus (cf. Mt 19,21), et nudus nudum sequi Iesum Christum. Hoc est quod dicit Iob: "Pellem pro pelle dabit homo, et omnia quae habet pro anima sua" (Iob 2,4)". Homo", gustans et videns quam suavis sit Dominus (cf. Ps 33,9) "dabit" et commutabit "pellem" pompae saecularis "pro pelle" gloriae caelestis; vel, "pellem", idest istud corpus pelliceum et mortale, "dabit" carnifici et tortori, et exponet gladio et morti "pro pelle" gloriosa corporis immortalis. Et bene corpus nostrum dicitur pellis: sicut enim pellis quanto magis abluitur tanto magis deturpatur, sic corpus nostrum quanto magis delicate nutritur, deliciis effeminatur, tanto citius vires perdit, senescit et corrugatur. Et non tantum homo pellem, sed "omnia quae habet dabit pro anima sua", ut audire mereatur cum apostolis, qui pellem et omnia reliquerunt: "Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel" (Mt 19,28).

22. Nos ergo, tamquam veri et strenui exploratores, in his quadraginta diebus circueamus omnem regionem corporis nostri, diligenter explorantes quidquid peccavimus per visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, ipsorum peccata et circumstantias confitendo, ita quod nullae reliquiae remaneant, exemplo Iosue facientes, de quo dicitur in ipso libro: "Macedam quoque cepit Iosue, et percussit in ore gladii regem illius et omnes habitatores illius interfecit; non dimisit saltem parvas reliquias" (Ios 10,28). Maceda interpretatur prius, sive adustio, et significat peccatum, quo homo prius aduritur per Baptismum; hoc autem peccatum in poenitentia capitur. Rex autem huius civitatis prava voluntas est, quae percutitur in ore gladii, idest in gladio oris per confessionem. Habitatores regis sunt obedientes sensus quinque, qui similiter per poenitentiam sunt interficiendi, idest a peccato revocandi. Reliquiae sunt rememoratio peccati et nominatio ad delectationem, quae etiam dimittenda non sunt.
   Item, in eodem: "Percussit Iosue omnem terram montanam et meridianam et campestrem, et Asedoth cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit" (Ios 10,40). Terra montana superbia est; meridiana, cupiditas; campestris, luxuria, per quam quasi per campos equus effrenis luxuriosus evagatur. Asedoth factura populi interpretatur, et significat omnem turpem imaginationem, quae pascit ignem peccati. Haec omnia, cum proposito numquam relabendi, in confessione deponamus, et pro his omnibus digne satisfaciamus, ut quantum corpus se exaltavit tantum ipsum in confessione humiliemus; et quantum in deliciis fuit tantum demus illi tormentorum (cf. Apoc 18,7), panis scilicet et aquae, disciplinae et vigiliae, ut audiat cum filia Iephte: Decepisti me, filia mea, caro mea, gulae et luxuriae deliciis, et nunc decepta es (cf. Iudic 11,35), idest afflicta disciplinis, vigiliis et ieiuniis.
   His de spiritu contritionis, deserto confessionis, quadragenario satisfactionis praelibatis, in quibus consistit omnium peccatorum remissio, gratiae infusio, vitae aeternae remuneratio, ad ipsorum opposita, gulam, vanamgloriam et luxuriam, describenda accedamus.

23. Sequitur: "Et accedens tentator dixit ei: Si filius Dei es" etc. Diabolus a similibus ad similia procedit. Eo enim ordine quo tentavit Adam in paradiso, tentavit et Christum in deserto, tentat et quemlibet christianum in hoc mundo. Primum Adam tentavit gula, vanagloria et avaritia, et tentans devicit; secundum vero Adam, idest Christum, simili modo tentavit, sed in tentatione succubuit, quia non tantum homo sed etiam Deus erat quem tentavit. Nos, qui utriusque participes sumus: illius secundum carnem, istius secundum spiritum, veterem hominem exuamus cum actibus suis, qui sunt gula, vanagloria et avaritia; induamus novum hominem (cf. Col 3,9), per confessionem innovati, ut refrenemus ieiuniis effrenem ardorem gulae et reprimamus confessionis humilitate altitudinem vanaegloriae, conculcemus cordis contritione densum lutum avaritiae. "Beati", inquit Dominus, "pauperes spiritu", contribulato scilicet, et corde contrito (cf. Ps 50,19, "quoniam ipsorum est regnum caelorum" (Mt 5,3).

24. Nota etiam quod, sicut diabolus tentavit Dominum de gula in deserto, de vanagloria in templo, de avaritia in monte, sic nos tentat quotidie: de gula in deserto ieiunii, de vanagloria in templo orationis et officii, in monte dignitatis de avaritia multiplici. Dum ieiunamus tentat nos de gula, in qua peccamus quinque modis; unde versus: Praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose.
   praeprorere, idest cum praevenitur hora.
   laute, cum variis salsamentis, speciebus, ciborum lautitiis, pruritus linguae excitatur et hebes invitatur appetitus.
   nimis, cum ultra corporis necessitatem cibaria sumuntur. Dicunt enim quidam gulosi: Ieiunare tenemur; tantum ergo semel comedamus, quod pro prandio et cena recompensare possimus. Isti sunt sicut bruchus, qui arborem, cui insidet, non relinquit donec totum comedat. Bruchus dictus, quasi in bucca totus, gulosos significat, qui in gula et in ventre sunt toti, et scutellam, quam tamquam castrum obsident, non dimittent donec totum devorent: aut enim crepabit venter aut evacuabitur scutella.
   ardenter, cum homo se effundit super omnem escam et, quasi magnum castrum expugnaturus, brachia exserit, manus extendit, totus comedit; et est in mensa quasi canis, qui in coquina habere parem non desiderat.
   studiose, cum exquisita cibaria requiruntur et magno studio praeparantur. Sicut legitur in primo libro Regum de filiis Heli, qui non carnem coctam sed crudam volebant accipere, ut eam studiosius et accuratius sibi praepararent (cf. 1Reg 2,15).

25. Item, tentat nos diabolus in templo de vanagloria. Dum enim sumus in oratione, officio et praedicatione, vanaegloriae iaculis a diabolo impetimur, et multoties, heu! vulneramur. Sunt enim quidam, qui, dum orant et genua flectunt et suspiria emittunt, volunt videri. Sunt alii, qui, dum in choro cantant, voces frangunt et in gutture citharizant; desiderant audiri. Sunt etiam alii, dum praedicant, dum vocibus intonant, dum auctoritates multiplicant et ad sensum suum glossant et se circumgyrant, appetunt laudari. Omnes isti mercenarii, credite mihi, "receperunt mercedem suam" (Mt 6,2.5.16), filiam suam ponentes in prostibulo. Unde dicit Moyses in Levitico: "Filiam tuam non prostitues" (Lev 19,29). Filia mea est operatio mea, quam tum prostituo, idest in lupanari pono, cum ipsam pro denario vanaegloriae vendo. Et ideo consulit Dominus in Matthaeo, dicens: "Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum" etc. (Mt 6,6). Tu, cum volueris orare vel aliquid boni agere, quod est sine intermissione orare (cf. 1Thess 5,17), "intra in cubiculum tuum", idest cordis tui secretum, et clauso ostio quinque sensuum, ne videri, audiri vel laudari appetas. Unde dicitur in Luca, quod Zacharias ingressus est templum Domini hora incensi (cf. Lc 1,9). In tempore enim orationis, quae velut incensum dirigitur in conspectu Domini (cf. Ps 140,2), debes ingredi templum cordis tui, et sic orabis Patrem tuum, "et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi" (Mt 6,6).

26. Item, in monte dignitatis transitoriae tentamur de peccato multiplicis avaritiae. Et nota quod non tantum est avaritia pecuniae sed etiam excellentiae. Avari quanto plus habent tanto plus sitiunt, et, in sublimitate positi, quanto magis elevantur tanto magis ascendere conantur, ut lapsu graviori ruant, quia perflant altissima venti et in excelsis idolis immolatur (cf. 3Reg 3,2; 4Reg 12,3). De his duobus dicit Salomon in Parabolis: "Ignis numquam dicit: Sufficit" (Prov 30,16). "Ignis", id est avaritia pecuniae et excellentiae, "numquam dicit: Sufficit"; sed quid? "Affer, affer" (Prov 30,15). O Domine Iesu, aufer, aufer ista duo, "Affer, affer", a tuae Ecclesiae praelatis, qui de tuo patrimonio, quod eis alapis, sputis, flagellis, cruce, clavis, aceto, felle et lancea acquisisti, lasciviunt et in monte ecclesiasticae dignitatis gloriantur.
   Nos igitur, quia a Christi nomine denominati sumus christiani, unanimiter mentis devotione ipsum Iesum Christum, Dei Filium, deprecemur et instanter postulemus, quatenus concedat nobis a spiritu contritionis pervenire in desertum confessionis, ut in hac quadragesima percipere mereamur remissionem nostrae iniquitatis, ut, innovati et purificati, suae sanctae Resurrectionis mereamur gaudia perfrui et in aeternae beatitudinis gloria collocari, ipso praestante, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.