Sermoni Domenicali

IN RESURRECTIONE DOMINI

1. "Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis" (Eccle 12,5).
   Haec auctoritas, in Ecclesiaste ultimo.

2. Simile quid in libro Numeri XVII. Legitur quod virga Aaron germinavit, floruit, et, foliis dilatatis, amygdala protulit (cf. Num 17,8). Aaron, summus pontifex, est Iesus Christus, qui, non per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit in sancta (cf. Hebr 9,12); hic, pontifex, quia fecit se pontem, ut per ipsum de ripa mortalitatis ad ripam immortalitatis transiremus, cuius virga hodie floruit.
   Virga, eius humanitas, de qua: "Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion" (Ps 109,2), humanitas enim Christi, per quam virtutem operabatur divinitas, ex Sion, idest populo iudaico, habuit originem, "quia salus," idest Salvator, "ex Iudaeis est" (Io 4,22). Haec virga, quasi arida, in sepulcro iacuit tribus diebus et tribus noctibus; sed hodie floruit et fructum protulit, quia resurrexit et fructum immortalitatis nobis attulit.

3. "Florebit ergo amygdalus." Dicit gregorius, quod amygdalus prae ceteris arboribus prima flores emittit; et dicit Apostolus, quod Christus est primogenitus ex mortuis (cf. 1Col 1,18), quia primus resurrexit. Nota quod, duplex erat poena homini inflicta, mors scilicet animae et corporis: "Quacumque die," inquit, "comederis, morte morieris," scilicet animae, et necessitatem mortis habebis. Unde alia translatio habet planius: "mortalis eris" (Gen 2,17). Venit Samaritanus noster, Iesus Christus, et isti duplici vulneri infudit vinum et oleum (cf. Lc 10,34), quia per sui sanguinis effusionem animae nostrae mortem destruxit. Unde Osee XIII: "De manu," inquit, "mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, o inferne!" (Os 13,14) De quo partem cepit et partem dimisit, ad modum mordentis, et per suam Resurrectionem necessitatem moriendi abstulit, quia spem resurgendi dedit: Et mors, inquit, non erit amplius (cf. Apoc 21,4).
   Resurrectio Christi designatur in oleo, quod superenatat omni liquori. Maius enim fuit gaudium apostolorum, quod habuerunt de Christi Resurrectione, omni gaudio, quod cum ipso adhuc mortali habuerunt. Glorificatio etiam corporum omne gaudium superabit. "Gavisi", inquit, "sunt discipuli, viso Domino" (Io 20,20).

4. Unde sequitur: "Et impinguabitur locusta." In qua primitiva Ecclesia designatur, quae flore dominicae Resurrectionis fuit impinguata, idest mirabili gaudio laetificata. Unde Luca ultimo: "Adhuc illis non credentibus et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis aliquid hic quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis" (Lc 24,41-42). Piscis assus, ipse Mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore Passionis, ipse et favus mellis nobis est in hodierna Resurrectione. Favus mel est in cera, idest divinitas in humanitate. In huius comestione significatur, quod illos in corpore suo ad aeternam quietem suscipit, qui, cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore aeternae dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur.
   Nota quod, hodie quinquies Dominus apparuit; "primo Mariae Magdalene" (Mc 16,9; cf. Io 20,14-18); secundo eidem cum aliis, currenti nuntiare discipulis (cf. Mt 28,9); tertio Petro (cf. Lc 23,34); quarto Cleophae et socio eius (cf. Lc 24,14-31); quinto discipulis, ianuis clausis, illis duobus iam reversis (cf. Lc 24,36-39; Io 20,19-23). Ecce qualiter hodie flore amygdali fuit impinguata locusta, idest Resurrectione Christi laetificata Ecclesia primitiva.
   Locusta, cum incalescit sol, dat saltus et volatus, sic illa primitiva Ecclesia, cum in die Pentecostes calor Spiritus Sancti illam inflammavit, saltus et volatus praedicationis per universum mundum fecit. "In omnem," inquit, "terram exivit sonus eorum" (Ps 18,5). Sic ergo, impinguata Ecclesia, dissipata fuit capparis, quae est herba petrae adhaerens, idest Synagoga, cui lex scripta in petra fuit data ad ipsius ostendendam duritiam, cui semper adhaesit. "Durae," inquit, "populus cervicis est" (Ex 34,9). Quanto magis Ecclesia impinguabatur, tanto magis Synagoga dissipabatur.
   Unde concordat secundo Regum III: "Facta est longa concertatio inter domum Saul et domum David. Domus David proficiens et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie" (2Reg 3,1). Domus David, Ecclesia; domus Saulis, qui interpretatur abutens, Synagoga; quae, donis Dei specialibus abutens, libellum repudii accepit et a legitimi viri toro recessit. Quam longa inter Ecclesiam et Synagogam concertatio fuerit, Actus Apostolorum ostendit. Ecclesia proficiebat, quia, ut dicitur Actus II, "Dominus augebat qui salvi fiebant quotidie in idipsum" (Act 2,47). Synagoga vero quotidie decrescebat. Unde Osee I: "Voca nomen eius Non populus meus; quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus;" et: "Oblivione obliviscar eorum, et domui Iuda," idest Ecclesiae, "miserebor" (Os 1,9.6-7). Ipsi ergo honor et gloria in saecula. Amen.

5. "Florebit amygdalus" etc. Quid ista tria: amygdalus, locusta et capparis moraliter significent, videamus. In his tribus tria notantur, scilicet eleemosynae erogatio, pauperis consolatio, avaritiae destructio.
   Eleemosynae erogatio, ut ibi: "Florebit amygdalus," idest eleemosynarius. Cui loquitur Isaias XVII: "Mane semen tuum florebit" (Is 17,11). Semen est eleemosyna, quae mane, idest tempestive, ante alias saeculi actiones, velut amygdalus ante alias arbores, debet florere in manu christiani.
   Nota quod, in flore sunt tria: color, odor et spes fructus. Colore reficitur visus, odore olfactus, fructu gustus. Sic et in eleemosyna, in cuius colore reficitur, ut ita dicam, visus pauperis, qui habet oculum ad manus dantis. Unde Actus III: "Petrus cum Ioanne dixit claudo: Respice in nos. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis" (Act 3,4-5). Sed non sine dolore referimus, quod Ecclesiae praelati et huius saeculi magni viri faciunt, qui ad ianuam suam pauperes Christi, diu vociferantes et lacrimabili voce eleemosynam petentes, diu expectare faciunt, et tandem, postquam ipsi bene fuerint saturati et forte aliquando inebriati, dari eis praecipiunt aliquas reliquias suae mensae et lavaturas coquinae. Non sic faciebat Iob, amygdalus tempestive florens, unde dicit XXXI: "Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci; si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio" (Iob 31,16-18). Istud de cibo. Audi de vestimento: "Si despexi, inquit, praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est" (Iob 31,19-20).
   Item, eleemosynae odore reficitur proximus, quia inde accipit bonum exemplum et glorificat Deum, et spe percipiendi fructus vitae aeternae reficitur dantis animus.

6. Pauperis consolatio, ut ibi: "Impinguabitur locusta." Dicit Nahum III, quod "locustae considunt in saepibus in die frigoris" (Nah 3,17). Sic pauperes in frigore paupertatis, quae eos constringit, considunt ad litteram iuxta saepes, eleemosynam a transeuntibus petentes, utpote leprosi, qui ab hominibus sunt eiecti. Vel saepes, in quibus sunt pali acuti et spinae, notant punctiones, dolores et pauperum infirmitates. Ecce quanta afflictio! Et ideo necessaria consolatio. Flore locusta impinguatur, eleemosyna pauper consolatur. Unde Iob XXIX: "Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum" (Iob 29,13). Et Dominus, Isaia XXVIII: "Haec", inquit, "est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium. Et noluerunt audire" (Is 28,12). Et ideo ipsi, cum clamaverint: "Domine, Domine, aperi nobis" (Mt 25,11), non audientur. Modo Dominus stat, in pauperibus suis, ad ostium et pulsat (cf. Apoc 3,20), cui tunc aperitur, cum pauper reficitur. Refectio pauperis, requies Christi. Quod uni, inquit, ex minimis meis fecistis (cf. Mt 25,40) etc.
   Et nota, quod dicit "impinguabitur". Pinguedo communicat cum aere et igne, et propter hoc natat super aquam, quoniam aer, qui est in ea, defert ipsam. Sic et pauperis consolatio communicat cum aere devotionis quoad se qui recipit, igne caritatis quoad te qui tribuis. Illum devotio elevat, ut pro te oret. Mitte, inquit, eleemosynam in sinu pauperis et ipsa orabit pro te (cf. Eccli 29,15), scilicet, ut peccata tibi remittantur, ut mens tua gratia illuminetur et gloria aeterna tibi donetur.

7. Avaritiae destructio, ut ibi: "Dissipabitur capparis," cuius radix petrae adhaeret, in qua avari duritia designatur, qui pauperum miseriis non emollitur. Hic est Nabal, de quo dicitur in primo Regum XXV, quod erat vir "durus et pessimus." Cui dixerunt nuntii David:" In die bona venimus ad te, quaecumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David". Quibus respondit: "Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie creverunt servi qui fugiunt dominos suos. Tollam ergo panes meos et carnes pecorum, quae occidi tonsoribus [meis], et dabo viris quos nescio unde sint?" (1Reg 25,3-11). Haec est responsio avari Christi pauperibus, eleemosynam petentibus, quibus nihil tribuit et blasphemiam dicit et verecundiam facit; et ideo evenit ei quod sequitur: "Emortuum est cor Nabal intrinsecus, et factus est quasi lapis" (1Reg 25,37). Hoc tunc evenit avaro, cum ei gratia subtrahitur et visceribus pietatis privatur.
   Felix vero ille, qui aufert a se cor lapideum et assumit cor carneum (cf. Ez 11,19), quod, pauperum miseriis compunctum, doleat, ut eius compassio sit ipsorum consolatio et ipsorum consolatio suae avaritiae dissipatio. Si quis haberet in viridario suo arborem sterilem, nonne ipsam funditus eradicaret et loco eius aliam fructiferam transplantaret? Arbor sterilis, avaritia. Ut quid terram occupat? Succide eam (cf. Lc 13,7), eradica eam, et in loco eius planta eleemosynam, quae tibi faciat fructum vitae aeternae. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.

8. "Florebit amygdalus." Hic tria notantur, scilicet honestas conversationis, dulcedo contemplationis, extinctio libidinis. De singulis breviter videamus.
   Honestas conversationis, ut ibi: "Florebit amygdalus." Unde Daniel IV: "Ego, Nabuchodonosor, quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo" (Dan 4,1). Quid per domum intelligimus, nisi conscientiam? Et quid per palatium, nisi conscientiae securitatem securitatisque fiduciam? Nam et palatium domus est, quaelibet tamen domus palatium dici non potest. Palatium est quaedam domus fortis, sublimis et regalis. Si per domum conscientiam debemus intelligere, recte per palatium intelligitur securitas conscientiae. In domo itaque sua quietus sedet, quem sua conscientia non remordet. Quietam conscientiam facit praeteritorum malorum condigna satisfactio et instantium malorum cauta providaque declinatio. Quietus itaque in domo manet, quem conscientia sua nec de praeterita nec de praesenti culpa remordet. Quietus in domo erat, qui veraciter dicebat: "Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea" (Iob 27,6). Quietus in domo sua extitit, qui veraciter dicere potuit: "Nihil enim mihi conscius sum" (1Cor 4,4). Quietus tunc sane temporis erat in domo, et in palatio suo florebat, cum dicebat: "Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae" (2Cor 1,12).
   Quia in flore fructus speratur, recte per florem certa futurorum bonorum expectatio figuratur. Quia flos est inchoatio futurorum fructuum, recte nihilominus per florem intelligitur innovatio profectuum. In flore ergo figuratur vel certa praemiorum expectatio, vel nova meritorum promotio. In palatio itaque suo ille veraciter floret, qui, sub bonae conscientiae suae testimonio, coronam gloriae securus expectat; et interim in saltu, vel volatu contemplationis, dulcedinem illius degustat. Unde sequitur:

9. Dulcedo contemplationis, ut ibi: "Impinguabitur locusta," quae, incalescente sole, saltus dare et in aera volare, cum quadam, ut ita dicam, hilaritate, consuevit. Sic procul dubio anima sancta, dum interno quodam tripudii sui applausu a semetipsa excutitur, dum supra semetipsam ire mentis elevatione urgetur, dum in caelestibus tota suspenditur, dum angelicis spectaculis tota immergitur, nativae possibilitatis terminos supergressa videtur. Hinc est illud quod per Prophetam dicitur: "Montes exultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium" (Ps 113,4). Quis non videat supra naturam, vel potius contra naturam, esse montes vel colles, iuxta arietum vel agnorum ludentium similitudinem, saltus quosdam in superiora dare, et terram a terra resilire et seipsam per inane librare? Nonne velut terra a terra suspenditur, quando supra hominem ducitur, cui per exprobrationem voce Dominica dicitur: "Terra es et in terram ibis?" (Gen 3,19). Dum igitur in mentis suspendio sic elevatur, dulcedine contemplationis impinguatur.
   Unde in Cantico VIII: "Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?" (Cant 8,5). Tunc anima de deserto in contemplatione ascendit, cum omnia inferiora deserit et ad caelum usque pertransiens solis divinis se totam per devotionem immergit; quae tunc vere deliciis affluit, cum spiritualis gaudii plenitudine hilarescit et internae suavitatis abundantia caelitus sibi data ubertimque infusa pinguescit. Haec super dilectum suum innititur, cum nihil de suis viribus praesumit, vel suis meritis ascribit, sed totum gratiae sui dilecti tribuit: "Ipse enim fecit nos, et non ipsi nos" (Ps 99,3). Unde Isaia XXVI: "Omnia opera nostra operatus est nobis" (Is 26,12). Et quid utilitatis de hac locustae impinguatione eveniat, audi quod sequitur.

10. Extinctio libidinis, ut ibi: "Dissipabitur capparis." Quae renibus valet; et, quia circa illas partes libido regnat, per capparim libido significatur, quae tunc dissipatur, cum anima praedicta dulcedine impinguatur. Unde Daniel X: "Ego", inquit, "relictus solus, vidi visionem hanc grandem; et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui in me quidquam virium" (Dan 10,8). Et Iob VII: "Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Desperavi, nequaquam ultra iam vivam" (Iob 7,15-16). Ecce qualiter capparis dissipatur. "Daniel, vir desideriorum" (Dan 10,11), est contemplativus, qui solus tunc relinquitur, cum omnia exteriora postponit, et fune amoris in dulcedine contemplationis se suspendit, et tunc, mente illuminata, visionem grandem videt, quam ipse etiam capere non potest, quia per speculum et in aenigmate, non adhuc facie ad faciem contemplatur. Cum anima sic illuminatur, sic suspenditur, fortitudo corporis deficit, species vultus pallescit, caro emarcescit, et sic de corporis et praesentis temporis delectatione desperat, in qua nequaquam ultra, sicut solebat, vivere curat, quia iam non ipse vivit, sed vivit in eo vita Christi (cf. 1Cor 13,12). Qui in saecula est benedictus. Amen.

11. "Florebit amygdalus" etc. In his tribus anagogice designantur corporis resurrectio, animae glorificatio, mortis destructio. De singulis breviter videamus.
   Corporis resurrectio, ut ibi: "Florebit amygdalus." Simile quid in Iob XIV: "Lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit et rami eius pullulabunt. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere mortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est" (Iob 14,7-9). Lignum, corpus hominis, quod, quamvis mortis securi praecisum fuerit et in terra senuerit et computruerit et in pulverem redactum fuerit, debet tamen homo spem habere quod rursum virescet, idest resurget, et quod membra eius pullulabunt, et ad odorem aquae, idest benignitatem divinae sapientiae, germinabit quoad claritatem, et faciet comam quoad immortalitatem, quasi cum primum plantatum est, scilicet in Paradiso. Prima enim hominis conditio in Paradiso fuit posse non mori, cui propter peccata poena contigit non posse non mori; restat in illa felicitate illud tertium, non posse mori. "Florebit "ergo" amygdalus." Unde in Psalmo: "Et refloruit caro mea, et ex votuntate mea confitebor ei" (Ps 27,7). Nota quod, caro hominis floruit in Paradiso ante peccatum, defloruit post peccatum, sed refloruit in Resurrectione Christi, perefflorebit, idest perfecte florebit, in resurrectione generali.

12. Et tunc impinguabitur locusta, idest glorificabitur anima. "Satiabor", inquit, "cum apparuerit gloria tua" (Ps 16,15). Unde in Psalmo: "Ex adipe frumenti cibavit eos, et de petra melle saturavit eos" (Ps 80,17). Frumentum et petra, Christus, Deus et homo: in miseria viae est nobis frumentum, quia reficit; petra, quia ad se fugientes recipit et receptos defendit; unde: "Petra refugium herinaceis" (Ps 103,18), idest peccatoribus conversis; in gloria patriae erit nobis adeps frumenti et mel petrae, quia ex claritate suae humanitatis nos cibabit et ex dulcedine suae divinitatis nos saturabit. Unde Isaia ultimo: "Videbitis et gaudebit cor vestrum," ecce pinguedo locustae; "et ossa vestra quasi herba germinabunt" (Is 66,14), ecce flos amygdali: "Videbitis" claritatem humanitatis, "et gaudebit" cor vestrum de dulcedine divinitatis.

13. Et tunc "dissipabitur capparis." Unde Apostolus ad Corinthios prima XV: "Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est" in Isaia [et in Osee]:" Absorta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum Dominum nostrum" (1Cor 15,54-57). Qui est benedictus in saecula. Amen.