Sermoni Domenicali

PROLOGUS DOMINICA XVII POST PENTECOSTEN

Gratias referimus Domino Dei Filio, Iesu Christo, quia, ipso duce, ipso via, usque ad primam dominicam mensis octobris pervenimus.
   Unde notandum quod a kalendis octobris usque ad kalendas novembris leguntur in Ecclesia libri Machabaeorum, et in isto tempore sunt quattuor dominicae, in quibus leguntur quattuor evangelia, cum quorum clausulis quasdam Machabaeorum historias, prout melius videbimus expedire, Deo dante concordabimus.