THEMATA SERMONIS
Evangelium in decimatertia dominica post Pentecosten: "Beati oculi," quod in tribus clausulis dividitur.
In primis thema sermonis de utilitate praedicationis, ibi: "Lapidem caliginis." [de prima clausula]. Item in Nativitate et Passione Domini, ibi: "Beatus ero;" et ibi: "Saccum consui super cutem meam." Item thema in Nativitate Domini, ibi: "Si fuerit pro eo angelus;" et ibi: "Tamquam granum sinapis." [de secunda clausula]. Thema sermonis de dilectione Dei et de situ cordis in homine, ibi: "Diliges Dominum Deum tuum." Item de Passione, ibi: "Fasciculus myrrhae." Item de anima et de viribus eius, ibi: "Ex tota anima." Item contra carnales, ibi: "Dulcis fuit glareis." Item de quattuor ["tribus"] amicis Iob et eorum significationibus, ibi: "Eliphaz." Item sermo moralis de vita praelati vel praedicatoris, ibi: "Splendebat lucerna." Item de vita viri iusti, ibi: "Vir erat in terra Hus nomine Iob." Item contra laudem humanam appetentes, ibi: "Si vidi solem." Item thema sermonis ad poenitentes, ibi: "Tu si diluculo consurrexeris." [de tertia clausula]. Thema de casu primi parentis et misericordia Redemptoris, ibi: "Homo quidam descendebat ab Ierusalem." Item sermo moralis de septem filiis Iob, qui sunt septem beatitudines, ibi: "Homo quidam." Item thema sermonis de poenitentia viri iusti, ibi: "Pereat dies." Item contra hypocritas et dignitatis excellentiam appetentes, ibi: "Accidit autem ut sacerdos;" et ibi: "Abimelech pugnabat;" et ibi: "Sunt quasi onagri," et cetera quae ibidem sequuntur.
EXORDIUM. DE UTILITATE PRAEDICATIONIS
Dicit Iob: "Lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante "(Iob 28,3-4). Quid lapis caliginis, quid umbra mortis, quid torrens, quid populus peregrinans significent videamus.
Torrens est praedicatio. Sicut enim torrens abundat in hieme, siccatur in aestate, unde dicitur, quia pluvia crescit, siccitate arescit; sic praedicatio in hieme praesentis miseriae abundat et abundare debet. De hoc torrente in via huius exilii anima, a vultu oculorum Dei proiecta, debet bibere, super ipsum, tamquam columba, residere, seipsam prospicere. Sed infelici animae imprecatur idem Iob, dicens: "Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri "(Iob 20,17). In flumine, aqua compunctionis, quae sordes peccatorum lavat; in torrente mellis, Sacra Scriptura, quae consolatur et illuminat - mel enim, ut dicitur in primo libro Regum, illuminavit oculos Ionathae (cf. 1Reg 14,27) -; in torrente butyri, devotio gratiae, quae mentem impinguat, designatur. Anima ergo, carnis voluptatibus dedita, non videt rivulos fluminis, quia seipsam non plangit, nec torrentes mellis et butyri, quia nec dulcedine praedicationis illuminatur, nec devotione gratiae impinguatur. Iste torrens siccabitur aestate, idest vitae aeternae beatitudine. Unde Ieremias: Non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum; quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem (cf. Ier 31,34).
Quanta vero interim sit utilitas praedicationis ostendit Iob, cum dicit: "Lapidem caliginis" etc. Lapis dictus, quod laedat pedem. Caligo, de spissitudine aeris facta, dicta est quod maxime aeris calore gignatur. Lapis caliginis est tentatio diaboli, qui, in hoc caliginoso aere inhabitans, ignitae suggestionis caliginem menti ingerit, ut ipsum affectum laedat et pervertat. Umbra est aer carens sole, dicta, quod fiat cum solis radiis obicitur corpus. Mors dicta, quasi amara. Umbra mortis est oblivio mentis. Miser homo divitias, quasi quoddam corpus, veri solis radiis obicit, ut sub ipsis quasi sub umbraculo refrigerium habeat, qui, dum tali umbra cooperitur, cognitione et recordatione Domini privatur. Temporalia enim faciunt Deum in oblivionem venire. Unde in Genesi dicitur quod, "prosperis succedentibus, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui "(Gen 40,23). Lapidem ergo caliginis, idest tentationem diaboli, et umbram mortis, idest oblivionem mentis, dividit torrens, idest praedicatio, a populo peregrinante, idest poenitentibus, spiritu pauperibus, apostolorum sequacibus, qui se miseros et peregrinos, exules et hospites reputant in hoc exilio, quibus dicit Dominus in hodierno evangelio: "Beati oculi qui vident quae vos videtis" etc.
In introitu hodiernae missae cantatur: "Protector noster aspice, Deus." Et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Galatas: "Abrahae dictae sunt promissiones." Quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus sancti evangelii clausulis concordare. Prima particula est: "Abrahae dictae sunt promissiones." Secunda: "Hoc autem dico, testamentum." Tertia: "Mediator" etc. Et nota quod haec est ratio, quare ista epistola legitur cum isto evangelio, ideo scilicet quia summa utriusque, evangelii scilicet et epistolae, in lege Moysi data concordat.
I. DE BEATITUDINE VIDENTIUM CHRISTUM
"Neque inveniat locum in te latendi clamor meus." Clamor Redemptoris nostri est sanguis Redemptionis, qui, ut dicit Apostolus ad Hebraeos, melius loquitur quam sanguis Abel (cf. Hebr 12,24); quia sanguis Abel mortem fratricidae petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi in nobis invenit, si, quod mens credit, lingua tacet. Hunc saccum, hunc cinerem lippi oculi non vident; hunc clamorem aures surdae non audiunt. Unde subdit Dominus: "Dico vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre" etc.
In prophetis, Ecclesiae praelati; in regibus potentes huius saeculi designantur. Tam illi quam isti volunt videre Christum in caelo, sed nolunt videre suspensum in patibulo. Volunt regnare cum Christo et gaudere cum mundo. Isti dicunt cum Balaam, in libro Numeri: "Moriatur anima mea morte iustorum "(Num 23,10). Isti volunt videre gloriam divinitatis, quam viderunt apostoli, sed nolunt sustinere ignominiam Passionis, paupertatem Iesu Christi, quam sustinuerunt ipsius discipuli, et ideo non videbunt ipsum cum apostolis, sed videbunt cum impiis, in quem compunxerunt (cf. Io 19,37). Nec audient sibilum aurae tenuis (cf. 3Reg 19,12): "Venite, benedicti Patris", sed audient tonitruum: "Ite, maledicti "(Mt 25,41).
Sequitur: "Et excussisti impios ex ea." In die iudicii Dominus de terra nostra, in qua peccaverunt, impios excutiet in infernum, sicut excutitur pulvis de sacculo. Ipsa etiam terra impios, peccatorum ipsorum pondere aggravata, excutiet in infernum, in quo erit fletus oculorum, in vanitate vagantium, et stridor dentium (cf. Mt 8,12), bona pauperum diripientium. Talium oculi non videbunt Iesum in caelo, sed multitudinem daemonum in inferno. Tales non audient melodiam angelorum sed stridorem dentium.
Ad quam visionem et audiendam vocem ipse beatus Christus nos perducere dignetur, qui est benedictus Deus per aeterna saecula. Amen.
II. DE DEI ET PROXIMI DILECTIONE
Dilectio dicitur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit; quae est amor Dei et proximi, in bonis tantum accipi solet. Diligere, duos ligare. Dominus dictus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod domui praesit, vel quasi dans minas. Deus, ["Eloe"] hebraice, latine dicitur "timor", graece "theos", quia "theoreo" dicitur "video", quod cuncta videat. "Theo" quoque dicitur "curro", quia cuncta percurrat. Dilectio Deum et proximum ligat. Haec est illa linea, de qua dicit Dominus in Iob: "Quis tetendit super eam lineam? super quo bases illius solidatae sunt? "(Iob 38,5-6). Dominus tetendit lineam suae dilectionis super animam, ut ipsa se extendat usque ad dilectionem proximi. "Super quo," nisi super Iesu Christo, "bases", idest animae purae intentiones, quibus tota fabrica virtutum innititur, "sunt solidatae?" Basis omnis intentionis nisi in Christo sit solidata, totius operis fabrica minatur ruinam, et ruina illa erit magna. "Diliges ergo Dominum Deum tuum." Nota ista duo: "Dominum" et "Deum". Dominum, quia dominatur cunctae creaturae; Deus, quia cuncta videt et cuncta percurrit. Unde de eo dicit Sophar Nahamatites in Iob: "Excelsior caelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura eius et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? Vel quis dicere potest: Cur ita facis? "(Iob 11,8-10; 9,12).
Nota: Caeli dicuntur angeli, inferni daemones, terra iusti homines, mare peccatores. Nec angeli igitur eius attingunt altitudinem; et daemonum astutias, longe subtilius quam putant, iudicat; et iustorum longanimitatem patientia eius superat et ubique facta peccantium praesentia eius occupat. Vel, homo caelum est contemplatione, infernus tentationum caligine, terra dum fructificat, mare dum mutabilitate agitatur. Sed et contemplatio hominis in Deo deficit, et si se in tentationibus discutit, subtiliora Dei iudicia timet, et opera eius retributio in fine superat. Et quantumlibet mens fluctuet, inquirendo, districtionem futuram non agnoscit. Item, habet latitudinem amando, longitudinem tolerando, altitudinem intellectus vota superando, profunditatem motus cogitationis illicitos iudicando. Subvertit caelum, dum contemplationem hominis destruit; infernum, dum pavidum in tentationibus ad deteriora cadere permittit; terram, dum fructum boni operis per adversa intercidit; mare, dum nostram titubationem terrore iudicii confundit. Caelum et infernus simul coarctantur, cum eandem mentem et contemplatio sublevat et tentatio obscurat. Terra et mare simul coarctantur, cum eandem mentem et certa fides de aeternis roborat, et aliquantula mutabilitate aura dubietatis versat. Talis ac tantus diligendus est. "Diliges" ergo "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo" etc.
"Tuum" dicit, et ideo plus diligendus; plus enim nostra quam aliena diligimus. Dignus est a te diligi, qui, cum sit Dominus Deus tuus, est tibi factus serviens, ut tu eius fieres et ei servire non erubesceres. "Servire", inquit in Isaia, "me fecisti in peccatis tuis "(Is 43,24). Triginta tribus annis Deus tuus factus est servus tuus propter peccata tua, ut te a servitute diaboli liberaret. "Diliges" ergo "Dominum Deum tuum," qui fecit te; se fecit propter te; se totum tibi dedit, ut te totum dares ei. "Diliges" ergo "Dominum Deum tuum." In primo opere, cum non esses, te tibi dedit; in secundo opere, cum male esses se tibi dedit ut bene esses, et ubi se tibi dedit, te tibi reddidit. Datus ergo et redditus, te debes et bis debes et totum debes. "Diliges" ergo "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo" etc. Qui "totum" dixit, non tibi de te partem dimisit, sed totum te sibi offerri praecepit. Se enim toto, te totum emit, ut solus te totum possideret. "Diliges" ergo "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo." Noli ergo, cum Anania et Saphira, tibi de te facere partem, ne totus cum illis intereas (cf. Act 5,1-10). Dilige ergo ex toto, non ex parte. Deus enim non habet partes, sed ubique totus est, et ideo non vult partem in tuo, qui totus est in suo. Si partem tibi de te reservas, tuus es, non suus. Vis totum habere? Da illi tuum, et ipse dabit tibi suum; et sic nihil habebis de te, quia habebis totum se cum toto te. "Diliges ergo Dominum Deum tuum" etc.
O homo, tui cordis dispositio et forma informat te qualiter debeas diligere Dominum Deum tuum. Cor tuum est situm in medio pectoris inter duas mammillas. In duabus mammillis duplex memoria, scilicet dominicae Incarnationis et Passionis designatur, ex quibus quasi mammillis anima nutritur. In dextera mammilla, memoria Incarnationis; in sinistra, Passionis intelligitur. Inter has mammillas debet esse situm cor tuum, ut quidquid cogitas, quidquid rectum pertractas, totum ad paupertatem et humilitatem Incarnationis et amaritudinem dominicae Passionis referas. Unde dicit sponsa in Canticis: "Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur "(Cant 1,12).
Anima, Iesu Christi, dilecti Filii Dei Patris, sponsa, facit sibi fasciculum myrrhae ex tota sui vita dilecti. Recolit enim qualiter praesepio reclinatus, pannis involutus et in AEgyptum fugatus, exsul, pauper et peregrinus; qualiter Iudaeorum iniuriis, blasphemiis saepius lacessitus; qualiter a discipulo traditus, a praesidis cohorte ligatus, ad Annam et Caipham ductus, ad columnam ligatus et a Pontio Pilato flagellatus, spinis coronatus, alapis caesus, sputis illitus, inter latrones et homicidas qualiter fuerit crucifixus. Ex his omnibus, in unum collectis et vinculo devotionis fortiter colligatis, facit sibi fasciculum myrrhae, idest amaritudinis et doloris, et ponit inter ubera, ubi est situs cordis. Super cor sponsae, talis semper debet esse fasciculus myrrhae.
Et nota quod, sicut cor modicum declinat ad sinistram mammillam, sic compassio et devotio cordis debet declinare ad amaritudinem dominicae Passionis. Unde Magdalena prius super pedes Domini, in quibus Passio ipsius designatur, lacrimas et unguentum effudit. Super pedes Domini flet, qui ipsi compatitur patienti; ungit eos, qui gratias agit pro beneficio Passionis. Utrumque enim Passioni Iesu Christi debemus, dolorem scilicet et devotionem.
Et sicut cor tuum est in parte superiori pectoris, sic ipsius cogitatio et voluntas in superiori gloria. Ubi est thesaurus tuus, Iesus Christus, manna in urna aurea, ibi debet esse et cor tuum (cf. Mt 6,21).
Et sicut cor tuum non est magnum, nec sua forma est longa, sed declinat modicum ad rotunditatem, sic nec tu sis magnus elatione, longus cupiditate, sed rotunde et perfecte vivas. Quod enim rotundum est diminutione caret.
Et sicut extremitas cordis est stricta et acuta, sic semper cogita, quod extremitas vitae tuae erit stricta et acuta. Stricta, quia oportebit te transire per strictissimum mortis foramen, per quod aliquid tecum non poteris deferre, praeter peccata tua, quae non sunt substantia. Acuta, quia timor iudicis te perforabit, horror poenae stimulabit. Dum ergo habes cor in tua potestate, "dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo."
Item: "Ex omnibus viribus tuis." Nota quod tres sunt vires animae, scilicet rationabilis, concupiscibilis, irascibilis. Rationabili bona a malis discernimus; concupiscibili ipsa bona desideramus; irascibili mala detestamur. Has vires amiserunt effeminati, de quibus dicit Iob: "Dulcis fuit glareis Cocythi, et post se omnem hominem trahit "(Iob 21,33). Glareae lapilli sunt fluminum, quos aqua denuens secum trahit. Cocythus, graece, luctus feminarum vel infirmantium dicitur latine. Philosophi Cocythum fluvium apud Inferos asserunt currere, significantes, quod ibi sit luctus iniquis. Dulcis ergo est amor transitoriis glareis Cocythi, idest illis qui contra voluptates fortiter stare nolunt et suis quotidie lapsibus ad luctum aeternum tendunt. "Post se omnem hominem," idest totum, idest vim rationabilem, concupiscibilem et irascibilem, dulcedo amoris terreni "trahit". Prudentia mundana trahit rationabilem; voluptas carnis, concupiscibilem; vanagloria, irascibilem.
Eliphaz, contemptus Domini; Themanites auster interpretatur, et significat prudentiam mundanam, quae de austro, vento calido, idest mundi cupiditate, provenit, quia filii huius saeculi prudentiores sunt in generatione sua (cf. Lc 16,8), etc. Haec sapientiam Domini contemnit, et ideo ab ipsa contemnitur. Unde Isaias: "Cum fatigatus desieris contemnere, contemneris "(Is 33,1).
Baldad sola vetustas, Suhites loquens interpretatur, et significat carnis voluptatem, quae a primis parentibus incepit, et per successionem generationum pellem filiorum vetustam facit. Hoc patrimonium nobis vetus Adam dimisit; haec vetustas a loquela serpentis orta fuit. Unde in Psalmo dicit poenitens: "A voce gemitus mei," idest suggestione voluptatis, quae est causa mei gemitus, "adhaesit os meum," idest ratio vel virtus mea, "carni", idest carnalitati, "meae "(Ps 101,6).
Sophar interpretatur dissipatio speculae; Nahamathites, decor, et significat vanamgloriam, quae ex falso religionis decore oritur, qua specula contemplationis et totius boni operis dissipatur. "Receperunt", inquit, "mercedem suam "(Mt 6,5).
Istis tribus tres animae virtutes destruuntur, et ideo necesse est ut beatus Iob, qui interpretatur dolens, idest poenitens, qui dolet, ut dolore careat, istos tres amicos, de quibus ipse dicit: "Verbosi amici mei "(Iob 16,21), non audiat nec eis acquiescat, ut ex omnibus viribus suis Dominum Deum suum diligat.
Sequitur: "Et proximum tuum sicut teipsum." De hoc quaere in prima clausula evangelii: "Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso "("Dom. I post Pent."). Super hoc habes concordantiam in Iob, ubi dicit: "Visitans speciem tuam non peccabis "(Iob 5,24). Huius auctoritatis expositionem require in secunda clausula primi sermonis: "In principio creavit Deus caelum et terram "("Dom. in Septuagesima").
Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut dilectione tui et proximi nos liges, qua te "ex toto corde," idest fortiter, ne abstracti, "ex tota anima," idest sapienter, ne decepti, "ex omnibus viribus et ex omni mente," idest dulciter, ne illecti ab amore tuo divertamur, et proximum sicut nos ipsos diligere valeamus.
Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
"Hoc fac," ut sis simplex, idest sine plica fraudis, non tuam sed Dei laudem quaerens, dicens cum Iob: "Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est cor meum in abscondito, et osculatus sum manum meam ore meo. Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum "(Iob 31,26-28). Sol in fulgore est bonum opus in manifestatione. Luna incedens clare est fama, quae, lucens in nocte huius vitae, ex bono opere vires accipit. "Et" non "est laetatum in abscondito cor eius." Sunt enim qui suis praeconiis extolluntur apud se et gaudent. "Et osculatus sum manum meam ore meo." Per manum, operatio; per os locutio designatur. Manum ergo suam ore suo osculatur, qui laudat quod facit. "Quae est iniquitas maxima" etc., quia auctoris sui gratiam negare convincitur, quisquis sibi tribuit quod operatur. Hoc fac, scilicet ut solem boni operis et lunam famae lucentis non videas, ut inde gaudeas, et quod dicis non laudes, sed totum Creatori tuo attribuas.
gregorius: Iniquitas in manu est culpa in opere; iniustitia in tabernaculo, iniquitas in mente. Mens quippe tabernaculum vocatur, in quo apud nos abscondimur, cum foris in opere non videmur. Levare autem faciem est in Deo animum per studia orationis attollere; quam faciem macula inquinat si reatus sui conscientia accusat. "Et eris stabilis et non timebis." Quia tanto minus ad iudicium trepidat, quanto in bonis solidius actibus stat. "Miseriae quoque oblivisceris." Mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum quod sequitur negligit. At si in his quae permanent oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. "Et quasi meridianus fulgor." Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione.
"Et cum te consumptum putaveris" etc. Saepe namque nos tot tentamenta obsident, ut ad lapsum desperationis inclinent, sed caliginem nostram conditor respicit, et subtracti luminis radios refundit. Et tunc habes fiduciam, proposita tibi spe divinae misericordia e.
"Et defossus securus dormies." Defossi securi dormiunt, qui dum sua intima vigilanter penetrant, a laboriosis se huius mundi oneribus sub quietis otio occultant. "Requiesces et non erit qui te exterreat." Qui enim in aeternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat.
"Hoc" ergo "fac et vives," vita gratiae in praesenti et vita gloriae in futuro. Ad quam te perducat, qui est vita et gloria, qui est benedictus per aeterna saecula. Amen.
III. DE HOMINIS AB IERUSALEM IN IERICHO DESCENSIONE
"Samaritanus", qui custos interpretatur, Dominus est, qui propter nos homo factus, vitae praesentis iter arripuit et venit secus vulneratum, "in similitudinem hominis factus, et habitu inventus ut homo "(Phil 2,7), compassionis nostrae susceptione finitimus et misericordia e collatione vicinus. "Alligavit vulnera eius," peccata redarguendo cohibuit. "Infundit oleum," dum poenitentibus tribuit spem, dicens: "Poenitentiam agite, quia appropinquavit regnum caelorum "(Mt 4,17). Infundit vinum, dum peccantibus terrorem incutit poenae, dicens: "Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur "(Mt 3,10). Iumentum caro ipsius est, in qua ad nos venit, in qua saucium imponit, quia peccata nostra portavit in corpore suo (cf. 1Pt 2,24). Imponitur vero qui ipsam Incarnationem credit et eius mysteriis tutari ab hostili incursione credit.
"Stabulum" est praesens Ecclesia, ubi reficiuntur viatores et in aeternam patriam redeuntes. Impositus iumento in stabulum ducitur, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrat.
"Et curam egit," ne aeger praecepta dimitteret, quae acceperat. Sed non vacat Samaritano diu in terris degere: redeundum erat unde descenderat. Itaque "altero die," idest post Resurrectionem suam, quando amplior aeternae lucis splendor, quam ante Passionem, effulsit in mundo, "protulit duos denarios," duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur; "stabulario", idest apostolis, "dedit", quia "tunc illis sensum aperuit, ut intelligerent Scripturas "(Lc 24,45), ad regendum populum. "Et quodcumque supererogaveris." Supererogat Apostolus, qui dicit: "De virginibus praeceptum non habeo, consilium autem do "(1Cor 7,25); supererogat etiam, cum non utitur potestate accipiendi stipendia (cf. 2Thess 3,9). Rediens in iudicio, "reddet" dicens: "Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui "(Mt 25,21).
"Quis horum trium." Iuxta litteram patet, quod alienigena ierosolymitae, cui misericordia m impendens, proximior fuit quam sacerdos vel levita gentis eiusdem. Nemo propinquior quam qui vulnera nostra curavit, quia unum est caput cum membris. Diligamus ergo eum ut Deum et Dominum et diligamus quasi proximum; diligamus etiam eum qui imitator est Christi. Unde sequitur: "Fac similiter." Ut vere te proximum sicut teipsum diligere manifestes, quidquid vales, in eius corporali vel spirituali necessitate sublevanda, devotus operare.
De quo habes concordantiam in Iob: "Non est," inquit, "qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus "(Iob 9,33). Si duo inimici, gladios habentes in manibus, ad invicem pugnarent, quis inter eos se medium vellet ponere et utrumque refrenare, nisi ille qui cum utroque affinitatem haberet? Deus et homo pugnabant ad invicem. Deus gladio poenae, homo gladio culpae. Nullus hanc litem potuit dirimere. Venit Christus utrique parti affinis, quia Dei et hominis Filius, medium se posuit, utrumque refrenavit. Hominem enim arguit, ne delinqueret, et patiendo Deo Patri obstitit, ne feriret. Et manum posuit in ambobus, quia et homini exemplum agendi praebuit, et Deo in se opera quibus placaretur ostendit.
Quem, fratres carissimi, unanimiter deprecemur, qua vulnera peccatorum nostrorum sanet, nos sibi reconciliet, ut ad caelestem Ierusalem, a qua cecidimus, de hac Iericho redire mereamur. Ipso adiuvante, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Dicit Dominus ad Iob: "Indica mihi, si nosti, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis sit locus "(Iob 38,18-19). Iustitia, lucis nomine; iniquitas per tenebras designatur. In Ierusalem habitat lux; Iericho locus est tenebrarum. Quicumque ergo ab Ierusalem in Iericho descendit, a luce iustitiae in tenebras iniquitatis devenit. Unde dicitur: "Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho" etc. Nota: quid homo, quid Ierusalem et Iericho, quid latrones, quid sacerdos et levita, quid samaritanus, oleum et vinum, quid iumentum, stabulum, stabularius, et duo denarii moraliter significent, videamus. Cum his omnibus auctoritates libri Iob, prout Dominus dederit, concordabimus.
Iste homo est quilibet vir iustus, qui dum poenitentiae operibus intendit, dum in dulcedine contemplationis se suspendit, dicens cum Iob: "Suspendium elegit anima mea "(Iob 7,15), procul dubio Ierusalem inhabitat. Tunc vere est Iob, vir simplex, rectus ac timens Deum et recedens a malo, habens septem filios et tres filias (cf. Iob 1,1-2).
Septem filii viri iusti sunt illae septem beatitudines (cf. Mt 5,3-9), de quibus dicit Dominus in Matthaeo: "Beati pauperes spiritu "(Mt 5,3). Haec beatitudo habet duas partes, rerum scilicet abdicationem et spiritus contritionem, ut etiam bonus se inutilem et ceteris reputet inferiorem. Pauperes spiritu ad nulla alta se erigunt, sed quae timoris et verae humilitatis sunt excolunt. Unde dicit Iob: "Commuto faciem meam et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti "(Iob 9,27-28). Faciem suam commutat qui non alta, quae prius sapiebat, sed vilia et humilia de se recogitat, et sic pro anteactis dolore torquetur. Pauper spiritu opera sua veretur, timens desidiam et fraudem. Desidiam facit minor amor Dei; fraudem proprius amor sui, dum pro bene actis tacita humani cordis gratia, vel favoris aura vel quaelibet res exterior desideratur. Sed "beatus qui excutit manus suas ab omni munere "(Is 33,15). Nota quod munus ab ore est gloria per favorem; a corde est expectata gratia a cogitatione; ex manu, praemium per dationem. Contra hoc timor habendus est, qui munit, sciens quod non parceret delinquenti. Etsi enim peccantes ad poenitentiam vocat, tamen numquam peccatum sine ultione praeterit: vel homo punit vel Deus.
Item: "Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram "(Mt 5,4). Mitis est quem mentis asperitas, seu amaritudo, non afficit, sed simplicitas fidei ad omnem iniuriam sustinendam instruit patienter. Unde dicitur mitis, quasi mutus, illatae iniuriae non respondens. Unde dicit Iob: "Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, neque egressus sum ostium "(Iob 31,34). Ac si aperte dicat: Turbatis contra me extrinsecus aliis, ipse in me intrinsecus inturbatus mansi. "Et despectio propinquorum terruit me." Sunt qui despici metuunt. Hi coguntur ostium egredi, qui pulsati contumeliis, dum de se quae nesciebantur aperiunt, tamquam per oris ostium egrediuntur. gregorius: Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili haerens, omnibus infra turbatis, non turbetur in mente; et si extra, carnis infirmitate. Qui non timet despici, per linguam foras non exilit. Dicit augustinus: Si apud quos vixeris te recte viventem non laudaverint, illi in errore; si autem illi te laudaverint, tu in periculo.
Item: "Beati qui lugent "(Mt 5,5). Unde Iob: "Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt "(Iob 16,17). Et iterum: "Moerens incedebam "(Iob 30,28). Ibi gregorius: Vir sanctus, elevatus rebus et honoribus, moerens incedebat, quia, etsi hunc praelatum hominibus gloria potestatis ostendebat, interius tamen, moerore suo, sacrificium Domino contriti cordis offerebat.
Item: "Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam "(Mt 5,6). De qua dicit Iob: "Iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento, et diademate iudicio meo "(Iob 29,14). Ille iustitia sicut vestimento induitur, qui se undique bono opere induit vel protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Iustorum iudicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et infimis, sed sursum remunerari concupiscunt.
Item: "Beati misericordes "(Mt 5,7). Unde Iob: "Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci. Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est "(Iob 31,16-20).
Item: "Beati mundo corde "(Mt 5,8). Unde Iob: "Si secutus est oculus meus cor meum et manibus meis adhaesit macula. Si deceptum est cor meum super mulierem, et si ad ostium vicini mei insidiatus sum... Hoc enim nefas est et iniquitas maxima. Ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans germina "(Iob 31,7.9.11-12). Ac si dicat: Nec videre volui quod concupiscerem, nec videndo secutus sum quae concupivi. Nec adhaesit macula in manibus, culpa scilicet in actionibus meis. Quia si qua illicita aliquando cogitavit pervenire illa usque ad opera non permisit. "Ignis est" etc. Quia non usque ad inquinationem ignis luxuriae maculat, sed usque ad perditionem devorat. "Et omnia eradicat germina." Germina sunt bonae operationes animae, quia si luxuriae malo non resistitur, et illa pereunt quae bona videbantur.
Item: "Beati pacifici "(Mt 5,9). Unde Iob: "Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quaesierit quid respondebo illi? Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus? "(Iob 31,13-15). gregorius: Ad iudicium cum famulis aequalis venit, quia iudicium eius qui super omnia est metuit. Se sub vero Domino famulum conspicit, ideo cordis altitudine se super famulos non extollit. Qui iudicari cum servis suis ancillisque non renuit, liquido indicat, quia contra nullum proximum tumidus fuit. Potentibus viris magna est virtus humilitatis, considerata aequalitate conditionis.
Ad hanc lunam non descenderat Iob, cum dicebat: "Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea! Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare "(Iob 31,24-26). De Creatore quippe desperasset si spem in creatura posuisset. Nihil extra Deum menti sufficit, quae Deum veraciter quaerit. Ab Ierusalem in Iericho descendit, qui a luce paupertatis in tenebras divitiarum cadit. Dicitur quod lupus, videns lunam in puteo, credidit esse caseum; qui consilio vulpis in puteum descendit et nihil invenit, ibi remansit cum tristitia; quem cum rustici ibidem invenissent, lapidibus obruerunt. Sic aliquis religiosus vidit in puteo mundanae vanitatis lunam clare incedentem; credidit, stultus, consilio vulpis, idest concupiscentiae carnalis, transitorium et mutabile esse verum et durabile. Qui, deceptus, descendit ab Ierusalem in Iericho, ab altitudine contemplationis in puteum cupiditatis, et sic incidit in latrones, qui eum spoliant, et plagas imponunt et semivivo relicto abeunt.
Latrones sunt quinque corporis sensus, de quibus habes concordantiam in Iob: "Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum "(Iob 19,12). Latro a latitando in insidiis dicitur. Corporis sensus, dum sub specie latitant necessitatis, ponunt insidias voluptatis; qui simul, ut facilius decipiant, veniunt et per animam miseram viam latam, quae ducit ad mortem, faciunt. Quibus nostri corporis tabernaculum in gyro est obsessum, ut anima, undecumque voluerit exire, in ipsos incidat, qui ipsam spoliant gratuitis et vulnerant in naturalibus. Unde habes concordantiam in eodem Iob: "Semitam, inquit, meam circumsepsit, et transire non possum; et in calle meo tenebras posuit. Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Destruxit me undique et pereo, et quasi avulsae arbori abstulit spem meam "(Iob 19,8-10). Animae miserae tunc semita est circumsepta, cum, corporis sensibus dedita, bona, quae agenda videt, implere non potest. Tunc ei tenebrae ponuntur in calle, cum nec quae agenda sunt praevalet discernere. Gloria spoliatur, cum Sancti Spiritus gratia denudatur; ei corona aufertur, cum pura mentis intentione privatur, et sic destructa perit, et est quasi arbor sine radice humilitatis, avulsa vento diabolicae suggestionis, de terra aeternae stabilitatis, cui non remanet spes divinae miserationis.
"Occupet eum caligo," idest mentis confusio adducens gloriam. "Et involvatur" omni parte amaritudine poenitentiae. "Noctem illam tenebrosus turbo possideat," quasi diceret: Turbo tempestatis concitatus spiritu moeroris, qui mentem tristitia obnubilat. Iste est spiritus, qui conterit naves Tharsis (cf. Ps 47,8), idest vis compunctionis, quae mentes maris, idest mundo deditas, salubriter rore confundit.
"Non computetur in diebus anni" etc. Annus nostrae illuminationis perficitur, cum, veniente iudice, nostra peregrinatio completur. Dies anni sunt singulae virtutes. Menses, multiplicia facta virtutum. Sed cum his timet ne iudex mala compenset; orat ergo, ut tunc sic bona remuneret, ne mala requirat. Si enim haec nox cum diebus numeretur, iam omnia obscurantur. Ut autem tunc non numeretur, modo discutiamus, ne qua culpa sit impunita, ne quis quod egit defendat, addens nequitiae nequitiam. Unde addit: "Sit nox illa solitaria, nec laude digna." Sunt enim qui mala laudant et defendunt, et sic culpa geminatur, nec remanet solitaria. Contra quos dicitur in Ecclesiastico: "Peccasti, ne adiicias iterum "(Eccli 21,1), peccare, idest mala defendere. Culpam vero bene insequitur, qui nulla prospera saeculi appetit.
Unde sequitur: "Maledicant ei qui maledicunt diei." Illi bene noctem poenitendo feriunt, qui lucem prosperitatis calcant, qui diem delectationis non habent. Vel, dies est suggestio hostis; et est sensus: Illi transacta vere puniunt, qui in ipsa blanda suggestione insidias seductoris deprehendunt, qui contra se amplius suscitant Leviathan - de hoc quaere in evangelio: "Cum immundus spiritus exierit ab homine "("Dom III in Quadrag., IV") -. Sed quia, victis vitiis, aliquid minimum remanet quod vinci non potest, ne victor elevetur, subdit: "Obscurentur stellae caligine eius," scilicet noctis, quia et splendentes virtutibus reliquias noctis trahunt, scilicet ex circumstantiis etiam renitentes, ut tamen luceant melius unde nolentes humiliter obscurentur. Unde dicitur in libro Iosue, quod tribui Ephraim, in terra promissionis, Chananaeus non occisus fit tributarius (cf. Ios 17,13), quia, cum spe intramus caelestia, inter optima restant vitia, quae tamen serviunt nobis ad usum humilitatis, ne superbiat qui vincere non potest, licet parva. Unde rursus: "Hae sunt gentes quas reliquit Dominus, ut in eis erudiret Israel "(Iudic 3,1); idest vitia, in quibus iustus semper exercetur, et dum vinci timet, elatio virtutis comprimitur et in parvis discit, quod ipse maiora non vincit. Vel: "Obscurentur stellae caligine eius noctis," quia nox, idest consensus ad culpam, ab Adam in nos propagata, ita oculum turbat, ut etiam hi qui lucent mundo ut astra, aeternum lumen ut est videre non possint. Et hoc est: "Expectet lucem et non videat," quia quantolibet ardore exiliant, tamen in hac carne lumen ut est non videbunt, pro caecitate damnationis in qua nati sunt.
"Nec ortum surgentis aurorae." Ortus aurorae est nova nativitas resurrectionis, qua sancti orientur cum carne ad lumen aeternum videndum. Sed quantumcumque hic fulgeant electi, nequeunt penetrare quae erit illa gloria novae nativitatis. Haec nox non clausit sed aperuit ostia ventris, quia concepto ad peccatum homini desideria concupiscentiae reseravit. His autem ostiis, idest desideriis concupiscentiae carnalis reseratis, ad innumera corruptionis mala pertrahimur. Unde gravati gemimus, quia hoc iustitia exigit, ut quod sponte fecimus, inviti toleremus.
Sequitur: "Quare non in vulva mortuus sum" etc.? Vulva, in qua in peccato concipitur homo, est mala suggestio. Sed utinam in ea mortuus, idest me mortuum novissem, ne ad delectationem suggestio traheret. "Egressus ex utero non statim perii." Egressus est de utero, quem in peccato conceptum foras delectatio rapuit, sed utinam in ea delectatione occumberem, ne usque ad operationis consensum desiperem.
"Cur exceptus genibus?" Exceptus est genibus, quando per consensum spiritus omnes sensus et membra substernuntur ad perpetrationem mali operis, quemadmodum genua puero. "Cur lactatus uberibus?" Uberibus etiam lactatur, cum cassa fiducia et blandis excusationibus fovetur. Nota etiam quod in opere prius latens culpa agitur, et tunc est in vulva; post ante homines sine pudore aperitur et tunc exit ex utero; inde in consuetudinem ducitur, et tunc genibus excipitur; post vel falsa spe vel desperatione nutritur, et tunc uberibus lactatur.
Abimelech interpretatur pater meus rex et significat illum qui, quasi pater et rex, aliis vult praeesse. Turris est altitudo dignitatis, ad quam expugnandam accedit. Sed, ut ipsam facilius accendere possit, ignem, idest marchas auri et argenti, de quo Propheta: "Ignis in domo impii "(Mich 6,10), supponit "ostio", idest illis, qui ostium Ecclesiae videntur esse, ut per ipsos, tali igne adustos, in turrim valeat ascendere.
Vel "ostio", idest ipsorum curiae ostiariis et notariis, qui sunt pessimi emunctores, qui sanguinem pauperum emungunt, bursas divitum evacuant, et suis nepotibus et neptibus, et forte filiis et filiabus, distribuunt, in pittaciis petitiones recipiunt, et pro eis auri et argenti pondera percipiunt. De quibus dicit Iob: "Ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt "(Iob 15,34). Et iterum: "Abundant tabernacula praedonum" vel latronum, "et audacter provocant Deum; cum ipse dederit omnia in manibus eorum "(Iob 12,6). Et iterum: "Sunt quasi onagri in deserto: egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad praedam, praeparant panem liberis" ac nepotellis suis. "Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes. De civitatibus fecerunt viros gemere, et animae vulneratorum clamabunt, et Deus inultum abire non patietur. Ipsi fuerunt rebelles lumini "(Iob 24,5.7.12-13), et ideo lumine gratiae et gloriae privabuntur. Infelix Abimelech, qui praeesse desiderat non ut prodesse valeat, iter arripit, non timens fallaciam hospitum, frigus Alpium, calorem italicum, non discrimina Tusciae, non latrones Romae. Accedit tantum ad ostium, supponit ignem, exoneratur auro, oneratur plumbo, in pittacio suspenso. Et quid huic infelici ascendere cupienti eveniat, videamus.
"Et ecce mulier" etc. Mulier ista caro est; fragmen molae, quo confringitur cerebrum, est sollicitudo ambitiosi, qua eius mens dispergitur in praesenti, et postmodum ipse dissipabitur percussione districti iudicii. Unde Iob: "Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua "(Iob 20,24-25). gregorius: Arma ferrea sunt necessitates vitae praesentis, quae dure premunt. AEre sententia aeterna figuratur, quae, quia ab iniquo non attenditur, iuste arcui, qui ex insidiis percutit, comparatur. "Fugiet" ergo "arma ferrea" etc., quia dum, praesentes necessitates metuens, multa per avaritiam rapit, aeterni iudicii se percussionibus opponit. "Eductus et egrediens" etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est; de vagina egreditur, dum per iniquitatem malae operationis aperitur. Fulguris nomine splendor exprimitur cum percussione. Qui ergo praepositus in potestate aliis nocet, fulgurans dicitur, quia unde contra bonos quasi ex luce gloriae extollitur, inde bonorum vita cruciatur.
Sequitur: "Qui vocavit armigerum suum" etc. Armiger qui arma gerit et cum ipsis non pugnat, est hypocrisis, per quam infelix Abimelech magis vult perire quam per mulierem, idest per opera carnalia. Unde de utroque dicit Iob: "Cum fuerit tempus, struthio in altum alas erigit "(Iob 39,18). Struthio, cuius penna est similis pennis herodii et accipitris, hypocritam significat, qui de pluma alienae sanctitatis magnificat sibi fimbrias. Hic alas habet pressas, scilicet cogitationes, quas, cum tempus fuerit, in altum elevat; quia, opportunitate comperta, ea superbiendo manifestat. Nunc autem qui se sanctum simulat, qua via in semetipso stringit quae cogitat, quasi alas in corpore per humilitatem plicat. Ecce iam habes quis sit sacerdos, sacras auri et argenti marchas, quasi hostias, offerens diis, de quibus: "Omnes dii gentium daemonia "(Ps 95,5); quis etiam sit levita, eius minister.
"Alligavit", inquit, "vulnera eius infundens oleum et vinum." In oleo, quod illuminat, peccati cognitio; in vino, quod inebriat, designatur lacrimarum compunctio, quae animam inebriat, ut temporalium obliviscatur. Ebrietas etiam lacrimas provocat. Super his duobus habes concordantiam in Iob, ubi dicit Dominus: "Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonanti tonitrui, ut plueret super terram? "(Iob 38,24-26). Via est Sancti Spiritus gratia, per quam lux, idest peccati cognitio, spargitur, et tunc aestus, idest ardor contritionis, dividitur super terram, idest ipsum peccatorem facit dividere corpus peccati, ut ipsum et eius sic circumstantias membratim dividat; et sic dat cursum vehementissimo imbri, idest compunctioni lacrimarum, quarum vehementia culpae et verecundiae frangit obstacula, et tunc dat viam sonanti tonitrui, idest aperit viam confessionis, quae tamquam tonitrus daemones exterret. Unde dicitur in primo libro Regum: "Intonuit Dominus fragore magno super Philisthaeos et exterruit eos, et caesi sunt a filiis Israel "(1Reg 7,10). In tonitruo et gladio confessionis Philisthaei, idest daemones, exterriti caeduntur a filiis Israel, idest vere poenitentibus. Bene ergo dicitur: "Infundens oleum et vinum, alligavit vulnera eius." Sancti Spiritus gratia vulnera animae ligat, cum spem veniae, stolam gloriae poenitenti repromittit.
"Et imponens eum super iumentum" etc. Iumentum dictum, quasi iuvamentum, est obedientia, quae dicit: "Ut iumentum factus sum apud te "(Ps 72,23). Dum enim alienae voluntati anima supponitur, tunc adiuvata superfertur. Dum enim portat portatur. Stabulum est foetor propriae iniquitatis. Stabularius, spiritus contritionis. Duo denarii sunt duo genera compunctionis, scilicet pro commisso et omisso. Poenitens enim debet lugere, quia commisit prohibita, et dimisit agere sibi praecepta. Anima peccati saucia, sed Sancti Spiritus emplastro curata, super iumentum obedientiae ducitur ad stabulum, idest foetorem iniquitatis propriae, ut ibi sedeat cum Iob, de quo dicitur: "Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio "(Iob 2,8).
"Testa" vocabulum ab argilla excocta sumpsit, quae dum mollis sit efficitur testa. Unde testa quasi tosta est dicta, et significat asperitatem poenitentiae, qua poenitens, sedens in sterquilinio, idest humilians se in sui peccati foetore, debet radere suorum peccatorum saniem. Sanies dicta, quod ex sanguine nascitur; excitato enim calore vulneris in saniem vertitur. Sanies est sanguinis putredo; putredinem enim culpae debet radere asperitate poenitentiae. Et nota quod nullus potest reverti in Ierusalem, nisi super iumentum obedientiae imponatur. Unde Dominus sedens super asinum ingressus fuit Ierusalem. De hoc iumento dicit Nehemias in libro Esdrae: "Non erat locus iumento, cui sedebam "(2Esdr 2,14). Corpus nostrum, quod debet esse quasi iumentum humile, obediens et abiectum, cui supersedere debet anima, in hoc mundo non debet habere locum, quia locus hominis est super omnia. Unde: "Constituisti eum super omnia opera manuum tuarum "(Ps 8,7). Nota etiam quod dicitur in naturalibus, quod quando iumentum est in luxuria, si tondeantur eius crines, mansuescit. Ita corpori nostro debemus facere; quando enim temporalium abundantia lascivire et carnis petulantia voluerit luxuriare, tunc debemus ipsum deturpare, et ei quasi stulto caput tondere. Unde dicitur de Iob, quod tonso capite corruit in terram (cf. Iob 1,20). Scabioso et gravi infirmitate praegravato, solemus caput tondere. Huic corpori, scabioso et infirmo, divitiarum et deliciarum crines debemus tondere, ut, tamquam animal mansuetum, ad civitatem Ierusalem valeat nos deportare.
Rogemus ergo, fratres carissimi, Sancti Spiritus gratiam, ut animarum nostrarum vulneribus oleum et vinum infundat misericordia e suae, fasciis alliget, super iumentum obedientiae imponat, ad stabulum, nostrae scilicet iniquitatis recordationem, ducat, stabulario, spiritui scilicet contritionis, nos commendet, ut sub ipsius cura tamdiu simus, quousque duobus denariis, idest duplici genere compunctionis, pristinam et perditam sanitatem recuperemus; qua recuperata ad Ierusalem, de qua cecidimus, redire valeamus. Ipso praestante, qui cum Patre et Filio vivit et regnat, unus Deus, per aeterna saecula.
Dicat omnis poenitens anima: Amen. Alleluia.