Sermoni Domenicali

PROLOGUS DOMINICA I POST PENTECOSTEN

Confisi de gratia Verbi Incarnati, quod dat os et sapientiam (cf. Lc 21,15) "et linguas infantium facit disertas" (Sap 10,21), cuius manus, ut dicit Ezechiel, est sub pennis animalium (cf. Ez 108), opus, quod, in ipso omnium creaturarum principio, agressi sumus, ipso duce, ipso via, ad ipsius honorem et fidelium utilitatem, proponimus consummare.
   In principio operis proposuimus cum evangeliis dominicalibus per anni circulum historias Veteris ac Novi Testamenti, prout in Ecclesia leguntur, et epistolas dominicales cum introitu missae dominicalis, etsi non plenarie saltem semiplene, concordare. Unde notandum quod ab hac dominica prima post Pentecosten usque ad primam dominicam augusti legitur in Ecclesia liber Regum, qui in quattuor libris dividitur, et in isto tempore sunt octo dominicae.
   Volumus ergo quattuor cum octo sic concordare, scilicet unius libri aliquas historias, prout melius viderimus, cum duobus evangeliis, et sic de ceteris, adaptando.