Sermoni Mariani

IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS (I)

"Quasi thus redolens in diebus aestatis." Item in eodem sermo in laudem eiusdem Virginis, ibi: "Benedicta tu inter mulieres." In eodem de constructione tabernaculi et de fiscella Moysi et eorum significatione.
   Item sermo in eodem ad laudem eiusdem Virginis, ibi: "Aquam petenti lac dedit," et de natura columbae et turturis, et de tribus quae sunt in candela et de quattuor versiculis "Nunc dimittis," et quid haec omnia significent.
1. "Quasi thus redolens in diebus aestatis; quasi ignis effulgens et thus ardens in igne "(Eccli 50,8-9).
   Dicit Christus in Ecclesiastico: "Ego quasi fluvius Dorix, et sicut aquaeductus exivi a paradiso "(Eccli 24,41). Dorix interpretatur medicamentum generationis, et significat Iesum Christum, qui est medicina humanae generationis in Adam corruptae. "A paradiso," idest ventre virginali, Iesus Christus, "quasi fluvius Dorix et sicut aquaeductus" exivit, quia, ex eo quod carnem de Virgine accepit, factus est nobis "quasi fluvius" quoad fidem per aquam baptismatis; "Dorix" quoad Passionem, in qua sanguinem effudit, quo vulnera nostra sanavit; "aquaeductus" quoad gratiarum infusionem. Per ipsum enim, quasi per aquaeductum, nobis Pater gratiam infundit. Unde in fine orationis dicimus: Per Dominum nostrum etc.
   Dicitur in Genesi: "Plantaverat Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem ut operaretur et custodiret illum "(Gen 2,8.15). Sed male operatus est et male custodivit. Necesse ergo fuit ut aliam paradisum, longe meliorem, beatam scilicet Mariam, Dominus Deus plantaret, in quam illius exsules reverterentur. In hac paradiso positus fuit secundus Adam, qui operatus est et custodivit illam. Operatus est magna, sicut ipsa dicit: "Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius "(Lc 1,49). Quod nos "sanctum" dicimus, Graeci dicunt "agion", quod sonat "sine terra", quia nomini eius consecrati non in terra conversationem sed in caelis debent habere. Custodivit vero, dum integram conservavit; operatus est, dum foecundavit; custodivit, dum florem non abstulit. Primo terra maledicta in opere Adae germinavit spinas et tribulos post laborem. Terra nostra, idest beata Virgo, absque labore hominis, fructum benedictum protulit, quem hodie Deo Patri in templo obtulit, unde dicitur: "Quasi thus redolens in diebus aestatis" etc.
2. Thus a tondendo est dictum, unde a quibusdam sine aspiratione scribitur; quidam vero dicunt a theòs, idest Deo, cui adoletur, unde cum aspiratione scribitur. Beata Virgo dicit in Ecclesiastico: "Quasi Libanus non incisus evaporavi habitationem meam "(Eccli 24,21). Libanus est arbor Arabiae, immensa, sucum aromaticum fundens, dicta a monte Arabiae. Nam mons ubi thura colliguntur Libanus dicitur. Quae bis in anno colligitur, autumno scilicet et vere. "Libanus non incisus" est beata Maria, quae nullius concupiscentiae ferro umquam fuit incisa. Haec mentem, in qua habitat, per amorem evaporat, idest odore virtutum replet. Ex cuius evaporatione illa habitatio humilitatis et castitatis respirat odorem. Beata Maria, quae propter vitae candorem dicitur Libanus, qui candidatio interpretatur, emisit ex se thus odoriferum, idest humanitatem Iesu Christi, ex cuius odore repletus est totus mundus.
   In duplici collectione thuris duplex Christi oblatio designatur. Primo obtulit eum Mater, "secundum legem Moysi "(Lc 2,22), in templo; secundo obtulit seipsum in sacrificium Deo Patri, in reconciliatione humani generis. In prima oblatione fuit "thus", a "theòs" dictum, Deo oblatus; in secunda fuit "thus", a "tondendo" dictum, quia pro peccatis nostris tonsus; et tunc fuit "thus redolens in diebus aestatis," idest fervore iudaicae persecutionis. De prima oblatione, quam in praesentiarum habemus, ad laudem gloriosae Virginis aliqua disseramus.

3. Legitur in libro Iudicum, ubi dicit Debora: "Benedicta inter mulieres Iahel, uxor Haber Cinaei; benedicatur in tabernaculo suo. Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. Sinistram manum misit ad clavum tabernaculi, et dexteram ad fabrorum malleum; percussitque Sisaram, quaerens in capite vulneris locum, et tempus valide perforans "(Iudic 5,24-26). Qui, soporem morti socians, "defecit et mortuus est "(Iudic 5,27). Iahel interpretatur cerva, et significat beatam Mariam. Quaere hoc in sermone: "Extollens vocem quaedam mulier "("Dom. III in Quadrag., V"). Haec dixit uxor Haber Cinaei. Haber particeps, Cinaeus possessio interpretatur, et significat Iesum Christum, qui, nostrae naturae particeps, dicit in Parabolis Salomonis: "Dominus possedit me in initio viarum suarum "(Prov 8,22).
   Viae Domini sunt opera eius, in quarum initio sapientiam possedit, quia in principio creaturae nascentis Filium, qui cum eo cuncta disponeret, habuit. Alia translatio habet sic: "Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua." Quod de Incarnatione Domini legitur. "Creavit me" Deus secundum carnem. Caro Deum agnoscit; gloria Patrem significat; creatura Dominum confitetur; caritas Patrem novit, "principium", vel in principio "viarum suarum," ut ipse ait: "Ego sum via "(Io 14,6), quae ducit Ecclesiam ad vitam. In opera sua, scilicet redimenda, de Virgine est creatus. Caro enim eius propter opera; divinitas ante opera. Beata ergo Maria uxor eius appellatur, eo quod in thalamo eius requievit et ex ea carnem accepit. "Benedicatur" ergo "in tabernaculo suo. Beatam", inquit, "me dicent omnes generationes "(Lc 1,48). In tabernaculo suo benedicitur, quia in ipso requievit, qui ipsam creavit. Ad cuius laudem, quae omni laudi superenatat, in cuius laude omnis materia deficit, omnis lingua balbutit, quia materia se offert, et devotio quantulacumque de ipsa aliquid enarrare cupit, ideo de tabernaculo aliqua, quasi manu palpando, proponamus.

4. "Benedicatur Iahel in tabernaculo suo." Locutus est Dominus ad Moysen in Exodo, dicens: "Tabernaculum ita facies: decem cortinas de bysso retorta et hyacintho, ac purpura coccoque bis tincto, variatas opere plumario, facies. Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Facies et operimentum aliud de pellibus arietum rubricatis, et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibus. Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim "(Ex 26,1.7.14-15). Nota quod, super hunc locum dicitur in historiis scholasticis: Tabernaculum erat domus Deo dicata, quadrata et oblonga, tribus clausa parietibus: aquilonari, meridiano, occidentali. Liber patebat introitus ab oriente, ut sole oriente radiis eius illustraretur. Longitudo erat triginta cubitorum, latitudo decem, altitudo decem. In latere meridiano erant tabulae de lignis setim stantes viginti, quarum unaquaeque in longitudine habebat cubitos decem, in spissitudine digitos quattuor, in latitudine cubitum et semissem. Iungebantur autem sibi mutuo incastratae, ne rimula esset ibi, aut planities parietis inaequalis; et erant inauratae ex utraque parte, superpositae vero singulae duabus basibus argenteis perforatis, in quarum foraminibus cardines aurei immittebantur. Eodem schemate factus erat paries aquilonaris. Ad occidentem vero erant septem tabulae, per omnia similes aliis et eodem modo stantes in basibus. Tabulis sic ordinate stantibus, ex quattuor supradictis operimentis, fuit tectum, scilicet cortinis, sagis cilicinis, pellibus rubricatis et hyacinthinis.
   Tabernaculum significat beatam Mariam, in qua Christus se armavit lorica iustitiae et galea salutis, ut contra aereas potestates debellaret. De his armis quaere in evangelio: "Cum fortis armatus "("Dom. III in Quadrag., II") etc. Haec est domus Deo dicata, sancti Spiritus consecratione inuncta, quattuor virtutibus principalibus quadrata, finali perseverantia oblonga, tribus parietibus virtutum contra aquilonem, meridiem; et occidentem clausa. In aquilone, tentatio diaboli; in meridie, fallacia mundi; in occidente occasus peccati designatur. Contra aquilonem fuit clausa, unde in Genesi: "Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius "(Gen 3,15). Beata Maria contrivit caput, idest principium diabolicae suggestionis, dum emisit votum virginitatis. Sed eius calcaneo insidias posuit, cum eius Filium in fine capi et crucifigi a iudaeis fecit.
   Item, contra meridiem fuit clausa. Unde in Luca: "Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena "(Lc 1,28) etc. Intus erat, clausa erat, ad quam Angelus est ingressus. Quia intus fuit, ideo benedici meruit. Non enim qui foris sunt digni habentur salutatione angelica, nec ut eis dicatur: "Ave", sed potius, ut dicit Amos: "Cunctis qui foris sunt, dicetur: Vae, vae "(Am 5,16). Non enim accepta est Deo salutatio, quae foris est. Unde in Matthaeo arguit eos Dominus, qui salutari in foro quaerunt (cf. Mt 23,7). Qui enim foris est, in foro vel publico, non meretur a Deo vel angelo, qui secretum diligunt, salutari. Unde in Matthaeo, mittens apostolos, "Neminem", inquit, "per viam salutaveritis," sed: "In quamcumque domum intraveritis dicite: Pax huic domui "(Lc 10,4-5), ubi non in via positos, nec operantes in agro foris, sed in domo praecepit salutari. Qui ergo foris sunt, a salutatione divina fraudantur.
5. Item, contra occidentem fuit clausa. Unde in Exodo dicitur, quod Moyses tribus mensibus fuit absconditus. Cumque iam celari non posset, sumpsit mater eius fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto (cf. Ex 2,2-3) ripae fluminis. Quid Moyses et tres menses, quid fiscella scirpea, quid bitumen et pix, quid flumen significent videamus. Moyses est Iesus Christus, qui fuit absconditus tribus mensibus, idest tribus temporibus, idest ante mundi constitutionem, a mundi constitutione usque ad Moysen, a Moyse usque ad beatae Mariae Annuntiationem, quae fuit quasi fiscella scirpea, bitumine et pice undique clausa.
   Fiscella est vas vimineum, gracile. Nota quod in his tribus, ex quibus constructa fuit fiscella, tres beatae Mariae virtutes principaliores significantur. In vimine humilitas, in bitumine virginitas, in pice paupertas designatur. Nota: Vimen dictum, quod vim multam habeat viroris; naturae enim talis est, ut si etiam arefactum abluatur, virescat; deinde excisum atque in humo fixum radicibus seipsum demergit. Haec est humilitas, quae tanti est viroris, ut si etiam contemptui habetur et quasi arida abiciatur, humo tamen infixa, quam semper humilis prospicit, radices humilitatis altius immittit. In beata ergo Virgine, quasi in fiscella, repositus fuit Iesus Christus, et labenti flumini, idest huic mundo, expositus, quem regis filia, idest sancta Ecclesia, adoptavit in filium.
   Carectum
6. Item, de hac triplici clausura et oriente, a quo illustratur tabernaculum, habes concordantiam in Ezechiele: "Converti", inquit, "me ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem, et erat clausa; et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, et non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino "(Ez 44,1-3). Porta dicta, quia potest inde portari vel exportari aliquid, et significat beatam Mariam, per quam gratiarum munera exportamus. Haec porta fuit sanctuarii exterioris, non interioris. Sanctuarium interius divinitas, exterius est humanitas. Pater dedit maiestatem, mater infirmitatem. Via huius portae fuit humilitas, ad quam quilibet debet cum Propheta se convertere. Humilitas Virginis ad orientem respexit, ut eius illustraretur radiis. Haec porta ter clausa dicitur, eo quod beata Maria contra aquilonem, meridiem et occidentem, ut dictum est, clausa fuit; et orienti, scilicet Iesu Christo, qui de caelo venit, humiliter patuit. Unde subditur: "Vir non transibit per eam," idest, Ioseph non cognoscet eam; "eritque clausa principi," per quem diabolus, huius mundi princeps, intelligitur, cuius suggestionibus clausa fuit, quia nulli tentationi mens eius patuit, sicut et caro virilem contactum nescivit. Princeps solus, idest Christus Iesus, in ea sedit, per assumptae carnis humilitatem, ut comederet panem coram Domino, idest faceret voluntatem Patris, qui misit eum (cf. Io 4,34). Tabulis virtutum ita dispositis, superponitur tectum ex cortinis, sagis cilicinis, pellibus rubricatis et hyacinthinis. In sola Virgine omnium resultat vita sanctorum; capax est omnium virtutum.
   Nota quod Ecclesia Christi dividitur in militantem et triumphantem. Ecclesia militans habet cortinas et saga cilicina; Ecclesia triumphans, pelles rubricatas et hyacinthinas. In cortinis plumario, idest polymito, idest acu subtiliter et varie composito, distinctis, omnes Ecclesiae militantis iusti designantur. In bysso retorta, boni religiosi, qui castitatis munditiae et corporis abstinentiae sunt intenti. In hyacintho, qui, omnibus terrenis postpositis, solius contemplationis dulcedine sunt suspensi. In purpura, qui dominicae Passionis memoria se crucifigunt, et quasi coram crucifixo astantes et oculis mentis quasi in patibulo pendentem, aqua et sanguine de latere profluentem et inclinato capite spiritum emittentem contemplantes, irremediabilibus lacrimis se profundunt. In cocco bis tincto qui Dei et proximi amore inardescunt designantur. In sagis cilicinis poenitentes, qui in cinere et cilicio pro commissis satisfaciunt. De his sagis quaere in evangelio de Pascha, circa finem.
   Item, in pellibus rubricatis omnes designantur martyres, qui stolas suas laverunt in sanguine Agni (cf. Apoc 7,14), qui, de mundo triumphantes, ad triumphantem Ecclesiam laureati pervenerunt. In hyacinthinis, omnium confessorum, quorum conversatio fuit in caelestibus, et ideo de spe ad speciem transierunt. Beata Maria, dum in hac Ecclesia militante fuit, omnium iustorum virtutes possedit. Unde dicit in Ecclesiastico: "In me gratia omnis viae et veritatis; in me omnis spes vitae et virtutis "(Eccli 24,25). Habuit etiam nimiam compassionem circa poenitentes. Unde et dixit: "Vinum non habent "(Io 2,3). Quasi diceret: Infunde, o Fili, poenitentibus gratiam tui amoris, quia non habent vinum compunctionis. Modo vero regnat in gloria, in qua omnium sanctorum habet praemia, quia super choros angelorum exaltata. Ecce "tabernaculum non manufactum, idest non huius creationis "(Hebr 9,11), sed Sancti Spiritus gratia constructum et dedicatum. Dicamus ergo: "Benedicatur Iahel in tabernaculo suo." Amen.
7. Sequitur: "Aquam petenti lac dedit, in phiala principum obtulit butyrum "(Iudic 5,25). Sisara interpretatur exclusio gaudii et significat diabolum, qui a gaudio vitae aeternae exclusus, ab ipso excludere nititur fideles. Huic, aquam concupiscentiae petenti, nostra Iahel dedit lac. Divini enim fuit consilii, sacramentum dominicae Incarnationis diabolo occultari. Qui, dum videret beatam Mariam homini desponsatam, gravidam, filium parturientem et ipsum lactantem, credidit esse corruptam; et sic aquam concupiscentiae quasi pretium petivit, dum corruptam credidit. Sed dum Virgo Filium lactavit, eum fefellit, et sic clavo tabernaculi et malleo interfecit. In clavo tabernaculi, quod clavo clauditur, beatae Mariae virginitas; in malleo, qui habet figuram "thau "(T), crux Christi designatur. Iahel ergo, idest beata Maria, clavo tabernaculi, idest virginitate sui corporis, et malleo, idest Passione sui Filii, diabolum interfecit. Unde dicitur in libro Iudith: "Una mulier hebraea fecit confusionem in domo Nabuchodonosor regis: ecce enim Holophernes iacet in terra, et caput ipsius non est in illo "(Iudith 14,16). Adonai, Domine, Deus magne et admirabilis, tibi laus, tibi gloria, quod dedisti nobis salutem in manu Filiae et Matris tuae, gloriosae Virginis Mariae.
   Sed, notandum quod in medio auctoritatis praemittitur: "Et in phiala principum obtulit butyrum." Occasione istius verbi omnia praemissa posuimus. Videamus ergo quid phiala, quid principes et quid butyrum significent. In phiala, paupertatis humilitas; in principibus, apostoli; in butyro designatur humanitas Iesu Christi. In humilitate ergo suae paupertatis, quam habituri erant principes in fide divites, in hoc mundo pauperes, obtulit hodierna die in templo butyrum, idest quem genuerat Filium, de quo Isaias: "Butyrum et mel comedet "(Is 7,15). In melle divinitas, in butyro humanitas. Butyrum et mel comedit, dum divinam humanae naturae univit, et per hoc scivit, idest scire nos fecit, "reprobare malum et eligere bonum "(Is 7,15). Obtulit in sua paupertate Filium et cum ipso hostiam pauperum, scilicet "par turturum, aut duos pullos columbarum "(Lc 2,24). Sicut scriptum est in lege Domini, scilicet Levitico, ubi dicitur: "Mulier, quae, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus "(Lev 12,2). Ad distinctionem illius quae virgo peperit. Non ergo Filius nec Mater hostiis indigebat purgari, sed ut solveremur a timore legis, idest ab observatione legis, quae timore observabatur. Ubi et subditur: Cum expleti fuerint dies, scilicet quadraginta, purificationis eius, offeret agnum ad ostium tabernaculi. Quod si non invenerit manus eius, nec poterit offerre agnum, offeret duas turtures, vel duos pullos columbarum (cf. Lev 12,6.8). Haec oblatio pauperum erat, qui offerre agnum non poterant, ut per omnia humilitas et paupertas Domini pateat. Qui vere sunt pauperes, hanc oblationem Domino offerunt.
8. Nota quod si turtur parem amiserit, semper carebit, solivagus incedit; aquam claram non bibit; in ramum virentem non ascendit. Item, columba simplex est; nidum prae aliis habet asperum et pauperem; nullum ore vel unguibus laedit; raptu non vivit; pullos rostro pascit, de his quibus pasta est; morticino non vescitur; alias aves nec minimas invadit; puro grano vescitur; alienos pullos ut suos fovet; super fluenta residet, ut accipitrem caveat; in petra nidificat; ingruente tempestate ad nidum fugit; alis se defendit; gregatim volat; gemitum pro cantu dat; fecunda est; geminos nutrit. Nota etiam quod, cum pullificat columba et crescunt pulli, vadit mas et sugit terram salsam, et id quod sugit ponit in ora pullorum, ut assuescant cibo. Et si femina retardat venire, propter dolorem partus, ad pullos, percutiet eam mas, et ponet eam vi intus.
   Sic pauperes spiritu, veri scilicet poenitentes, quia mortaliter peccando comparem suum, scilicet Iesum Christum, amiserunt, ideo solitudine mentis et etiam corporis, a tumultu saecularium remoti, soli vivunt; non aquam claram mundani gaudii, sed turbidam doloris et planctus bibunt. "Anima mea," inquit Dominus, "turbata est. Et quid dicam? "(Io 12,27). In ramum virentem gloriae temporalis non ascendunt, de quo Ezechiel: "Applicant", inquit, "ramum ad nares suas "(Ez 8,17). Carnales enim ramum temporalis gloriae applicant ad nares suas, ne sentiant foetorem peccati vel inferni.
   Item, sunt simplices sicut columbae. Nidum suae conversationis et etiam ipsum lectum, quo corporaliter dormiunt, asperum et pauperem habent. Neminem laedunt; immo se laedenti parcunt. Raptu non vivunt; immo sua distribuunt. Verbo praedicationis sibi commissos reficiunt, et ex gratia sibi concessa cum aliis gratanter dividunt. Morticinum, idest mortale peccatum, sibi non incorporant. Versus: Morticina cadunt ferro, morticina morte. Magnum nec minimum scandalizant. Puro grano, idest Ecclesiae praedicatione, non haereticorum, quae immunda est, vescuntur. Omnibus omnia facti, ita zelantur salutem aliorum ut suorum; omnes diligunt in visceribus Iesu Christi. Super Sacrae Scripturae fluenta resident, ut tentationem diaboli, se rapere machinantis, procul praevideant et praevisam caveant. In foramine petrae, idest latere Iesu Christi, nidificant, et si qua carnis tentationis tempestas ingruerit, ad latus Christi fugiunt, ibique se abscondunt, dicentes cum Propheta: Esto mihi, Domine, "turris fortitudinis a facie inimici "(Ps 60,4). Et iterum: "Esto mihi in Deum protectorem "(Ps 70,3) etc. Non ungulis vindictae, sed alis humilitatis et patientiae se defendunt. Optimum, inquit philosophus, genus vincendi patientia. Et iterum: Miseriarum portus patientia. In unitate Ecclesiae, fidelium congregatione, una cum ipsis ad caelestia volant. Istorum cantus est gemitus. Istorum melodia sunt lacrimae et suspiria. Bonae voluntatis fetu fecundi, geminos pullos, idest dilectionem Dei et proximi, diligenter nutriunt.
   Nota etiam quod quilibet poenitens duo debet habere, misericordiam scilicet et iustitiam. Misericordia est quasi femina pullos custodiens, iustitia est quasi masculus. Terra salsa est caro Iesu Christi, amaritudine plena, ex qua debet sugere poenitens amaritudinem et salsedinem, et in ora pullorum, idest operum suorum, ponere, ut assueti tali cibo, in dolore et amaritudine semper vivant, membra sua cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes (cf. Gal 5,24). Sed, quia discretio est mater omnium virtutum, sine qua non debet offerri sacrificium, ideo si columba, idest misericordia, retardat ad pullos venire, propter sui partus, idest compunctionis et gemitus dolorem, iustitia, quasi masculus, debet ipsam corrigere et quadam vi intus ponere, ut pullos nutriat et nutriendo custodiat. Sic enim poenitens de peccato doleat, ut tamen necessitatem, sine qua vivere non potest, sibi non subtrahat.
   Quicumque istiusmodi turtures et columbas obtulerit, ipsum summus sacerdos, Iesus Christus, ab omni profluvio sanguinis, idest immunditia peccati, emundabit. Revertamur ergo ad materiam, a qua aliquantulum digressi sumus, et dicamus: "Quasi thus redolens in diebus aestatis."
9. Sequitur: "Quasi ignis effulgens et thus ardens in igne." Nota quod hodie Ecclesiae fideles portant ignem effulgentem in candela, quae constat ex stupa et cera. In igne divinitas, in cera humanitas, in stupa dominicae Passionis asperitas designatur. Beata Virgo hodie detulit et obtulit Dei et suum Filium in templo, in cuius rei figura, fideles hodie deferunt et offerunt ignem in candela. In quibus tribus vera designatur poenitentia. In igne, ardor contritionis, omnia eradicans genimina vitiorum. In cera, confessio criminis. Sicut enim fluit cera a facie ignis (cf. Ps 67,3), sic ab ardore contritionis fluit confessio ab ore confitentis, defluentibus lacrimis. In stupa, asperitas satisfactionis. In his tribus est Iesus, idest hominis salus, quae qui Deo obtulerit poterit dicere cum iusto Simeone: "Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum: lumen ad reveationem gentium et gloriam plebis tuae Israel" (Lc 2,29-32).
   Nota quod in his quattuor versiculis quattuor viri poenitentis beatitudines designantur. Prima est in plenaria peccatorum remissione et conscientiae tranquillitate, ibi: "Nunc dimittis" etc. Secunda, in animae a corpore separatione, in qua videt quem credidit, quem desideravit, unde: "Quia viderunt". Tertia, in extremi iudicii examine, in quo dicetur: Date de fructu manuum suarum ei, et laudent eum in portis opera eius, unde: "Quod parasti" etc. Quarta, in aeternae gloriae lumen, in qua videbit facie ad faciem et cognoscet sicut et cognitus est, unde: "Lumen ad revelationem" etc. "Bene ergo dicitur: Quasi ignis effulgens et quasi thus ardens in igne." Iesus Christus in sua Nativitate pastoribus, in sua Apparitione tribus Magis, in suae Matris Purificatione Simeoni et Annae prophetantibus quasi ignis effulsit. In sua vero Passione, quasi thus in igne arsit, ex cuius odore, caeli, terra, infernus sunt repleti, angeli in caelo de humani generis redemptione laetantur, homines mortui in terra resuscitantur, captivi in inferno liberantur.
   Rogamus ergo te, Domina nostra, Dei Mater electa, ut a sanguine peccatorum nos purifices, ignem effulgentem contritionis, in cera confessionis et stuppa satisfactionis, deferre nos facias, quatenus ad lumen et gloriam caelestis Ierusalem pervenire mereamur. Ipso praestante, quem hodie in templo obtulisti, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.