THEMATA SERMONIS
Evangelium in vigesima dominica post Pentecosten: "Simile est regnum caelorum homini regi," quod dividitur in tribus clausulis.
In primis thema sermonis de triplici templo et candelabro aureo et sex ipsius calamis et eorum significatione, ibi: "Intulerunt candelabrum." [de prima clausula]. Item thema de tribus nuptiis et eorum adiunctis, ibi: "Simile est regnum caelorum." Item thema in Annuntiatione Domini, ibi: "Sapientia aedificavit sibi domum" et cetera quae sequuntur.
[de secunda clausula]. Thema sermonis de tribus tabernaculis, quae tribus concordant nuptiis, ibi: "Erit ruina qua percutiet Dominus." Item contra ebrietatem, ibi: "Nolite inebriari vino, in quo est luxuria" et cetera quae sequuntur in eodem.
[de tertia clausula]. Thema de tribus vestibus nuptialibus, quae tribus concordant nuptiis, ibi: "Intravit autem rex." Item de quadruplici horto et eius significatione, ibi: "Descendit dilectus meus in hortum." Item de triplici bello, ibi: "Tertium bellum fuit in Gob;" et in eodem dicitur de natura salamandrae et passeris et poenis inferni.
EXORDIUM. DE TRIPLICI TEMPLO ET DE IPSIUS CANDELABRO
Dicitur in [primo] libro Machabaeorum, quod "intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum "(1Mach 4,49). Quid ista quattuor allegorice, moraliter et anagogice significent, videamus. Nota quod triplex est templum, scilicet uterus virginalis, anima fidelis et Ierusalem caelestis, in quorum quolibet sunt candelabrum, altare incensorum et mensa.
De templo uteri virginalis dicitur in tertio libro Regum, quod Salomon aedificavit templum ex tribus, scilicet marmore, cedro et auro. Marmor cedro, cedrus vestiebatur auro (cf. 3Reg 6,7-22 "passim"). In marmore, beatae Mariae virginitas; in cedro, quae odore suo fugat serpentes, humilitas; in auro ipsius designatur paupertas. Marmor virginitatis vestitur, idest conservatur et ornatur, cedro humilitatis. Superba enim virgo non est virgo, et ideo beata Maria, quasi virginitate oblita, humilitatem praetendit, dicens: "Ecce ancilla Domini "(Lc 1,38). Cedrus humilitatis decoratur auro paupertatis. Solet enim ex divitiarum adipe procedere iniquitas superbiae. In hoc templum fuerunt illata candelabrum, altare incensorum et mensa. Sicut in divinitate tres sunt personae et una substantia, sic in Christi humanitate tres sunt substantiae et una persona. Iesus Christus est Deus et homo, qui ex anima et carne consistit. In candelabro, divinitas; in altari incensorum, ipsius anima, quae omni fuit plena odore virtutum; in mensa ipsius designatur caro, ex qua reficimur et satiamur in altaris Sacramento. Benedictum et gloriosum istud templum, quod candelabro aeterni luminis illuminatur, altare incensi odoriferum redditur, mensa propositionis satiatur.
Item, de secundo templo, quod est anima fidelis, dicit Apostolus: "Templum Dei sanctum est, quod estis vos "(1Cor 3,17). In hoc templum debemus inferre candelabrum caritatis, altare incensorum, idest devotionem mentis, et mensam propositionis, idest verbum sanctae praedicationis. De candelabro caritatis dicitur in Exodo, ubi loquitur Dominus ad Moysen, dicens: "Facies candelabrum ductile de auro mundissimo, scyphos et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero "(Ex 25,31-32). Ductile dictum, quod malleo producatur. Candelabrum caritatis percutitur malleo tribulationis, ut producta crescat, non in se sed in mente hominis. Unde dicit augustinus super epistolam Ioannis: Perfecta caritas est haec, ut quis paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed numquid mox ut nascitur iam prorsus perfecta est? Immo, ut perficiatur nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectionem venerit, dicit: "Cupio dissolvi et esse cum Christo "(Phil 1,23). Hic aperte progressus et perfectio caritatis insinuantur.
Fit etiam candelabrum caritatis de auro mundissimo. Nullius enim vitii recipit admixtionem, quae, sicut aurum ceteris metallis, sic praeeminet ceteris virtutibus. Ex isto candelabro debent procedere scyphi, sphaerulae ac lilia. In scypho, qui sua concavitate infusa retinet et propinat, designatur humilitas cum compunctione mentis. Concavitas enim infusorum est receptiva, tumor vero infusa repellit. In sphaerula, quae circumvolvitur, sollicitudo circa proximi necessitatem. In liliis, munditia castitatis. Tu ergo, qui caritatem habes, habe scyphos quoad Deum, sphaerulas quoad proximum, et lilia quoad teipsum.
Nota etiam, quod candelabrum caritatis habet sex brachia, tria a dextris et tria a sinistris, quibus amplectitur Deum et proximum. Tria quibus amplectitur Deum sunt peccatorum abominatio, temporalium conculcatio, caelestium contemplatio. De primo dicit Psalmista: "Iniquitatem odio habui, et abominatus sum "(Ps 118,163). De secundo Apostolus: Omnia reputavi tamquam stercora, ut Christum lucrifacerem et amplecterer (cf. Phil 3,8). De tertio idem: Contemplantibus vobis non quae videntur, sed ea quae non videntur (cf. 2Cor 4,18). Item, tria brachia quibus amplectitur proximum sunt: delinquenti parcere, errantem corrigere, esurientem reficere. De primo in evangelio: Dimitte eis, quia nesciunt quid faciunt (cf. Lc 23,34). De secundo Iacobus: "Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum "(Iac 5,20). De tertio Salomon: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi "(Rom 12,20; cf. Prov 25,21). Si cum tali candelabro altare devotionis et mensa sanctae praedicationis in animam nostram fuerint illata, vere tunc erit templum sanctum, in quo habitat Deus.
Item, de tertio templo, quod est Ierusalem caelestis. De quo in Psalmo: "Introibo in domum tuam," idest Ecclesiam militantem, "adorabo ad templum sanctum tuum "(Ps 5,8)"," idest triumphantem, et in utroque: "confitebor nomini tuo "(Ps 137,2). Unde dicitur in Daniele, quod "ingressus est Daniel domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat, confitebaturque coram Deo suo "(Dan 6,10). In hoc templo est candelabrum luminis. Unde in Apocalypsi: "Claritas Dei illuminat eam, et lucerna eius est Agnus "(Aapoc 21,23). Est ibi et altare incensorum. Unde in eodem: "Angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum; et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum et de manu angeli coram Deo "(Paoc 8,3-4). Hoc est quod dicit Raphael Tobiae: "Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, ego obtuli orationem tuam Domino "(Tob 12,12). Est etiam ibi mensa. Unde in Luca: "Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo "(Lc 22,29-30). Cum hoc triplici templo tres nuptias volumus concordare et concordando celebrare. De quibus dicitur in hodierno evangelio: "Simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo."
I. DE TRIBUS NUPTIIS
Item, secundae nuptiae celebrantur, cum, adveniente Sancti Spiritus gratia, peccatrix convertitur anima. Unde dicit in Osee propheta: "Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene tunc mihi erat magis quam nunc "(Os 2,7). Et paulo post: "Vocabit me Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter "(Os 2,16-18). Vir animae est Sancti Spiritus gratia, quo, ipsam ad poenitentiam vocante interna inspiratione, totius vitii inutilis est vocatio. Unde addit: "Non vocabit me ultra Baali," qui interpretatur superior aut devorator, et significat vitium superbiae, quae superior esse appetit, et vitium gulae et luxuriae, quae omnia devorant, quorum nomina aufert de ore poenitentis. "Recedant", inquit, "vetera de ore vestro "(1Reg 2,3), ut non tantum peccatum sed etiam circumstantias et imaginationes de corde et ore deponat. Et "in die illa," idest gratiae infusione, qua illuminatur anima, "percutit foedus eis," idest reconciliatur peccatoribus, scilicet "cum bestia agri," idest avaris et raptoribus; "et volucre caeli," idest superbis; "et cum reptili terrae," idest gulosis et luxuriosis. Et tunc conterit de terra, idest mente peccatoris, arcum diabolicae suggestionis et gladium fulgentem mundanae prosperitatis et bellum carnis; et sic eos fiducialiter facit dormire et nuptias celebrare, quasi sponsus cum sponsa in thalamo purae conscientiae.
Item, tertiae nuptiae celebrabuntur quando, in die iudicii, adveniente sponso Iesu Christo, de quo dicitur: "Ecce sponsus venit, exite obviam ei "(Mt 25,6), accipiet ad seipsum Ecclesiam sponsam suam, de qua Ioannes in Apocalypsi: "Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem, descendentem de caelo a Deo, habentem claritatem Dei "(Apoc 21,9.10-11). Ecclesia fidelium de caelo a Deo descendit, quia a Deo accepit, ut eius conversatio esset in caelis, ubi modo fide et spe vivit, ubi paulo post cum suo sponso nuptias celebrabit, de quibus in Apocalypsi: "Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt "(Apoc 19,9).
De his tribus nuptiis dicit Dominus in Osee: "Sponsabo te mihi in sempiternum "(Os 2,19), ecce nuptiae glorificationis. Unde Isaias: "Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt "(Is 51,11). "Et sponsabo te mihi in iudicio et iustitia, et in misericordia et miserationibus "(Os 2,19), ecce nuptiae iustificationis. "In iudicio" enim confessionis, qua se anima coram confessore iudicat et accusat, "et iustitia" satisfactionis, qua in se iustitiam exercet, "sponsat" sibi Dominus animam "in misericordia ," scilicet peccata dimittendo, "et miserationibus," gratiam infundendo et finaliter conservando. "Et sponsabo te mihi in fide "(Os 2,20), ecce nuptiae unionis. In fide enim beatae Virginis, quae Angelo credidit, sibi nostram naturam sponsavit. Dicamus ergo: "Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo." Ibi dicit GLOSSA: "Regnum caelorum," idest praesens Ecclesia vel congregatio iustorum, "est simile homini regi," idest Deo Patri, "qui fecit nuptias Filio suo," idest per Incarnationis mysterium Ecclesiam Filio copulavit.
Nota quod, Dominus vocat et invitat peccatores ad tres supradictas nuptias, quae in arce et moeniis civitatis designantur. In arce, humilitas Incarnationis dominicae; in moeniis, idest muris, opera poenitentiae, per quae quis ascendit ad civitatem caelestis gloriae. Vocat, inquam, per praedicatores, qui dicuntur servi et ancillae. Servi propter humilitatem: "Servi", inquiunt in Luca, "inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus "(Lc 17,10). Ancillae propter curam sollicitam, quam gerunt circa animas, sicut ancillae circa dominam. Unde dicunt in Psalmo: "Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae "(Ps 122,2) etc.
Ad istas tres nuptias referuntur illa tria, quae ponuntur in evangelio et Salomone (cf; Prov 9,1-5), scilicet: "Ecce prandium meum paravi", in nuptiis unionis. Unde ibi dicit GLOSSA: Prandium dicitur paratum, idest mysterium Incarnationis impletum, ad quod ut invitati avidius convenirent "immolavit victimas." Victima apud veteres dicitur sacrificium post victoriam, vel quia vincta ad aras ducebatur. Victimae fuerunt apostoli et eorum sequaces, qui corpora sua tradiderunt ad supplicia, ut ad dominicae Incarnationis nuptias populos convocarent. Unde de eis dicit Moyses in fine Deuteronomii: "Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae "(Deut 33,19). Ad montem, idest fidem dominicae Incarnationis, apostoli populos vocarunt, et ibi, idest pro ipsa fide dilatanda, seipsos victimas iustitiae, ut de iniustis iustos facerent, immolarunt. "Iustus", inquit, "ex fide vivit "(Gal 3,11).
Item: "Tauri mei occisi sunt," in nuptiis iustificationis, idest poenitentiae. Tauri occiduntur, cum superbi peccatores, in poenitentia mortificati, humiliantur; qui tunc sunt Domini, cum non sunt sui. Suus est qui sua et non quae Iesu Christi sunt quaerit (cf. Phil 2,21). Unde in Ioanne: "Sui eum non receperunt "(Io 1,11). Dum taurina cervix est erecta, dum oculi sunt torvi ira, suus est homo. Sed cum cervix in lutum redigitur, idest superbia in sui vilitatis recordatione humiliatur et poenitentiae mortificatione occiditur, tunc non suus, sed eius est qui eum emit. In his nuptiis Sapientia miscet vinum, cum carnis et mundi gaudium temperat amaritudine lacrimarum. Unde Isaias: "Amara est potio bibentibus illam "(Is 24,9). Potio mundani gaudii, cum lacrimis poenitentiae miscetur, amara est bibentibus, idest poenitentibus.
Item: "Altilia mea occisa et omnia parata" in nuptiis gloriae caelestis. Altilia dicuntur ab alendo, et significant viros perfectos, interna caritate pingues, qui penna contemplationis superna petunt. Hi dicuntur occisi, quia per mortem carnis iam in requie sunt positi. In his nuptiis "Sapientia mensam proposuit." Unde dictum est superius: "Ut edatis et bibatis super mensam meam. "Ad harum trium nuptiarum convivium pauci aut nulli sunt qui conveniant. Paupertatem enim et humilitatem dominicae Incarnationis abhorrent, asperitatem poenitentiae formidant, caelestis mensae convivium non desiderant, temporalibus ardenter inhiant. Unde sequitur: "Illi autem neglexerunt; et abierunt, alius in villam suam, alius in negotiationem suam "(Mt 22,5). Ibi dicit glossa: In villam ire est terreno labori immoderate incumbere; negotiari vero, terrenis lucris inhiare. De hoc quaere in secunda clausula evangelii: "Homo quidam fecit cenam magnam "("Dom. II post Pent.").
Sequitur: "Reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos occiderunt "(Mt 22,6). Unde, super hoc habes concordantiam in secundo libro [II] Machabaeorum, ubi fit mentio de septem fratribus, una cum matre ab Antiocho morte horribili occisis (cf. 2Mach 7,1-19), et de Eleazaro, qui, ut ibi dicitur, "gloriosam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium "(2Mach 6,19).
Item, ad nuptias poenitentiae venit qui tempus male expensum redimit: "Redimentes", inquit, "tempus, quoniam dies mali sunt "(Eph 5,16). Ibi dicit glossa augustini: Pro malitia et miseria hominum dicuntur dies mali. Redimit qui perdit, idest dat de suo, ut vacet Deo, quasi det nummum pro vino. Unde in evangelio: "Si quis vult tecum in iudicio contendere et tunicam tollere, dimitte ei et pallium "(Mt 5,40). Ut habeas cor quietum, ne perdas tempus.
Item, qui caelestis gloriae nuptias desiderat, non imprudens est sed prudens. Unde prudens dicitur, quasi porro videns. Gustat enim et videt quam suavis sit Dominus (cf. Ps 33,9), et in hac suavitate intelligit quae sit Dei voluntas.
Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut ad tuae Incarnationis nuptias fide et humilitate facias nos venire, poenitentiae nuptias celebrare, qua caelestis gloriae nuptiis valeamus interesse. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
II. DE TRIPLICI TABERNACULO
Sequitur: "Tunc ait rex servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati fuerant non erant digni "(Mt 22,8). Gratia Dei praesto est; qua se indignum facit qui oblatam renuit, vel habitam non custodit. Nuptiae quidem paratae sunt, quare ergo non venitis? quare non intratis? quare vos indignos facitis? Audite quid comminatur Dominus per Zachariam prophetam: "Erit", inquit, "ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum "(Zach 14,18).
Nota quod, tria sunt tabernacula, quae tribus nuptiis concordant. Primum tabernaculum est dominicae Incarnationis, de quo Isaias: "Tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia "(Is 4,6). Dei Filius, cum accepit ex beata Virgine corpus, in quo quasi in tabernaculo peregrinus et hospes fuit, tunc quasi umbraculum contra aestum diei, idest mundanae prosperitatis, nobis fecit. Unde in Psalmo: "Obumbrasti, inquit, super caput meum in die belli "(Ps 139,8), idest mundanae prosperitatis, quae valde impugnat Christi pauperes. Qui dominicae paupertatis obumbraculo caret, sol aestuat super caput eius et moritur. Unde dicitur in libro Iudith, quod "vir eius Manasses mortuus est in diebus messis hordeaceae. Instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput eius, et mortuus est "(Iudith 8,2-3). Hoc idem habes in quarto libro Regum, ubi dicitur quod puer filius Sunamitis "egressus ad patrem suum, ad messores, ait patri suo: Caput meum doleo. Et mortuus est "(4Reg 4,18-19.20). Manasses interpretatur oblitus, et significat cupidum et avarum, qui dominicae paupertatis oblitus, dum manipulos divitiarum et honorum in campo, idest latitudine temporalium, ligare nititur, aestus mundanae prosperitatis super caput, idest mentem, eius venit, et sic moritur. Hoc idem intellige de puero, idest carnali et luxurioso, de quo Isaias: "Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit "(Is 65,20). Et philosophus: Malitia est quae te non sinit esse senem. Est etiam humanitas Iesu Christi nobis "in securitatem," unde in Psalmo: "Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo "(Ps 117,6); "et in absconsionem," unde: "Sub umbra alarum tuarum protege me "(Ps 16,8), "a turbine" diabolicae suggestionis, "et a pluvia" concupiscentiae carnalis (cf; Mt 7,25).
Item, secundum tabernaculum est poenitentiae. Unde in Canticis: "Nigra sum sed formosa, sicut tabernacula Cedar "(Cant 1,4). De hoc quaere in evangelio: "Cum immundus spiritus "("Dom. III in Quadrag., IV").
Item, tertium tabernaculum est caelestis gloriae. Unde: "Quam dilecta tabernacula tua "(Ps 83,2) etc. Quicumque ergo ad istorum tabernaculorum festivitatem celebrandam non ascenderit, ruina mortis aeternae percutiet eum Dominus. Primi tabernaculi festivitas celebratur in fide et humilitate; secundi in cordis contritione; tertii in contemplationis dulcedine. Nuptiae ergo paratae sunt, sed qui invitantur non sunt digni, et ideo: vae illis, qui se indignos faciunt, indignia et vilia et transitoria, idest temporalium stercora, amplectentes. "Ite ergo," o praedicatores, "ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias "(Mt 22,9). Ibi dicit glossa: Viae actiones sunt, exitus defectus actionum, quia plerumque facile convertuntur, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur. De hoc quaere in tertia clausula evangelii: "Homo quidam fecit cenam magnam "("Dom II post Pent.").
"Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, bonos et malos; et impletae sunt nuptiae discumbentium "(Mt 22,10). Ibi dicit glossa: Sicut Ecclesia inter caelum et infernum est, ita indiscrete bonos et malos colligit, scilicet Petrum et Iudam, oleum et amurcam, quae est faex olei, a mergendo dicta, granum et paleam, quae dicitur a pala, eo quod pala ventiletur, ut frumenta purgentur. Pala diabolicae suggestionis paleae, idest peccatores, ventilantur. Contra quod dicit Ecclesiasticus: "Ne ventiles te in omnem ventum, et ne eas in omnem viam "(Eccli 5,11), quae est superbia, a qua omnes viae diaboli procedunt. Unde Iob: "Omne sublime videt: ipse est rex super omnes filios superbiae "(Iob 41,25).
moraliter. Noe est praelatus, qui per praedicationem terram, idest mentem subditorum, colit; vineam plantat, dum subditos in bonis operibus aedificat; bibit vinum, dum in eis delectatur, iuxta illud Apostoli: "Quis plantavit vineam et de fructu eius non comedit? "(1Cor 9,7). Sed quandoque inebriatur dum ex hoc inaniter gloriatur, vel alio modo in peccatum labitur. Post haec sequitur nudatio, idest occulti peccati manifestatio. Haec est ventris Saulis purgatio, de qua dicitur in primo libro Regum, quod Saul intravit speluncam, ut purgaret ventrem (cf. 1Reg 24,4). Ibi gregorius: Ventrem, inquit, purgare est intus in corde conceptam malitiam ad operam miseri odoris extendere. Cham, idest malus subditus, peccatum praelati sui divulgat, sed Sem et Iaphet, idest boni subditi, versa facie pallio operiunt (cf. Gen 9,22-23). Unde GREGORIUS: Aversari dicimus quod reprobamus. Operimentum ergo aversi deferunt, quia, diiudicantes factum et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Dicit Ieremias: "Posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus vinum, quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum, et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris "(Ier 35,5-7). Et paulo post: "Domui Rechabitarum dixit Ieremias: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Ionadab patris vestri, non deficiet vir de stirpe Ionadab, stans in conspectu meo cunctis diebus "(Ier 35,18.19). "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Quicumque vino inebriatur non est dignus ad nuptiarum convivium venire; sed potius est dignus, tamquam homicida, cum sua civitate igne succendi. Unde super hoc habes concordantiam in libro [primo] Machabaeorum, in fine primi libri, ubi dicitur quod Ptolemaeus, filius Abobi, fecit Simoni magnum convivium. "Et cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis; et sumpserunt arma sua, et intraverunt convivium, et occiderunt eum, et duos filios eius et quosdam pueros eius. Et fecit deceptionem magnam in Israel "(1Mch 16,16-17). Ecce quanta mala ex vino proveniunt, quo diabolus interficit non tantum carnales, sed aliquando poenitentes, qui in Simone designantur, et filios, idest opera, et pueros, idest puritatem eorum. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Unde Osee: "Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor "(Os 4,11). Unde dicitur in Genesi, quod erant duae filiae Lot. Dixitque maior ad minorem: Veni, inebriemus patrem nostrum vino, dormiamusque cum eo, ut reservare possimus ex patre nostro semen. Dederunt itaque bibere vinum ei, dormieruntque cum eo (cf. Gen 19,31-35). Ecce quomodo aufert cor.
moraliter. Lot significat virum iustum, duae filiae sunt prava suggestio et prava delectatio, quae quandoque inebriant animum viri iusti, ita ut eum faciant vere vocari Lot, idest declinantem. Super hoc habes concordantiam in Isaia: "De radice," inquit, "colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem "(Is 14,29). Radix colubri est sensualitas in homine, de qua egreditur regulus, idest suggestio, et semen, idest delectatio, absorbens volucrem, idest rationem, quae poterat in altum volare. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." De hoc dicit Salomon in Proverbiis: "Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae? Cui foveae? Cui sine causa vulnera? Cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Non intuearis vinum cum splenduerit in vitro color eius; ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet "(Prov 23,29-32). Quod de luxuria maxime intelligitur. "Nolite "ergo" inebriari vino, in quo est luxuria." Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut nos et civitatem nostram a perditione et incendio gehennae custodias, ad tabernaculorum festivitatem ascendere facias, a vini ebrietate et ipsius luxuria nos liberes, quatenus super mensam tuam in regno caelorum bibere et edere mereamur. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
III. DE TRIPLICI VESTE NUPTIALI
Unde de eo dicit sponsa in Canticis: "Descendit dilectus meus in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia "(Cant 6,1-2). Hortus dilecti est anima iusti, in qua sunt duo: areola aromatum, idest humilitas, procreatrix ceterarum virtutum, et lilia, idest duplex continentia; et ideo in tali horto descendit et pascitur dilectus. Nota quod quadruplex est hortus, scilicet nucum, pomorum, vinearum et aromatum (cf. Cant 6,1.10). Septem sunt Sancti Spiritus dona, spiritus timoris, scientiae et pietatis, consilii et fortitudinis, intellectus et sapientiae (cf. Is 11,2-3 ). Anima iusti per spiritum timoris fit hortus nucum, quae in se habent tria, scilicet amaritudinem in corio, duritiam in testa, suavitatem in nucleo. Hortus nucum est poenitentia, quae habet amaritudinem in carne, duritiam tribulationis in mentis longanimitate, suavitatem spiritualis laetitiae. Item, per spiritum scientiae et pietatis anima fit hortus pomorum, quae habent dulcedinem misericordia e; item, per spiritum consilii et fortitudinis fit hortus vinearum, habens fervorem caritatis; per spiritum sapientiae et intellectus fit hortus aromatum, emittens odorem in portis (Cf. Cant 7,13).
Super hoc habes quiddam simile in secundo libro Regum circa finem, ubi dicitur: "Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos; in quo percussit Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites, Goliath Gethaeum "(2Reg 21,19). Nota quod tria sunt bella: diaboli, mundi et carnis. Hoc est Gob, quod interpretatur lacus, caro enim nostra est lacus miseriae et lutum faecis (cf. Ps 39,3). In hoc lacu est bellum contra Philisthaeos, idest quinque corporis sensus, qui, temporalium potione inebriati, corruunt in peccatis. In hoc bello et in hoc lacu poenitens, qui est "Adeodatus", quia Dei gratia illuminatus, "filius saltus," idest solitudinis, idest poenitentiae et moeroris, "polymitarius", quia humilis et benignus, "Bethlehemites", quia contemplativus, caelestis panis dulcedine satiatus. Iste talis ac tantus, dum se affligit, Goliath Gethaeum, idest diabolum, percutit.
Unde dicit Isaias: "Suscitabit super eum," idest Assur, idest diabolum, "Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb "(Is 10,26). Dicitur in libro Iudicum, quod Gedeon devicit castra Madian cum lampadibus, bucinis et confractis lagenis (cf. Iudic 7,19-21). Gedeon est poenitens, qui in lampade contritionis, bucina confessionis, confractione lagenae, idest mortificatione carnis propriae, devincit diabolum, et hoc in petra Oreb, quod interpretatur siccitas sive corvus, idest firmo et immobili proposito ipsius poenitentiae, quae humorem luxuriae exsiccat, et luctum et despectum, quae in corvo designantur, superinducit.
Tali ergo veste polymita debet se induere, qui ad nuptias poenitentiae vult intrare, qua si caruerit audire poterit: "Amice" habitu, inimice cordis fastu, "quomodo huc," idest in religionem, "intrasti non habens vestem" humilitatis "nuptialem?" Quid detestabilius, quid abominabilius Deo et hominibus quam superbia in religioso? Si enim superbis angelis caelum non profuit, quomodo superbo religioso monasterium prodesse poterit? Saeculares quidam se humiliant, et peccatores confitentur. Religiosus vero de penna herodii et accipitris gloriatur (cf. Iob 39,13), et ideo in superbiam elevatur. Unde de eo dicit Abdias propheta: "Superbia cordis tui extulit te "(Abd 1,3) etc. Quaere in evangelio: "Exiit qui seminat seminare "("Dom. in Sexagesima").
Quicumque sine tali veste in ultimo iudicio repertus fuerit, suae damnationis sententiam suscipiet a rege, de quo praemittitur: "Intravit autem rex," quia ad iudicium veniens illuminabit conscientias omnium, "ut videret," idest ut videri faciat iudicandorum merita et discernat "discumbentes", idest in fide quiescentes; "et vidit ibi hominem," in quo signantur omnes qui in malo sunt unum, "non vestitum veste nuptiali," idest fidem habentem et non opera caritatis; "et ait illi: Amice," per fidem, "quomodo huc" etc.? "At ille obmutuit," quia ibi non est locus negandi. "Tunc dixit rex ministris: Ligatis eius pedibus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium "(Mt 22,13). De hoc rege dicit Ieremias: "Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium? "(Ier 10,6-7).
Cui cantatur in introitu hodiernae missae: In voluntate tua, Domine, universa sunt posita (cf. Esther 13,9) etc. Hic Rex regum et Dominus universorum dicit ministris: "Ligatis pedibus" etc. Ligantur poena qui hic a malo noluerunt ligari, idest cohiberi; ibi singula membra poenis subicientur, quae hic singulis vitiis servierunt; "per quae" enim "quis peccat, per haec et torquetur "(Sap 11,17). "Mittite", inquit, "eum in tenebras exteriores" inferni, quae extra nos sunt, quia hic interiores cordis habuit tenebras. De hoc dicitur in libro Sapientiae: "Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam "(Sap 17,5). Tenebrae dictae, quod teneant umbras. Umbra est oblivio mortis, quae dicitur exterior, quia extra terram viventium, quem semel receperit, aeternaliter facit. "Ibi erit fletus" oculorum in vanitate vagantium, "et stridor dentium," qui de edacitate gavisi sunt, et bona pauperum devoraverunt. In his duobus duae poenae maiores inferni, scilicet ignis et frigus. Ex igne procedit fumus, qui fletum provocat; ex frigore provenit stridor dentium, de quibus Iob: Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium (cf. Iob 24,19).
Nota quod, sicut in hoc mundo duo peccata magis abundant, luxuria scilicet et avaritia, sic in inferno duae poenae magis cruciant, scilicet ignis et frigus. Luxuria est ignis, unde Iob: "Ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans genimina "(Iob 31,12), scilicet virtutum. Dicitur in naturalibus, quod salamandra vivit in igne; sic luxuriosus in luxuria. Ignis enim luxuriae parit ignem gehennae. Avaritia etiam dicitur frigus, quia restringit manus, ad misericordia m ne extendantur. Dicitur in naturalibus, quod passer patitur morbum caducum et ad terram cadit, sed non ex morbo; sed comedit herbam, quae dicitur "iusquiamus", quam cum comedit, resolutis fumositatibus frigidis, congelatur cerebrum, ita quod passer cadit ad terram. Passer, a parvitate vocatus, avarum significat, qui in eo parvus et minimus est, quia obolo indiget, et universis divitiis, quas habet, minor est, quia divitiae ipsi, non ipse divitiis, dominatur. Istius cerebrum, idest mens, constringitur gelicidio cupiditatis, et ideo cadit in terram inferni, ubi est fletus et stridor dentium.
Sequitur: "Multi autem sunt vocati," fide ad nuptias, "pauci vero electi "(Mt 22,14), caritate ad regnum.
Eia ergo, fratres carissimi, supplici ac lacrimabili mente et voce rogemus Dominum Iesum Christum, ut, cum venerit ad iudicium, non cum homine carente veste nuptiali in tenebras exteriores mitti praecipiat, sed cum suis sanctis in nuptiis gloriae caelestis canticum laetitiae cantare faciat. Ipso praestante, qui est laudabilis et gloriosus per aeterna saecula.
Dicat omnis anima, Christi sponsa: Amen. Alleluia.