Sermoni Mariani

IN ANNUNTIATIONE SANCTAE MARIAE (II)

1. In illo tempore: "Missus est angelus Gabriel a Deo "(Lc 1,26).
   In hoc evangelio tria notantur: Gabrielis ad Virginem missio, conceptionis dominicae annuntiatio, Spiritus Sancti superventio.

2. Gabrielis ad Virginem missio, ut ibi: "Missus est angelus Gabriel." Qui interpretatur confortatio mea Deus, de qua Isaia XXXV: "Dicite: Pusillanimes, confortamini, et nolite timere, ecce, Deus ipse veniet et salvabit vos "(Is 35,4). Tres maxime solemus confortare: infirmum, desolatum et timidum. Tale erat humanum genus: infirmitate quinque milia annorum laborabat et nullum remedium inveniebat; a paradisi deliciis desolatum erat; diabolum, cum una manu ipsum flagellantem et cum alia ad infernum trahentem, continue timebat. Sed, Deo gratias, quia missa est confortatio, quae et infirmum sanavit et desolatum deliciavit et timidum securum fecit. "Missus est" ergo "angelus Gabriel," nuntius bonus de terra longinqua, aqua frigida animae sitienti. Ecce confortatio animae sitienti, prae siti languenti et prae languore deficienti, aqua frigida, aqua sapientiae salutaris.
   Et, quo mittitur? "In civitatem Galilaeae "(Lc 1,26), quae interpretatur rota vel transmigratio. Qui in istis duobus laborant, confortatione indigent. Rota dicta, quod ruat. Humanum genus de peccato in peccatum ruebat, et postea ad infernum transmigrabat. Unde Ieremias, Threnis I: "Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem; omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias "(Lam 1,3). A servitute peccati fiebat transmigratio ad damnationem inferni. In tanta angustia confortatio erat necessaria, quae et rotam. quae ruebat in mortem, converteret ad vitam, et sic fieret transmigratio ad gloriam. "Praecedet", inquit, "vos in Galilaeam, ibi eum videbitis "(Mt 28,7).
   "Cui nomen Nazareth "(Lc 1,26), quae interpretatur flos vel unctio aut consecratio, quia ibi flos virginitatis, ibi unctio gratiae septiformis, ibi consecratio Virginis gloriosae.
3. "Ad Virginem "(Lc 1,27). Simile quid Genesi XXIV: "Rebecca puella decora nimis, virgoque pulcherrima et incognita viro "(Gen 24,15-16). Rebecca, quae interpretatur multum accepit, est beata Virgo, quae vere multum accepit, quia concepit Filium Dei, de cuius decore ipse Filius in Canticis VI: "Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Ierusalem "(Cant 6,3). Pulchra humilitate, amica caritate, suavis contemplatione, decora virginitate, sicut Ierusalem caelestis, in qua habitat Deus, et virgo habitatio ipsius. "Qui creavit", inquit, "me requievit in tabernaculo "(), idest utero, meo (Eccli 24,12).
   "Desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph "(Lc 1,27). glossa bedae: De desponsata voluit nasci, ut per Ioseph texeretur ordo generationis, et ne quasi adultera lapidaretur, et ut virgo solatium viri et testem integritatis haberet, et ut diabolus mysterium ignoraret. Ioseph, salvator, qui salvavit aegyptum a fame; sic iste beatam Virginem ab infamia. Maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de Matris pudore dubitare. Sciebat enim lubricam famam pudoris.
   "De domo David "(Lc 1,27). Non solum ad Ioseph sed etiam ad Virginem hoc referendum est, uterque enim de domo David. Unde Dominus, Numeri ultimo: "Omnes", inquit, "viri ducent uxores de tribu et cognatione sua; et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipiant "(Num 36,7-8).
   "Et nomen Virginis Maria "(Lc 1,27). Nomen dulce, nomen delectabile, nomen confortans peccatorem et beatae spei. Quid est Maria, nisi maris stella, idest fluctuantibus in amaritudine ad portum clara via? Nomen angelis amabile, daemonibus terribile, peccatoribus salubre, iustis suave.
4. "Et ingressus angelus ad eam "(Lc 1,28). Erat intus, ad quam Angelus fuit ingressus, lectioni vel contemplationi vacabat, solitaria erat, solitudini intendebat. De qua Osee II: "Adducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius "(Os 2,14).
   "Ave "(Lc 1,28), sine triplici vae, de quo in Apocalypsi: "Vae, vae, vae, habitantibus in terra "(Apoc 8,13). Fuit enim sine concupiscentia carnis, sine concupiscentia oculorum et sine superbia vitae (cf. 1Io 2,16 ), quia casta, quia pauper, quia humilis.
   "Gratia plena "(Lc 1,28), quia prima inter feminas virginitatis gloriosum munus Deo obtulit, quae etiam ideo angelico visu et alloquio meruit perfrui, quae gratiae totius auctorem mundo edidit. "Gratia plena," quia "odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua "(Cant 4,10-11), in quibus diffusa est gratia (cf. Ps 44,3).
   "Dominus tecum "(Lc 1,28), quam novo castitatis amore ad caelestia sustulit, et post, mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. "Dominus tecum. Botrus cypri dilectus meus mihi "(Cant 1,13), et ideo vino gratiae plena.
   "Benedicta tu in mulieribus "(Lc 1,28). Concordantia Iudicum V: "Benedicta inter mulieres Iahel," quae interpretatur expectans Deum, "benedicatur in tabernaculo suo "(Iudic 5,24). Vere benedicta, quae omnium benedictionem expectavit, et expectando suscepit. Vere benedicta, quia nec sterilis, nec immunda: sine rubore fecunda, sine gravamine gravida, sine dolore puerpera, quae sine exemplo muliebris conditionis et virgo et mater est et Deum genuit.
5. "Quae, cum audisset, turbata est "(Lc 1,29). Concordantia Ioanne V: "Angelus Domini secundum tempus descendebat in piscinam, et movebatur aqua "(Io 5,4). Aquae motio, Mariae turbatio de angelica visione, de insolita salutatione.
   "Et cogitabat qualis esset ista salutatio "(Lc 1,29). Ex verecundia turbatur, ex prudentia novam benedictionis formulam miratur. "Qui cito credit levis est corde "(Eccli 19,4). Pulchra permixtio verecundiae et prudentiae, ne verecundia sit effeminata vel effrons prudentia.
   "Ne timeas," inquit, "Maria", quasi familiarius notam vocat ex nomine; ne timeat iubet, "invenisti enim gratiam apud Deum "(Lc 1,30). Unde concordantia Esther V: "Cumque rex Assuerus vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit," pro signo clementiae, "contra eam virgam auream quam tenebat in manu. Quae accedens osculata est summitatem virgae "(Esth 5,2). Assuerus, qui interpretatur beatitudo, est Deus, beatitudo angelorum, cuius oculis placuit regina nostra Esther, quae interpretatur praeparata in tempore, scilicet nostrae salvationis. Virga aurea, caelestis gratia, quam contra eam tunc extendit, cum eam gratia prae ceteris implevit; quae, tantae gratiae ingrata non existens, accessit humilitate, osculata est caritate.
6. Incarnationis dominicae annuntiatio, ut ibi: "Ecce concipies et paries filium "(Lc 1,31). Dicit beatus bernardus: Duplex miraculum, sed sibi eleganter coniunctum: Deus filius et Virgo mater; neque enim matrem virginem filius, neque Deum filium partus decuit alter. Nota quod, Christus in Nazareth concipitur, in Bethlehem nascitur, in Ierusalem loco eminentiori crucifigitur. Sic Christus concipitur in humilitate, nascitur in caritate, quae est domus panis, crucifigitur in elatione.
7. "Et vocabis nomen eius Iesum "(). Nota quod, quinque leguntur a Deo vocati antequam fuissent in utero concepti. Primus, Isaac, de quo Genesi XVII: "Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Isaac "(Gen 17,19). Secundus, Samson, de quo Iudicum XIII: "Dixit angelus uxori Manue: Concipies et paries filium "(Iudic 13,3). Tertius, Iosias, de quo tertio Regum XIII: "Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine "(3Reg 13,2). Quartus et quintus, Ioannes Baptista et Iesus Christus. In istis quinque notantur quinque genera electorum.
   In Isaac, qui interpretatur risus, caritativi, qui semper sunt in risu mentis. Unde Iob XXIX: "Si quando rideam ad eos non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram "(Iob 29,24). Vultus animae, ratio, cuius lux est gratia, de qua dicitur: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine "(Ps 4,7). Caritativus servit in risu devotionis, et detractores non credunt, immo detrahunt; sed propter hoc claritas eius non debet cadere in terram, quin semper in lumine rationis, in gaudio mentis operetur.
   Item, in Samsone, qui interpretatur sol eorum, notantur illi, qui praedicant verbum Dei, qui verbo et exemplo debent esse sol eorum, quibus praedicant. "Vos estis," inquit, "lux mundi "(Mt 5,14). Sol dicitur fons caloris et luminis, in quibus vita et doctrina, quae, velut duo flumina, ab istis, velut a fonte, ad alios debent derivari. Vita debet esse calida doctrina clara.
   Item, in Iosia, qui interpretatur ubi est incensum, vel in quo est sacrificium, veri religiosi, in quibus est incensum devotae orationis et sacrificium mortificatae carnis, unde dicunt Daniele III: "In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, et sic fiat sacrificium nostrum, ut placeat in conspectu tuo "(Dan 3,39-40).
   In Baptista, omnes poenitentes et boni saeculares, qui in Iordane, idest rivo iudicii, idest lacrimis et confessione et eleemosynarum largitione et ceteris operibus misericordiae, se baptizant et sanctificant.
   In Iesu salvatore, boni Ecclesiae praelati, de quibus Abdias: "Ascendent salvatores in montem Austri, iudicare montem Esau, et erit Domino regnum "(abd 1,21). Mons Austri est excellentia bonae vitae, in quam debent ascendere praelati, et sic poterunt iudicare, idest condemnare montem Esau, idest superbiam carnalium, et sic in ipsis et ex ipsis facient Domino regnum. Amen.
8. Spiritus Sancti superventio, ut ibi: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? "(Lc 1,34). Liquet, quod faciendum credit, quae quomodo fiat quaerit. Quomodo fiet quaerit, cum se non cognituram virum in animo vovisset, nisi aliter Deus disponeret. glossa ambrosii: Cum Sara risit de promissione Dei et Maria dixit: Quomodo fiet istud? cur non fuerint mutae, sicut et Zacharias? Sed Sara et Maria non dubitant faciendum, quod promittitur, sed modum requirunt. Zacharias negat se scire, negat se credere, et alium auctorem suae fidei quaerit. Ideo accipit signum tacendi, quia signa non fidelibus sed infidelibus data sunt.
   "Et respondens angelus dixit: Spiritus Sanctus superveniet in te "(Lc 1,35). Quia dixerat superius: "gratia plena," et hic dicit: "superveniet", datur intelligi quod, sicut de vase pleno, si aliquid superaddatur, emanat, ita aliqua stillicidia gratiae eius ad nos emanarent. Superveniens Spiritus Sanctus in Virginem et mentem illius a sorde vitiorum castificavit, ut caelesti esset digna partu, et in utero eius redemptoris corpus sua operatione creavit de carne Virginis.
   "Et virtus Altissimi obumbrabit tibi "(Lc 1,35). In quo utraque Salvatoris natura intelligitur, quia umbra a lumine et corpore obiecto solet formari. Et Virgo plenitudinem divinitatis capere nequibat, sed virtus Altissimi obumbrat, dum incorporea lux divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis, ut sic posset Deum pati.
   "Ideoque, quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei "(Lc 1,35). Iesus nascitur sanctus, qui condicionem naturae corruptibilis vinceret et ex commixtione copulae carnalis conceptus non est. Nos, condicione corruptibilis naturae constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit ut, quae contra morem virgo concepit, supra morem humanae consuetudinis Dei filium generaret.
   "Et ecce Elisabet "(Lc 1,36) etc. Ne Virgo de partu desperet, accipit exemplum sterilis et anus pariturae, ut discat omnia Deo possibilia, quae ordini naturae videntur contraria.
9. "Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini "(Lc 1,38). Non de singularitate meriti se extollit, sed, suae condicionis et divinae dignationis per omnia memor, ancillam se illius esse fatetur, cuius mater eligitur, et cum magna devotione promissum angeli optat impleri.
   "Fiat mihi secundum verbum tuum "(Lc 1,38). Et statim conceptus est Christus de Virgine, plenus homo in anima et carne, ita tamen quod lineamenta corporis et membrorum visibus discerni non possent. Creditur autem conceptus octavo kalendas aprilis, et revolutis triginta tribus annis eadem die mortuus, qui est in saecula benedictus. Amen.
 
10. "Missus est Gabriel" etc. Audivimus qualiter beata Maria concepit Filium Dei Patris; audiamus breviter qualiter anima concipit spiritum salutis. Virgo Maria, fidelis anima: virgo fidei integritate - unde Apostolus: "Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo "(2Cor 11,2) -, Maria, idest maris stella, ipsius fidei confessione. "Corde creditur ad iustitiam," ecce virgo; "ore autem confessio fit ad salutem "(Rom 10,10), ecce stella, quae ducit de saeculi amaritudine ad portum salutis aeternae. Haec habitat in Nazareth Galilaeae, idest in flore transmigrationis. Flos est spes fructus. Sperat enim transmigrare de fide ad speciem, de umbra ad veritatem, de promisso ad rem, de flore ad fructum, de visibili ad invisibile. Unde pastores, Luca II: "Transeamus," inquiunt, "usque ad Bethlehem "(Lc 2,15), quia ibi inveniemus bona pascua, panem angelorum, Verbum Incarnatum. Unde Isaia XXXII: "Gaudium onagrorum, pascua gregum "(Is 32,14). Onagri, iusti, quorum gaudium erit pascua gregum, idest claritas et beatitudo angelorum, quia cum ipsis simul pascentur, idest fruentur Verbi Incarnati visione.
   Ad hanc virginem mittitur angelus Gabriel, qui interpretatur confortavit me Deus, in quo divinae gratiae inspiratio designatur, quae nisi confortaverit, anima deficit. Unde Iudith XIII: "Conforta me," inquit, "Domine, Deus Israel, in hac hora. Et percussit bis pugione in cervicem Holofernis et abscidit caput eius "(Iudith 13,9-10). Holofernes interpretatur infirmans vitulum saginatum, in quo peccator intelligitur, qui temporalium adipe saginatus, qui a diabolo virtutibus privatur, et sic infirmatur et effeminatur. Caput Holofernis, superbia diaboli. Unde Genesi III: "Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius "(Gen 3,15), in quo vitae finis notatur. Beata Maria contrivit superbiam diaboli humilitate, sed ipse insidiatus fuit quasi calcaneo eius in sui Filii Passione. Qui superbiam diaboli a se vult abscindere, oportet eum bis percutere. Bina percussio, nostrae nativitatis et mortis recordatio. Quae qui bene cogitat, a se superbiam diaboli amputat, sed necesse est, ut prius divinae gratiae confortationem petat. VirilIiter, inquit, "agite, et corfortetur cor vestrum "(Ps 30,25).
11. "Et ingressus angelus ad eam." In quo notatur animae solitudo, in qua habitat secum, in libro propriae miseriae legens, dulcedini divinae intendens; et ideo meretur audire: "Ave." Hoc nomen Eva, quae interpretatur "vae" vel calamitas, cum convertitur fit "Ave." Animae existentis in mortali peccato nomen est Eva, idest vae calamitatis, sed, cum convertitur ad poenitentiam, dicitur ei "ave," idest "sine vae," ab "a," quod est "sine".
   "Gratia plena." Qui pleno vasculo superinfundit, quidquid infundit perdit. Sic in animam, si gratia fuerit plena, non poterit intrare peccati immunditia. Gratia totum occupat nec aliquem angulum dimittit vacuum, in quo possit remanere vel intrare contrarium. Qui totum emit totum possidere cupit; satis lata est anima et nullus eam potest implere nisi solus Deus, qui, ut dicit Ioannes, "maior est corde nostro, et novit omnia "(1Io 3,20). Vas bene plenum undique stillat. De animae plenitudine omnes sensus accipiunt, quia, ut dicit Isaias, "erit sabbatum ex sabbato "(Is 66,23), idest, ex pace interiori pax sensuum et membrorum.
   "Dominus tecum." E contra, Exodo XXXIII: "Non", inquit, "ascendam tecum, quia populus durae cervicis es "(Ex 33,3), idest inobediens et superbus. Ac si diceret: Tecum ascenderem, si humilis esses. Unde promittit humili, Isaia XLIII: Servus "meus es tu, cum transieris per aquas tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te "(Is 43,1-2). In aquis, diaboli suggestiones; in fluminibus, gula et luxuria; in igne, pecunia vel temporalium copia; in flamma, vanagloria. Servus, idest humilis, cum quo est Dominus, per diaboli tentationes illaesus transit, quia nec gula vel luxuria eum cooperit. Qui caput habet coopertum, nec videre nec odorare nec loqui nec bene audire potest; sic qui gula et luxuria cooperitur, et virtute contemplandi, discernendi, confitendi et obediendi privatur. Humilis etiamsi ambulat in igne temporalium, tamen inde nec avaritia nec vanagloria comburitur.
12. "Benedicta tu in mulieribus." Dicitur in naturalibus, quod mulieres maioris sunt pietatis quam viri, et citius eiciunt lacrimas, et sunt fortis memoriae. In his tribus notantur proximi compassio, lacrimarum devotio, dominicae Passionis recordatio. "Pone me," inquit, Canticis VIII, "quasi signum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio "(Cant 8,6), scilicet tua, propter quam mortuus fuit. Benedictae illae animae, quae ista tria habent; inter quas speciali benedictionis praerogativa anima fidelis et humilis, plena operibus caritatis, benedicitur.
   De cuius benedictione sequitur: Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Dicitur in naturalibus, quod feminis gravidis accidit dolor et debilitas appetitus et caligine hebetatur visus; et quaedam mulieres, postquam impraegnantur, abhorrent vinum, quoniam debilitantur ex eius potu. Sic anima, cum, operatione Spiritus Sancti, concipit spiritum salutis (cf. Is 26,18), incipit de peccatis dolere, temporalia fastidire, sibi ipsi displicere - quod est oculum caligare, quo se solebat circumspicere -, vinum luxuriae abhorrere. Istis signis poteris perpendere, quod anima conceperit spiritum salutis, quem tunc parit, cum in lucem boni operis foras producit; cui nomen salutis imponit, quia quidquid agit ex intentione salutis facit. Et dicitur, quod intentio imponit nomen operi. Operatur enim, ut Deo placeat, remissionem percipiat, proximum aedificet et ad salutem aeternam perveniat. Quam nobis praestare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.
13. "Ecce spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in spiritu Dominus. Et post spiritum, commotio; non in commotione Dominus. Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis "(3Reg 19,11-12), et in eo Dominus. Haec auctoritas tertio Regum XIX. Hic quattuor notantur: angelica salutatio, beatae Mariae conturbatio, Spiritus Sancti superventio, Filii Dei Incarnatio.
14. Angelica salutatio: "Ave, gratia plena," ut ibi: "Ecce spiritus grandis et fortis." Dicitur ista salutatio "spiritus", quia spirituali per spiritum angelicum missa; "grandis", quia grandia promittens; "fortis", quia per fortem Gabrielem de forti rege gloriae edita.
   Vel, ista tria verba respondent tribus clausulis salutationis. "Ave, gratia plena." Ecce "spiritus". Nihil hic de terra, nihil hic de carne, sed totum est de spiritu, quia de gratia. Prima femina Eva, de terra terrena, caro de carne, os de osse; ei dicitur: "Vae", quia "multiplicabo aerumnas tuas, et in dolore paries "(Gen 3,16). Sed beatae Mariae, cuius conversatio iam in caelis erat (cf. Phil 3,20), dicitur: "Ave, gratia plena." Et nota, quod angelus non dixit: "Ave, Maria," sed: "gratia plena." Nos vero dicimus: "Ave, Maria," idest "maris stella," quia in medio maris sumus, fluctibus concutimur, tempestate submergimur, et ideo: Stella maris! clamamus, ut per ipsam ad portum salutis veniamus. Ipsa est enim, quae se clamantes a tempestate eripit, viam ostendit, et ad portum ducit. Angeli vero a naufragio non indigent liberari, quia sunt in patria securi, quos claritas Dei illuminat et lucerna eorum est Agnus (cf. Apoc 21,23). Et ideo non dixit angelus: "Ave, Maria." Nos vero miseri, a facie oculorum Dei in mare proiecti, omni hora, procellis concussi, in confinio mortis positi, clamemus omni hora: "Ave, Maria." "Dominus tecum." Ecce "grandis". Vere grandis, quia Dominum, quem caeli et terra capere non possunt (cf. 3Reg 8,27; 2Par 2,6 ), in utero suo habuit, novem mensibus portavit.
   "Benedicta tu in mulieribus." Ecce "fortis". Unde Iudicum V: "Benedicta inter mulieres Iahel, quae sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleum percussitque Sisaram in capite "(Iudic 5,24-26). Et Iudith XIV: "Una mulier hebraea fecit confusionem in domo Nabuchodonosor regis. Ecce enim Holofernes iacet in terra, et caput ipsius non est in illo "(Iudith 14,16). Et XIII: "Ozias princeps populi dixit ad Iudith: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram "(Iudith 13,23). Clavus, quo clauditur ostium tabernaculi, est virginitas beatae Mariae. "Porta haec," inquit, "erit clausa et non aperietur, et vir non transiet per eam "(Ez 44,2). Malleus, qui habet figuram "thau "(T), est crux dominicae Passionis. Sisara, qui interpretatur exclusio gaudii, est diabolus, qui semper laborat, ut homines a gaudio aeterno excludat. Hic interfectus fuit beatae Mariae virginitate et sui Filii Passione: utriusque secretum ignoravit, et utriusque virtute potestatem amisit. Et ideo: Benedicta inter omnes et prae omnibus mulieribus, quae in domum diaboli confusionem fecit, caput principis abscidit et nobis pacem reddidit.
   Unde sequitur: "Subvertens montes," idest superbiam, "conterens petras," idest duritiam et malitiam daemonum. "Benedixit te," o benedicta inter angelos, "Dominus in virtute sua, qui per te ad nihilum redegit inimicos nostros "(Iudith 13,22), quorum superbiam subvertit et duritiam contrivit.
   "Non in spiritu Dominus," quia in hac salutatione non fuit Verbi Incarnatio. Prius enim modum quaeret, quaerendo addiscet, addiscendo consentiet, consentiendo concipiet. Ordinatim est incedendum, gradatim ascendendum.
15. Beatae Mariae conturbatio, ut ibi: "Et post spiritum, commotio. Turbata est," inquit, "in sermone eius," forte quia inter mulieres audiebat se benedici, quae iam inter angelos erat benedicta. Unde Iudith XV: "Tu es gloria Ierusalem, tu es laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris "(Iudith 15,10). Vel forte, ideo turbata est, quia talem se praedicari audiebat qualem se esse non sentiebat. gregorius: Specimen electorum est minus de se sentire quam sunt. Maxima virtus propriam virtutem non videre, et bonum, quod aliorum oculis patet, suis abscondere. Exemplum dedit nobis, ut in laude nostra turbemur, et semper de nobis minus sentiamus quam sumus vel ab aliis audimus.
   Unde dicitur in naturalibus, quod conchae, quae ex caelesti rore margaritas concipiunt, si repente micaverit coruscatio, metu comprimuntur et subita formidine clauduntur, quia partus suos maculari timent. Sic beata Maria, quae ex caelesti rore, "Rorate", inquit, "caeli desuper "(Is 45,8), margaritam angelorum concepit, quae in angeli coruscatione subita fuit turbata. Unde cantatur: Et expavescit virgo de lumine (cf. Breviarium Romanum, "Dom. I Adventus, ad Matutinum"). Sic et nos, qui in rore gratiae volumus margaritam sanctae vitae concipere, ad laudis humanae coruscationem, debemus subito timere, nos comprimere et humiliare, et, ne foras exeamus, claudere, ne forte quod bene concepimus favore humano perdamus. "Non in commotione," idest beatae Mariae conturbatione, "fuit Dominus," idest Verbi Incarnatio.
16. Spiritus Sancti superventio, ut ibi: "Et post commotionem, ignis. Spiritus Sanctus," inquit, "superveniet in te". Ignis non comburens, sed illuminans.
   Nota quod, ignis universa superat; teneri non valet, et ea in quibus ingignitur ad propriam agit operationem; traditivus suiipsius omnibus quocumque modo propinquantibus; renovativus, et non minoratur in sui traditione. Sic Spiritus Sanctus, aequalis Patri et Filio, omnia superat. "Spiritus", inquit, "Domini ferebatur super aquas "(Gen 1,2), sicut mens artificis superfertur operi faciendo. Incomprehensibilis est eius potentia, et "nescis unde veniat aut quo vadat "(Io 3,8). Animas, quibus ingignitur, ardentes in se facit, accendentes alios. [Traditivus suiipsius] omnibus: qui ei appropinquant calorem eius sentiunt. Renovativus, unde: "Emitte spiritum tuum "(Ps 103,30) etc. Sursum mentem elevat; quamvis circumquaque gratiam diffundat, in seipso idem ipse permanet.
   Iste ignis in Virginem supervenit et eam charismate gratiarum replevit. Sed in hoc igne adhuc non fuit Verbi Incarnatio, quia expectabat consensum Virginis. Nullus enim potest Deum in mente concipere nisi ex consensu mentis. Quidquid in anima praeter consensum est, hominem iustificare non potest.
17. Filii Dei Incarnatio, ut ibi: "Et post ignem, sibilus aurae tenuis," et in eo Dominus. "Ecce", inquit, "ancilla Domini," hic est sibilus, "fiat mihi secundum verbum tuum." Et statim: "Verbum caro factum est "(Io 3,8). Nota quod, sibilus fit ore contracto. Beata Maria seipsam contraxit: regina angelorum, se ancillam nominavit, et humilitatem ancillae suae hodie Dominus respexit (cf. Lc 1,48). Unde concordat Iudith XV: "Ioachim summus pontifex de Ierusalem venit in Bethuliam, ut videret Iudith "(Iudith 15,9). Ioachim, qui interpretatur cuius est praeparatio, est Iesus Christus, qui dixit: "Vado vobis parare locum "(Io 14,2), qui "per proprium sanguinem introivit semel in sancta "(Hebr 9,12). Hic hodie venit de Ierusalem caelesti in Bethuliam, quae interpretatur domus parturiens Dominum, idest beatam Virginem, quae ipsum parturivit, quam ipse in propria persona venit videre, in ipsa habitare et ex ipsa carnem assumere. Ipsi ergo honor et gloria per aeterna saecula. Amen.
18. "Ecce spiritus grandis et fortis." Hic quattuor notantur: venturi iudicis ira, damnatorum sententia, ardens gehenna, beatorum gloria.
   Venturi iudicis ira, ut ibi: "Ecce spiritus grandis" etc. De quo Isaia XXVIII: "Spiritus iudicii sedentis super thronum "(Is 28,6); et XXVII: "In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti, super Leviathan, serpentem vectem, tortuosum, et occidet cetum qui in mari est "(Is 27,1). Gladius dicitur Filius, quem Pater in iudicio vibrabit. Gladius vibratus duo facit, scilicet splendorem et umbram tremulam. Sic Christus in iudicio ostendet iustis gloriam divinitatis, et iniustis formam hominis assumpti, ut videant "in quem compunxerunt "(cf. Io 19,37; Apoc 1,7). Iste gladius dicitur durus, quia nec prece nec pretio flectetur; grandis, quia omnia comprehendet; fortis, quia omnia conteret. In die ergo iudicii Pater visitabit in Filio suo super Leviathan, idest diabolum et membra eius, qui dicitur serpens per astutiam, vectis, idest inflexibilis, per superbiam, tortuosus per invidiam, cetus per rapinam. Talia sunt et membra eius, in quorum conversatione, peccatis amara, diabolus habitat. Tunc ille spiritus, "subvertens montes," idest huius saeculi potentes et superbos, "et conterens petras," idest corda infidelia.
19. Damnatorum sententia, ut ibi: "Et post spiritum, commotio." De qua Isaia XXIV: "Confractione confringetur terra," idest superbus, "contritione conteretur terra," idest avarus, "commotione commovebitur terra," idest iracundus, "agitatione agitabitur terra sicut ebrius "(Is 24,19-20), idest gulosus et luxuriosus. Tota die clamat Dominus: "Venite ad me omnes, qui laboratis "(Mt 11,28), et nolunt venire; tunc audient: "Ite, maledicti "(Mt 25,41). Qualis erit tunc illa commotio, strepitus et tumultus, dolor et gemitus, stridor et planctus, quando illa belua, diabolus, cum universis impiis in infernum praecipitabitur!
20. Ardens gehenna, ut ibi: "Et post commotionem, ignis." De quo Isaia ultimo: "Ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius. Reddet in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis, quia Dominus in igne iudicabit "(Is 66,15-16); et Iudith ultimo: "Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum mala "(Iudith 16,21).
21. Beatorum gloria, ut ibi: "Et post ignem, sibilus aurae tenuis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum "(Mt 25,34). Ibi Dominus, dulcis et suavis, laudabilis et amabilis, pius et benignus. Non talis in spiritu indignationis, in commotione damnationis, in gehenna ignis, sed in sibilo aurae tenuis, idest misericordiae ineffabilis. Unde dicit Zacharia X: "Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos "(Zach 10,8). Tunc, ut dicit isidorus, sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia, vel quid essent consecuti si divina eos gratuito munere non elegisset misericordia, et quam verum sit quod in Psalmo canitur: "Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine "(Ps 100,1). Hoc certissime sciendum est, quia nemo nisi indebita misericordia liberabitur, et nemo nisi per debitum iudicium damnabitur.
   Caveamus ergo, carissimi, nobis a spiritu superbiae, a commotione avaritiae et irae, ab igne gulae et luxuriae, in quibus non est Dominus; et humiliemus nos in sibilo nostrae confessionis et accusationis, mansuetudinis et pacis, quia ibi Dominus, ut in die iudicii audire mereamur: "Venite, benedicti." Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.