Sermoni Domenicali

IN CAPITE IEIUNII

1. In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: "Cum ieiunatis" etc. (Mt 6,16).
   In hoc evangelio duo notantur: ieiunium et eleemosyna.

2. Ieiunium, ut ibi: "Cum ieiunatis". In hac prima clausula quattuor notantur, scilicet hypocritarum simulatio, capitis unctio, faciei lavatio, boni absconsio.
   "Cum ieiunatis". Dicitur in naturalibus, quod saliva hominis ieiuni contrariatur animalibus habentibus venenum; unde si serpens ipsam gustaverit, moritur. Magna est ergo medicina in homine ieiuno. Quamdiu Adam in paradiso a vetito pomo ieiunavit, innocens permansit. Ecce medicina, quae serpentem diabolum interficit, paradisum per gulam perditum restituit! Unde dicitur, quod Esther humiliavit corpus suum ieiuniis, ut Aman superbum deponeret, et gratiam Assueri regis Iudaeis restitueret (cf. Esther 4). Ieiunate ergo, si haec duo vultis habere, scilicet de diabolo victoriam, et gratiae perditae restitutionem.
   Sed, "cum ieiunatis, nolite fieri", idest ipsa vultus tristitia ostentare ieiunium: non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem, "sicut hypocritae tristes" (Mt 6,16). Hypocrita dicitur deauratus, scilicet in apparentia, sed intus luteus in conscientia. Hic est idolum Bel apud Babylonios, de quo Daniel XIV: "Ne erres", inquit," o rex; iste intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus" (Dan 14,6). AEs tinnitum habet, et quasi speciem auri retinet. Sic hypocrita tinnitum laudis diligit et sanctitatis speciem ostendit. Hypocrita, humilis in facie, vilis in veste, exilis in voce, sed lupus in mente. Haec tristitia non est secundum Deum. Mirabilis modus acquirendi laudem, signa tristitiae praetendere. Solent homines in lucro gaudere pecuniae. Diversa negotiatio: hic vanitas, illic falsitas.
   "Exterminant enim facies suas" (Mt 6,16), idest extra terminos humanae conditionis abducunt. Sicut de nitore vestium iactantia est, sic de nimio squalore et macie. Nec affectatae sordes, nec exquisitae munditiae; sed utriusque medium tenendum. "Ut appareant hominibus". Quidquid agunt apparentia est, falso colore depictum. GLOSSA: Ut dissimiles aliis videantur, et ipsa vilitate ultra homines praedicentur. "Ieiunantes" (Mt 6,16). Ieiunat hypocrita, ut laudes acquirat; avarus, ut bursam impleat; iustus, ut Deo placeat. "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam" (Mt 6,16). Ecce merces prostibuli, de quo Moyses: Non prostitues filiam tuam. Filia, operatio, quam in mundi prostibulo ponunt, et mercedem laudis recipiunt. Stultus esset qui marcam auri venderet pro uno nummo plumbi. Rem magni meriti pro vili pretio vendit, qui bonum quod agit pro laude humana tribuit.
3. "Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava" (Mt 6,17). Concordantia Zacharia VIII: "Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et laetitiam, et in solemnitates praeclaras" (Zach 8,19). Domus Iuda, qui interpretatur confitens vel laudans, sunt poenitentes, quorum criminis confessio est Dei laudatio. Istis est et debet esse ieiunium quarti, quia ieiunant a quattuor, scilicet diaboli superbia, animi immunditia, mundi gloria, proximi iniuria. Hoc est ieiunium quod elegi, dicit Dominus (cf. Is 58,6). Ieiunium quinti est refrenatio quinque sensuum ab illicita evagatione et delectatione. Ieiunium septimi est cupiditatis terrenae exclusio: sicut enim septimus dies non legitur habere finem, sic nec cupiditas pecuniae habet fundum sufficientiae. Ieiunium decimi, a malo fine cessatio; totius numeri finis, decem: qui amplius vult computare oportet ipsum ab uno incipere. Conqueritur Dominus in Malachia III: "Vos configitis me, et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis" (Mal 3,8), idest malo fine et principio corruptae intentionis. Et attende, quod prius ponit decimas quam primitias, quia maxime ex fine corrupto totum opus praecedens reprobatur. Tale ieiunium est poenitentibus in gaudio mentis, et laetitia divini amoris, et solemnitatibus praeclaris caelestis conversationis. Hoc est caput ungere et faciem lavare. Caput ungit qui spirituali laetitia intus pinguescit; faciem lavat qui vitae honestate opera sua decorat.
4. Aliter. "Tu autem cum ieiunas". Multi sunt qui in hac quadragesima ieiunant, et tamen in peccatis suis perdurant. Isti caput non ungunt. Nota quod triplex est unguentum: lenificativum, corrosivum, pungitivum. Primum componit mortis memoria, secundum venturi iudicis praesentia, tertium gehenna. Est caput pustulosum, verrucosum, et impetiginosum. Pustula est in superficie turgida putredinis collectio; verruca est superflua caro, unde verrucosum, idest superfluum; impetigo, sicca scabies, quae decorem foedat. In istis tribus superbia, avaritia et inveterata luxuria designantur.
   Tu autem, o superbe, reduc ante oculos mentis tui corporis incinerationem, putredinem et foetorem. Ubi tunc illa erit cordis superbia, ubi illa divitiarum iactantia? Tunc cessabunt verba ventosa, quia ad modicam acus puncturam deinflabitur vesica. Haec intime excogitata caput pustulosum inungunt, idest mentem superbam humiliant. Tu autem, o avare, recordare ultimi examinis, ubi iudex iratus, carnifex torquere paratus, daemonia accusantia, remordens conscientia. Tunc, ut dicit Ezechiel VII, argentum tuum foris proicietur; aurum in sterquilinium erit; argentum et aurum tuum non valebit te liberare in die furoris Domini (cf. Ez 7,19). Haec attente excogitata superfluitatis verrucas corrodunt et abscidunt, et inter eos qui nec necessaria habent dividunt. Tu ergo, cum ieiunas, hoc unguento, obsecro, unge caput tuum, ut quod subtrahis tibi largiaris pauperi.
   Tu autem, o luxuriose, recordare inextinguibilis gehennae, ubi mors sine morte, finis sine fine; ubi mors quaeritur et non invenitur; ubi damnati manducabunt linguas suas et maledicent Creatori suo. Illius ignis ligna sunt animae peccatorum, et flatus irae Dei succendit ea. Unde Isaia XXX: Praeparata est ab heri, idest ab aeterno, quod est Deo velut heri praesens, "Topheth", idest Gehenna, "profunda et dilatata. Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam" (Is 30,33). Ecce unguentum pungitivum, sanans inveteratam mentis luxuriam. Sicut clavus clavo eicitur, sic ista, diligenter meditata, stimulum luxuriae expellunt. Tu ergo, cum ieiunas, tali unguento unge caput tuum.
5 Sequitur: "Faciem tuam lava". Feminae, quando volunt exire in publicum, speculum ante se ponunt, et si aliquam maculam in facie deprehendunt, aqua abluunt. Sic et tu, aspice in speculo propriae conscientiae, et si ibi inveneris maculam alicuius criminis, accede statim ad fontem confessionis. Cum enim facies corporis in confessione lacrimis lavatur, facies animae clarificatur. Unde notandum, quod lacrimae sunt clarae contra obscuritatem, calidae contra frigiditatem, salsae contra peccati foetorem. "Ne videaris hominibus ieiunans". Hominibus ieiunat qui favorem eorum captat; Deo ieiunat qui pro amore eius se macerat, et quod sibi subtrahit aliis largitur. "Sed Patri tuo qui est in abscondito" (Mt 6,18). glossa: Pater per fidem intus est, et remunerat in abscondito facta. Ibi ergo ieiunandum quo ipse videat. Et necesse est ieiunans sic ieiunet, ut ei placeat quem in pectore portat. Amen.

6. Eleemosyna, ut ibi: "Nolite thesaurizare" etc. (Mt 6,19). AErugo metalla consumit; tinea, vestes; quod ab his intactum est, tollunt fures. His tribus modis omnis avaritia condemnatur. Quid ista quinque: terra, thesauri, aerugo, tinea et fures, moraliter significent, videamus.
   Terra dicta, quod naturali siccitate torreat, est caro, quae ita sitit, quod numquam dicit sufficit. Thesauri, corporis sensus pretiosi. AErugo, vitium ferri, ab erodendo dicta, est libido, quae dumlibet splendorem animae tollit et ipsam consumit. Tinea dicta, quod teneat, superbia vel ira. Fures, dicti a furva, idest obscura, nocte, sunt daemones. Si quid ergo in carne gerimus, thesauros in terra recondimus, idest, dum pretiosos corporis sensus in terrenis vel carnis desideriis occupamus, aerugo, idest libido, ipsos consumit. Porro indumenta morum superbia, ira, et cetera vitia destruunt, quibus si quid restat, daemones furantur, qui semper ad hoc intenti sunt, ut spiritualibus spolient.
   Sequitur: "Thesaurizate vobis" (Mt 6,20). Magnus thesaurus, eleemosyna. Facultates, inquit Laurentius, Ecclesiae in caelestes thesauros manus pauperum portaverunt. Thesaurizat in caelo qui dat Christo. Christo dat qui pauperi erogat: Quod uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (cf. Mt 25,40). Eleemosyna graece, misericordia latine. Misericordia dicta, miserum rigans cor. Homo rigat hortum, ut colligat fructum. Riga et tu pauperis miseri cor eleemosyna, quae dicitur Dei aqua, ut colligas fructum in aeterna vita. Caelum sit tibi pauper: in eo thesaurum tuum repone, ut ibi semper, et maxime in hac sancta quadragesima, sit cor tuum. Et ubi cor, ibi oculus; et ubi ista duo, ibi intellectus, de quo: "Beatus qui intelligit super egenum et pauperem" (Ps 40,2). Unde Nabuchodonosor Daniel IV: "Consilium", inquit, "meum, rex, placeat tibi; et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum" (Dan 4,24). Multa sunt peccata et iniquitates, et ideo multae debent esse pauperum eleemosynae et misericordiae, quibus, a peccati captivitate redempti, redire possitis in patriam caelestem liberi. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.

7. Gedeon in lampadibus, tubis et lagenis devicit castra Madian (cf. Iudic 7,16-23). Hoc legitur in libro Iudicum VII. Simile quid in Isaia X: "Ecce dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet" (Is 10,33-34). Quid ista quattuor: Gedeon, lampas, tuba et lagena moraliter significent, videamus.
   Gedeon interpretatur circuiens in utero, et significat poenitentem, qui antequam ad confessionem accedat, debet circuire in utero propriae conscientiae, in qua concipitur et generatur filius vitae vel mortis. Cuius est aetatis, quot annorum esse poterat, cum primo coepit mortaliter peccare; et postea quanta et qualia et quoties mortalia commisit. Quot et quae fuerunt personae, cum quibus peccavit; quae loca, quae tempora, si private, si publice, si sponte, si coacte, si praeventus tentatione, vel praeveniens tentationem, et tunc deterius. Et si haec omnia confessus fuit; et, si confessus, post quoties recidivavit, quia tunc magis ac magis gratiae Dei ingratus. Si confessionem contempsit, et quanto tempore inconfessus in peccato permansit; et si, in mortali existens, corpus Domini accepit.
   De tali circuitu dicitur primo Regum VII: "Iudicabat Samuel Israelem cunctis diebus vitae suae. Et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphat. Revertebaturque in Ramatha; ibi enim erat domus eius" (1Reg 7,15). Samuel interpretatur audiens Deum, Bethel domus Dei, Galgala collis circumcisionis, Masphat contemplans tempus, Ramatha mortem vidit. Poenitens ergo, audiens Deum dicentem: "Poenitentiam agite" (Mt 3,2), debet iudicare cunctis diebus vitae suae seipsum, ad hoc ut sit Israel, idest vir videns Deum. Hic per singulos annos in hac quadragesima debet circuire propriam conscientiam, quae est domus Dei, et quidquid ibi noxium vel superfluum invenerit in humilitate contritionis circumcidere; et debet tempus praeteritum contemplari, diligenter inquirens quid commisit, quid omisit, et post haec omnia semper reverti ad mortis memoriam, quam prae oculis debet habere, ibique habitare.
8. Poenitens, sedulus explorator, peracto sic circuitu, statim debet accendere lampadem, quae ardet et lucet (cf. Io 5,35), in qua contritio designatur; quae eo ipso quo ardet, eo ipso et illuminat. Unde Isaia X: "Erit lumen Israel in igne, et Sanctus eius in flamma; et succendetur et devorabitur spina eius, et vepres in die una. Et gloria saltus eius et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur" (Is 10,17-18). Ecce quid facit vera contritio. Cum cor peccatoris, gratia Sancti Spiritus, succenditur, ardet per dolorem, lucet per sui cognitionem, et tunc spina, idest spinosa, idest remordens, conscientia, et vepres, idest stimulans luxuria, devoratur, quia pax intus et foris redditur; "et gloria saltus", idest pompae saecularis, "et carmeli", qui interpretatur mollis, idest lasciviae carnalis, "consumitur ab anima usque ad carnem", quia quidquid in utroque est immunditiae totum consumitur contritionis igne.
   Felix ille, qui sic ardet et lucet ista lampade, de qua Iob XII: "Contempta lampas apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum" (Iob 12,5). Cogitationes divitum istius mundi sunt: et acquisita custodire et in aliis acquirendis desudare; et ideo aut raro aut numquam vera in eis invenitur contritio; quam contemnunt, quia transitoriis omnino intendunt. Dum enim temporalium dulcedini tam ardenter intendunt, vita animae, quae est contritio, obliviscuntur, et sic mortem incurrunt.
   Unde dicitur in naturalibus, quod venatio cervorum est secundum hunc modum. Duo homines vadunt, et unus illorum sibilat et canit; et cervus tunc sequitur cantum, quoniam delectatur in ipso; et tunc alius trahit iaculum et percutit et interficit cervum. Sic est venatio divitum. Duo homines sunt mundus et diabolus. Mundus ante divitem sibilat et canit, quia delicias et divitias ei ostendit et promittit, quas dum stultus et stupens sequitur, quia in ipsis delectatur, a diabolo interficitur et ad coquinam inferni assandus et elixandus deportatur.
9. Sed ecce tempus quadragesimae, ab Ecclesia statutum, ad redimenda peccata et salvandas animas, in quo parata est contritionis gratia, quae modo spiritualiter stat ad ostium et pulsat; cui si volueris aperire et ipsam recipere, cenabit tecum et tu cum ipsa (cf. Apoc 3,20). Et tunc mirabiliter incipies tubam sonare. Tuba est confessio contriti peccatoris, de qua dicitur Exodo XIX: "Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace; eratque mons omnis terribilis. Et sonitus buccinae paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur" (Ex 19,18-19). Hic ostenditur qualis debet esse peccator in sua confessione. Mons dictus, motum non habens. Mons Sinai, qui interpretatur dentes mei, est poenitens in tentatione constans, qui dentibus, idest reprehensionibus suis, carnes, idest carnalitates suas, lacerat. Hic totus fumat lacrimis, quae ascendunt de fornace contritionis, quod provenit ex descensu gratiae caelestis. "Eratque mons omnis terribilis", quia lacrimae et moestitia in facie, vilitas in veste, dolor in corde, gemitus et suspiria in voce. "Et solitus buccinae", idest confessionis, "paulatim crescebat" etc.
   Hic nota modum confitendi. In principio confessionis debet incipere a sui accusatione, qualiter processit a suggestione in delectationem, a delectatione in consensum, a consensu in verbum, a verbo in actum, ab actu in assiduitatem, ab assiduitate in consuetudinem. Primo incipiat a luxuria et omnibus eius modis et circumstantiis, in naturam et praeter naturam. Secundo ab avaritia, usura, furto et rapina et omni malo ablato, ad quorum restitutionem tenetur, si facultas suppetit. Si vero clericus est, a simonia, et si excommunicatus ordines suscepit, vel in susceptis administravit, vel in ipsis saltum fecit. Tertio et de cetero, sicut confitenti et confessori videbitur, poterit alia confiteri.
10. Facta confessione, debet iniungi satisfactio, quae in lagenae vel lagunculae confractione designatur. Lagena confringitur, corpus affligitur, Madian, qui interpretatur de iudicio vel iniquitas, idest diabolus, qui de iudicio Dei iam damnatus est, devincitur, et iniquitas eius adnihilatur. Et hoc est quod dicit Isaias: "Excelsi statura", idest daemones, "succidentur; et sublimes", idest homines superbi, "humiliabuntur, et condensa saltus", idest abundantiae temporalium, "ferro" divini timoris subvertentur; "et Libanus", idest candor pompae saecularis, "cum excelsis", idest nugis et truffis et apparentiis, "cadet" (Is 10,33-34).
   Nota quod, satisfactio in tribus consistit: oratione quoad Deum, eleemosyna quoad proximum, ieiunium quoad seipsum, ut caro, quae laeta duxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Quam nobis praestare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.