Sermoni Domenicali

PROLOGUS DOMINICA IN SEPTUAGESIMA

1. "Aurum purissimum", ut dicitur in primo libro Paralipomenon, "dedit David, ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim, extendentium alas et velantium arcam foederis Domini" (1Par 28,18).

2. Dicitur in Genesi: In terra Hevilath "nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est" (Gen 2,11-12). Hevilath interpretatur parturiens, et significat Sacram Scripturam, quae est "terra primo parturiens herbam, deinde spicam, deinde plenum granum in spica" (Mc 4,28). In herba allegoria, quae fidem aedificat: "Germinet", inquit, "terra herbam virentem" (Gen 1,11); in spica, a spiculo dicta, moralitas, quae mores informat et sua dulcedine animum transverberat; in pleno grano anagoge figuratur, quae de gaudii plenitudine et angelica beatitudine tractat. In terra ergo Hevilath nascitur aurum optimum, quia ex textu divinae paginae sacer intellectus elicitur. Quia sicut aurum ceteris metallis, sic omni scientiae supereminet intellectus; litteras enim nescit qui sacras non novit. De hoc ergo dicitur: "Aurum purissimum dedit David".

3. David interpretatur misericors, vel manu fortis, aut aspectu desiderabilis, et significat Dei Filium, Iesum Christum, qui misericors fuit in Incarnatione, manu fortis in Passione, aspectu desiderabilis erit nobis in aeterna beatitudine. Item, est misericors in gratiae infusione, et hoc in incipientibus, unde dicitur "misericors" quasi "miserum rigans cor". Unde dicitur in Ecclesiastico: "Rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum "(Eccli 24,42). Hortus est anima, in qua Christus, tamquam hortulanus, sacramenta fidei plantat, quam tunc rigat, cum gratia compunctionis fecundat; de qua adhuc subiungitur: et inebriabo partus mei fructum. Anima nostra dicitur dominici partus, idest doloris, fructus, quia eam, tamquam mulier parturiens, edidit in angustia Passionis: "Cum clamore", inquit Apostolus," valido et lacrimis offerens" (Hebr 5,7). Et in Isaia: "Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus" (Is 66,9). Inebriat ergo partus sui fructum, cum, myrrha et aloe suae Passionis, mortificat delectationes carnis, ut anima quasi ebria obliviscatur ista temporalia: "Visitasti", inquit, "terram et inebriasti eam" (Ps 64,10)"." Item, est manu fortis, cum provehit de virtute in virtutem, et hoc in proficientibus. Unde dicit in Isaia: "Ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, "quia" ego audivi te" (Is 41,13). Sicut pia mater parvuli filii, nutantis ascendere, sua manu manum apprehendit, ut post se ascendere possit, sic Dominus manu pietatis apprehendit manum humilis poenitentis, ut ascendere valeat per scalam crucis ad gradum perfectionis, ut aspectu desiderabilem, "regem in decore suo" (Is 33,17)", in quem desiderant angeli prospicere" (1Pt 1,12), mereatur cernere. Noster ergo "David", Dei Filius, "misericors et miserator Dominus" (Ps 110,4)", dedit, qui dat omnibus affluenter et non improperat "(Iac 1,5)", aurum", idest sacrum divinae Scripturae intellectum: "Aperuit illis", inquit," sensum, ut intelligerent Scripturas" (Lc 24,45)"; purissimum", idest omni faece, omni scoria haereticae pravitatis purgatissimum.

4. Sequitur: "Ut ex ipso fieret quadriga cherubim", quae interpretatur plenitudo scientiae, et significat Vetus ac Novum Testamentum, in quo est plenitudo totius scientiae, quae sola scit scire, sola scientes facere; cuius auctoritates sunt quasi alae, quae tunc extenduntur, cum supradicto triplici modo exponuntur; et sic velant "arcam foederis Domini". Arca dicta, quod arceat visum, vel furem. Arca est fidelis anima, quae debet a se arcere visum superbiae, de quo in Iob: "Omne sublime videt" (Iob 41,25), et furem, qui a furva nocte dicitur, simulatae sanctitatis, de quo in Psalmo: "A negotio perambulante in tenebris" (Os 90,6).
   Haec arca dicitur "foederis Domini", quia foedus sempiternum iniit cum Domino in Baptismo, scilicet renuntiare diabolo et pompis eius: "Iuravi", inquit, "et statui custodire" etc. Alis cherubim haec arca velatur, cum tam Novi quam Veteris Testamenti praedicatione ab ardore mundanae prosperitatis, a pluvia concupiscentiae carnalis, a fulgure daemoniacae suggestionis protegitur et defenditur.

5. Ad Dei ergo honorem et animarum aedificationem, et tam lectoris quam auditoris consolationem, ex ipso Sacrae Scripturae intellectu, utriusque Testamenti auctoritatibus quadrigam fabricavimus, ut in ipsa cum Elia a terrenis anima elevetur et in caelum caelesti conversatione deferatur (cf. 4Reg 2,11). Et nota quod sicut in quadriga quattuor sunt rotae, sic in hoc opere quattuor tanguntur materiae, scilicet evangelia dominicalia, historiae Veteris Testamenti, sicut in Ecclesia leguntur, introitus et epistolae missae dominicalis. Quae ad invicem, prout divina gratia dispensavit et pauperculae scientiolae tenuis vena respondit, post terga metentium cum Ruth Moabitide, in agro Booz remanentes spicas (cf. Ruth 2.3-7), cum timore et pudore, quia tanto et importabili oneri insufficiens, sed precibus et caritate fratrum, qui me ad hoc compellebant, devictus, colligens concordavi. Et, ne lectoris menti materiae multiplicitas et concordantiae varietas confusionem et oblivionem ingereret, evangelia in clausulis, prout Deus inspiravit, divisimus et unicuique historiae et epistolae particulas concordavimus. Exposuimus evangelia et historias aliquantulum diffusius, introitum et epistolam summatim et brevius sub compendio, ne fastidii dispendium verborum nimietas parturiret. Difficillimum est enim prolixam materiam brevi et utili sermone comprehendere.
   Ad hoc nostri temporis lectorum et auditorum devenit insipida sapientia, quod, nisi verba polita, exquisita et novum quid resonantia invenerit vel audierit, legere fastidit, audire contemnit. Et ideo, ne verbum Domini, in animarum suarum periculum, eis veniret in contemptum et fastidium, in cuiuslibet evangelii principio prologum eidem consonantem praemisimus, et quasdam rerum et animalium naturas et nominum etymologias, moraliter expositas, ipsi operi inseruimus. Omnium etiam auctoritatum huius operis principia, e quibus competenter elici potest thema sermonis, in uno compilavimus; et in principio libri loca, in quibus reperiri, et quaelibet cui rei aptari valeant, praenotavimus.
   Dei ergo Filio, omnium creaturarum principio, in quo solo istius operis mercedem posuimus et expectamus, sit omnis laus, omnis gloria, omnis honor.
   Qui est benedictus, gloriosus, beatus Deus per aeterna saecula.
   Dicat omnis Ecclesia: Amen, Alleluia.