Sermoni Domenicali

DOMINICA XXII POST PENTECOSTEN

Evangelium in vigesimasecunda dominica post Pentecosten: "Simile est regnum caelorum," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis de poenitente vel quolibet religioso, contritione et confessione, ibi: "Iubente rege." [de prima clausula]. Item thema de die iudicii, ibi: "Aspiciebam donec positi sunt throni." Item thema sermonis allegorici et moralis de statua Nabuchodonosor, ibi: "Tu, rex." Item contra praelatos Ecclesiae, ibi: "Statua." Item de humilitate poenitentis et mensura satisfactionis, ibi: "Procidens autem servus ille." [de secunda clausula]. Thema sermonis de ultimo iudicio, ibi: "Missus est articulus manus." Item thema de fornace Babylonis et ipsius significatione.
   Item de natura illorum quattuor quae tantum de quattuor elementis vivunt, ibi: "Testis est mihi Deus." Item ad religiosos vel poenitentes de fletu poenitentiae, ibi: "Ego Daniel lugebam." Item de humilitate, ibi: "Sub pedibus Domini," et ibi: "Super caput Cherubim;" et in eodem de unguibus avium.
   [de tertia clausula]. De quaestione utrum peccata dimissa redeant an non, ibi: "Tunc vocavit."

1. In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: "Simile est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis "(Mt 18,23).
   Dicitur in Daniele quod, "iubente rege, indutus est purpura Daniel et circumdata est torques aurea in collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno eius "(Dan 5,29). Quid ista quattuor: Daniel, purpura, torques aurea et tertius in regno significent, videamus. Daniel interpretatur causa Dei, vel iudicium Dei. Nota quod causa est animi impulsio ad aliquid agendum. Causa dicta, a casu, quo venit; est enim origo et materia negotii, quae dum proponitur causa est, dum discutitur iudicium, dum finitur iustitia. Causa etiam dicitur a chaos, quod fuit principium rerum omnium. Causa dicitur origo uniuscuiusque rei. Daniel poenitentem significat, qui timore et amore Dei causam, iudicium et iustitiam de seipso facit. Haec sunt illa tria: purpura, torques aurea et tertius in regno. Causam agit in contritione, quae est origo uniuscuiusque rei iustae et quae est animi impulsus ad bonum agendum; iudicium in confessione, in qua se discutit et examinat; iustitiam in satisfactione, in qua unicuique quod suum est tribuit: Deo orationem, sibi ieiunium, proximo eleemosynam. In his enim consistit satisfactio. Rex ergo regum Iesus Christus iubet, ut Daniel induatur purpura. Purpura, quae sanguinei est coloris, contritionem significat cordis, ex qua procedit sanguis lacrimarum.
   Unde dicitur in quarto libro Regum, quod "orto iam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae econtra aquas rubras quasi sanguinem, dixeruntque: Sanguis gladii est "(4Reg 3,22-23).
   ad litteram sic intellige. Cum Moabitae vidissent ex adverso aquas torrentis sole repercussas, suspicati sunt infectas sanguine et dixerunt: Mutuo caesi sunt hostes (cf. 4Reg 3,23).
   moraliter. Cum sol gratiae oritur in mente, tunc aquae rubrae lacrimarum, quasi sanguis, veniunt per viam Edom, idest oculos poenitentis. Et vere aquae istae sunt sanguis gladii. Cum enim cor peccatoris vulneratur gladio contritionis, effundit lacrimas sanguinis. Bene ergo dicitur quod "iubente rege, indutus est purpura Daniel." Sequitur: "Et circumdata est torques aurea in collo eius." Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus descendentes. Torques aurea in collo est circulus purae confessionis in ore peccatoris, de qua dicit Dominus in Ezechiele: "Dedi torquem circa collum tuum "(Ez 16,11). Et bene confessio dicitur torques vel circulus aureus. Sapientia "attingit a fine usque ad finem fortiter "(Sap 8,1). Et peccator conversus a primo usque ad ultimum peccatum in circulo confessionis, omnia circumgyrando debet includere, sicut faciebat Propheta, cum dicebat: "Circuivi et immolavi in tabernaculo eius," idest sancta Ecclesia, "hostian vociferationis "(Ps 26,6), idest confessionis. De hoc circulo dicit Dominus diabolo in Isaia: "Ponam circulum in naribus tuis et reducam te in viam per quam venisti "(Is 37,29). Nota quod tribus modis committitur mortale peccatum, quod est via diaboli ad animam, scilicet suggestione diaboli, delectatione carnis, consensu spiritus. In primis duobus est veniale, in tertio mortale. Cum peccator in confessione, quae opponitur suggestioni, conteritur pro consensu spiritus, et affligitur in satisfactione pro delectatione carnis, tunc Dominus ponit circulum in naribus, idest subtilitate et astutia diaboli, et reducit eum in viam per quam venit. Contraria enim contrariis curantur.
   Sequitur: "Et praedicatum est de eo, quod haberet potestatem tertius in regno eius." Regnum Christi, vita iusti. "Regnum", inquit, "meum non est de hoc mundo "(Io 18,36). Vita iusti in tribus supradictis consistit. Tertius in regno est Christi qui vitam suam poenitentiae satisfactione regit. In hoc tertio signo deficiunt magi Pharaonis (cf. Ex 8,19), idest sapientes huius mundi, qui satisfacere nolunt pro peccatis. Sed verus poenitens, ut regni caelestis mereatur esse particeps, studet esse tertius in regno illius regis, de quo dicitur in hodierno evangelio: "Simile est regnum caelorum homini regi" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur, scilicet: a rege debiti dimissio, servi nequam ingratitudo, ipsius incarceratio vel torsio. Primum, ibi: "Simile est regnum caelorum." Secundum, ibi: "Egressus autem servus ille." Tertium, ibi: "Tunc vocavit illum" etc.
   In introitu hodiernae missae cantatur: "Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis "(Ier 29,11); et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Philippenses: "Confido in Domino Iesu "(Phil 1,6), quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus clausulis evangelii concordare. Prima: "Confido". Secunda: "Testis enim mihi est Deus." Tertia: "Hoc oro" etc.
   Et attende quod in hodierno evangelio Matthaeus agit de servo nequam, qui noluit conservi sui misereri; contra quod, Apostolus omnes cupit in visceribus Christi, et admonet ut caritas in eis abundet. Et ideo haec epistola cum isto evangelio legitur.
3. Dicamus ergo: "Simile est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis." Iste homo rex est Iesus Christus; homo in humanitate, rex in divinitate; homo in nativitate, rex in passione, in qua habuit illa regalia quae spectant ad regem, scilicet coronam, purpuram et sceptrum. Coronam habuit spineam, chlamydem coccineam, et arundinem in manu, quasi sceptrum, unde, "genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, rex Iudaeorum "(Mt 27,29). De quo habes concordantiam in Daniele: "Aspiciebam", inquit, "in visione noctis, et ecce in nubibus, idest praedicatoribus, caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit "(Dan 7,13). Unde: "A summo caelo egressio eius "(Ps 18,7) etc., qui est per omnia Patri aequalis, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Rationem ponit, cum merita cuiusque examinat in hoc mundo, examinaturus in futuro districtius.
   Unde, super hoc habes concordantiam in Daniele, ubi dicit: "Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius; millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit et libri aperti sunt "(Dan 7,9-10). Ibi dicit GLOSSA: Angeli et omnes electi Dominum in iudicio comitabuntur, et erunt throni Dei quia in illis sedebit. Unde dicit in Matthaeo: "Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo "(Mt 25,31), qui, ut dicit GLOSSA, testes sunt humanorum actuum, sub quorum custodia bene vel male egerunt.
   "Et antiquus dierum sedit," scilicet Pater. Licet enim, ut ibi dicit glossa, persona Filii in iudicio appareat, non deerit tamen Pater et Spiritus Sanctus. Et Pater est a se, Filius a Patre, et quidquid habet imputatur ei a quo est. Vel dicitur "antiquus", idest severus iudex et verus. Antiquus dicitur quasi antequam. Unde in Ioanne dicit: "Antequam Abraham fieret, ego sum "(Io 8,58). Sedens autem et vetustus dierum dicitur Deus, ut aeterni iudicis habitus demonstretur; senex quoque describitur, ut maturitas sententiae comprobetur.
   "Vestimentum eius quasi nix candidum." Salvator transfiguratus in monte et gloriam divinae maiestatis assumens in candidis vestimentis videtur. In iudicio etiam erit vestimentum eius candidum, in quo purum ostenditur sincerumque iudicium, et nullam personam in iudicando recipiens. Unde Petrus: In veritate comperi, quia non est acceptio personarum apud Deum (cf. Act 10,34). Nota quod dicit: "Quasi nix candidum." Nix a nube, unde venit, vocata est. De qua ait ambrosius, quod plerumque glacialibus flatibus rigentes aquae solidantur in nube, rupto aere nix funditur. Nix est candida et frigida. In iudicio erit candor quoad beatos, frigus quoad damnatos. Candor erit in: "Venite, benedicti "(Mt 25,34), frigus in: "Ite, maledicti "(cf. Mt 25,41).
   "Et capilli capitis eius quasi lana munda." De hoc quaere in prima clausula evangelii: "Ego sum pastor bonus "("Dom. II post Pascha").
   "Thronus eius flammae ignis." Thronus Dei, ut ibi dicit glossa origenis, sunt monachi et eremitae et alii, qui in uno loco degentes Deo militare student, nec per loca discurrunt, quorum quietis cordibus insidet Deus. Qui bene flamma ignis dicuntur, quia dilectione Dei et proximi et desiderio caelestis patriae inflammantur. Flamma proprie fornacis est dicta, quod flatu follium excitetur. Fornax ignis est cor viri iusti, ex quo, flatu follium, idest contritionis et confessionis, excitatur flamma geminae caritatis. Unde in Psalmo: "Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos flammam ignis "(Ps 103,4). "Angeli", idest nuntii, idest viri iusti, sunt spiritus, cum nil carneum nil terrenum sapiunt; flamma ignis, cum Deum et proximum diligunt.
   "Rotae eius ignis accensus." In rotis designatur velocitas iudicii, de quo dicit Dominus in Malachia propheta: "Accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maledicis et adulteris et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus Deus exercituum "(Mal 3,5).
   "Fluvius igneus rapidusque," idest cum impetu currens, "egrediebatur a facie eius". In fluvio, poenae perpetuitas; in igneo, iudicii severitas; in rapido subita peccatorum in gehennam attractio designatur.
   "Millia millium" etc. De quibus in Psalmo: "Currus Dei decem millibus multiplex "(Ps 67,18) etc. Duplex angelorum officium est. gregorius: Aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt qui ad nuntiandum hominibus non exeunt; ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt, sed tamen et ipsi a contemplatione non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur.
   "Iudicium sedit," idest ordo iudicantium, "et libri aperti sunt," idest conscientiae et opera singulorum in utraque parte vel bona vel mala omnibus revelantur. Bonus liber est viventium; malus, qui accusatoris manu, qui est inimicus et vindex, de quo in Apocalypsi: "Accusator iste fratrum nostrorum "(Apoc 12,10). Et iterum: "Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae: et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera eorum "(Apoc 20,12). Bene ergo dicitur: "Simile est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis."
4. Sequitur: "Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta "(Mt 18,24). In denario numero, Decalogus; in millenario Evangelii perfectio designatur. Omnis homo debet Iesu Christo decem millia talenta, idest Decalogi et Evangelii observantiam. Unde Salomon: "Deum time, et mandata eius observa "(Eccle 12,03). Mandata dicta, quasi manu data. Digito Dei fuerunt scripta mandata Decalogi (cf. Deut 9,10), et mandata Evangelii data fuerunt apostolis manu Iesu Christi. Digna ergo sunt observari quae data sunt manu Dei, hoc est, idest ad quorum observantiam est omnis homo creatus.
5. Sequitur: "Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum Dominus venumdari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat, et reddi "(Mt 18,25). Quid opera, quid uxor, quid filii significent, videamus. Uxor peccatoris est cupiditas istius mundi. Haec est statua Nabuchodonosor, de qua dicitur in Daniele: Tu, rex, inquit Daniel, videbas, et ecce quasi statua magna, cuius caput ex auro erat optimo, pectus autem eius et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae, pedum autem quaedam pars ferrea quaedam fictilis (cf. Dan 2,31-33). Quid aurum, argentum, aes, ferrum et lutum significent, videamus. Primo allegorice, deinde moraliter.
   [allegorice] Statua ista sanctam Ecclesiam significat, quae in apostolis caput habuit aureum. Unde in Canticis: "Caput eius aurum optimum "(Cant 5,11). Brachia et pectus, in quibus maior est virtus, habuit Ecclesia de argento in tempore martyrum, qui in certamine fortes perstiterunt. Unde eidem Ecclesiae dicit sponsus in Canticis: "Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento "(Cant 1,10). Murenulae sunt catenae, quae auri et argenti texuntur virgulis. Murenulae Ecclesiae fuerunt humilitas et paupertas, quas habuit in tempore apostolorum; quae in tempore martyrum, ut decentiores essent, ipsorum sanguine quasi argento fuerunt vermiculatae, idest rubricatae. Argentum cum auro, sanguis martyrum, in quo stolas suas dealbaverunt, cum humilitate et paupertate apostolorum, mentis nostrae oculis mirabilem exhibent pulchritudinem.
   Item, Ecclesia aes et ferrum habuit in confessoribus, qui sono suae praedicationis haereticam pravitatem confregerunt. Unde Moyses in Deuteronomio: "Ferrum et aes calceamentum Aser "(Deut 33,25). Aser interpretatur beatus, et significat chorum confessorum beatum, qui, aere praedicationis et ferro constantiae invincibilis calceati, calcaverunt super serpentes et scorpiones, idest haereticos et schismaticos. Unde dicit Dominus per Ieremiam: "Ego dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, et principibus eius, et sacerdotibus, et populo terrae. Et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te "(Ier 1,18-19). Nota ista tria: civitatem, columnam et murum. In civitate munita, unitas, quae vere munit et muniendo custodit; in columna ferrea, fraterna caritas, quae sustentat; in muro aereo patientiae invincibilitas et praedicationis assiduitas designantur. Quia haec sancti confessores Hieronymus, Augustinus et Hilarius, ceterique Ecclesiae doctores habuerunt, ideo fabricatores mendacii devicerunt.
   Item, Ecclesia Christi paupercula, tempestate convulsa, in faecibus mundi, quasi in pedibus habet ferrum et lutum, tam in clericis quam in laicis. In ferro avaritia, in luto luxuria designatur. Ecce qualia membra sunt in corpore Christi, quod est Ecclesia, avari scilicet et luxuriosi, qui non Christi Ecclesia sed Satanae sunt Synagoga.
6. moraliter. A principio mundi fuerunt duae civitates, scilicet Ecclesiae et Babyloniae. Statua ista significat mundum, civitatem Babyloniae, synagogam Satanae, quae bene dicitur statua, quia quasi imago est. Os habet et non loquitur, quia habet ranunculum avaritiae in ore; oculos habet et non videt, quia stercus luxuriae ipsam excaecavit; aures habet et non audit, quia tamquam serpens unam aurem terrae applicat, et aliam cauda obturat, ne audiat vocem incantantis (cf. Ps 57,6-7). "Cuius caput ex auro erat" etc. Aurum significat sapientiam mundi, argentum eloquentiam, aes, quia multum resonat, vanamgloriam, ferrum obstinationem, lutum amorem temporalium. Hanc statuam contrivit "lapis" parvus, scilicet Iesus Christus, qui, ut subdit Daniel, "abscissus est de monte," idest natus de beata Virgine, "sine manibus," idest opere virili, "et percussit statuam in pedibus et comminuit eos. Tunc contrita pariter sunt ferrum, testa, aes, argentum et aurum; et redacta quasi in favillam, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est in eis "(Dan 2,34-35). Sic Christus in primo adventu suo percussit statuam mundi, quamvis non ex toto, sed in die iudicii ex toto destruetur. Unde in Apocalypsi: Cecidit, cecidit Babylon illa meretrix, quae inebriavit mundum vino fornicationis suae (cf. Apoc 14,8).
7. Aliter. Statua ista Ecclesiae praelatum, in temporalibus elevatum et exaltatum, significat. Haec est statua Baal, qui interpretatur superior vel devorator. Ecce idolum in domo Domini exaltatum, qui omnia devora. Unde dicitur in Daniele, quod "erat idolum apud Babylonios nomine Bel; et impendebantur in eo per dies singulos similae," idest farinae candidissimae, "artabae duodecim," genus est mensurae, "et oves quadraginta, vinique amphorae sex "(Dan 14,2). Ecce quanta devorat a diabolo devorandus. "Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare; porro Daniel adorabat Dominum Deum suum "(Dan 14,3). Hoc quotidie in Christi Ecclesia factum cernimus. Deberet ad minus facere sicut fecit Petrus, de quo dicitur in Actibus apostolorum, quod Cornelius "procidens ad pedes eius adoravit eum. Petrus vero levavit eum, dicens: Surge; et ego homo sum "(Act 10,25-26)sicut et tu. Dixitque Rex Danieli: "Quare non adoras Bel? Qui respondens ait illi: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram, et habet potestatem omnis carnis. Et dixit ei rex: Nonne videtur tibi esse Bel vivens deus? An non vides quanta comedat et bibat quotidie? "(Dan 14,3-5). Heu, quanta! Et pauperes vacuo et nudo ventre clamant ad ostia. Quia multa comedit, ideo vivens. "Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex. Iste est enim intrinsecus luteus," idest gulosus et luxuriosus, "et forinsecus aereus," idest superbus et avarus, "neque comedit aliquando "(Dan 14,6) cibum qui non perit, sed permanet in vitam aeternam (cf. Io 6,27).
   Istius idoli, sive statuae, caput est ex auro, in quo sapientia carnis insipida, quae stultitia est apud Deum (cf. 1Cor 3,19), designatur; in argento eloquentia, quae est AEgypti rana. De his duobus dicit Dominus per Ezechielem: "Tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es cum eis "(Ez 16,17). Ex auro sapientiae et argento eloquentiae, quae dat Dominus Ecclesiae praelato, ut sint ei vasa decoris, quibus Sancti Spiritus gratiam suscipiat et ex ipsa aliis propinet, facit sibi miser idola, quando gratiam sensus et eloquentiae vitae pravitate corrumpit; et fornicatur in eis, cum vanamgloriam in mundi prostibulo ex ipsis quaerit.
   Item, in aere notantur divitiae, quae valde sonant. VocaveIrunt, inquit, "nomina sua in terris suis "(Ps 48,12). Unde Ezechiel: "Egressum est nomen tuum inter gentes "(Ez 16,14), non inter angelos. Non nomen divitis purpurati, sed mendici et ulcerosi Lazari scriptum est in evangelio (cf. Lc 16,20).
   In ferro potentia, qua confringit pauperes. Sed tu, Domine, "dentes peccatorum contrivisti "(Ps 3,8); et "molas leonum confringet Dominus "(Ps 57,7). Haec est illa bestia, de qua dicit Daniel, quod erat "terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans "(Dan 7,7).
   Item, in luto ipsius notatur misera caro, quae, adveniente lapide, idest mortis duritie, percutietur et conteretur. Et tunc aurum sapientiae, argentum eloquentiae, aes divitiarum, ferrum potentiae, comminuentur et in nihilum redigentur et a vento dispergentur, quia caro vermibus, divitiae parentibus, anima tradetur daemonibus, et sic nullus inventus erit in eis locus. Bene ergo dicitur in evangelio: "Iussit eum Dominus venundari et uxorem et filios," quia, ut ibi dicit glossa, pro cupiditate mundi et carnis et operibus malis, quasi uxore et filiis, poenas aeternas exsolvet. A quibus nos liberare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.
8. "Procidens autem servus ille rogabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi "(Mt 18,26). Ecce quid debet facere peccator dum vivit, ne post mortem cum uxore et filiis ad mortis aeternae ducatur supplicium. Nota ista tria: procidens, rogabat et omnia reddam, in quibus contritio, confessio et satisfactio notantur, per quae omnia peccata dimittuntur. Procidere dicitur porro cadere. Porro cadit qui vere conteritur, qui se terram cognoscit. Unde, "in conspectu tuo cadent omnes qui descendunt in terram "(Ps 21,30). "In conspectu, "inquit", tuo," non statuae Nabuchodonosor, de qua dicitur in Daniele: Cadentes omnes populi adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor in campo Dura (cf. Dan 3,7.1), quod interpretatur pulchritudo vel loquela. Statua aurea est huius mundi fallax gloria, quae in pulchritudine exteriori et loquela falsae promissionis a diabolo est constituta. Ostendit gloriae pulchritudinem, promittit ipsam, et sic omnes gentes, cadentes a vera gloria, adorant transitoriam, et in ipsa diabolum. Unde dicit in Matthaeo: "Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me "(Mt 4,9). Qui ergo vult veniam impetrare, non coram statua cadat; sed coram Iesu, cum servo, procidat, de quo dicitur: "Procidens autem servus ille." Sequitur: "Rogabat eum." Rogare est humiliter ac devote aliquid postulare. Confessio debet esse humilis et devota: humilis, idest humi acclinis, in sui deiectione et accusatione, devota in prompta satisfaciendi voluntate, et tunc poterit dicere: "Patientiam habe in me." De qua Apostolus: "An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? "(Rom 2,4). Qui has divitias contemnit semper et pauper et miser erit.
   "Et omnia reddam tibi." Omnia reddit qui pro omnibus satisfacit, ut poena respondeat culpae. "Facite", inquit, "fructus dignos poenitentiae "(Lc 3,8). Et in libro Iosue dicitur, quod sors Iudae pertransiit in Sina (cf. Ios 15,1.3), quae interpretatur mensura. Mensura est quidquid pondere, capacitate, longitudine, animoque finitur. Vera satisfactio in se habet ista quattuor, scilicet pondus doloris, capacitatem dilectionis, qua omnes in se capit, longitudinem perseverantiae finalis, in animo humilitatem. Ubi concurrunt haec omnia, praesto est misericordia.
   Unde sequitur: "Misertus autem Dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei "(Mt 18,27). Nota quod, tria facit misericordia Domini, scilicet purificat animam a vitiis, locupletat charismatum divitiis, accumulat caelestium gaudiorum deliciis. Prima in contritione cor affligit; secunda ad amorem emollit; tertia, spe supernorum bonorum, cor quasi caelesti rore perfundit. Et hoc patet ex triplici huius nominis interpretatione. Dicitur enim misericordia, miserum cor donans, et hoc convenit primae misericordiae. Item dicitur misericordia, quasi mittens seorsum rigorem cordis, et hoc secundae. Item dicitur misericordia, quasi mira suavitas corda rigans, et hoc tertiae. Misertus ergo hac triplici misericordia servi illius, dimisit eum et debitum.
   Unde egregie et congrue introitus hodiernae missae hoc loco concordat, in quo dicit iste misericors Dominus: "Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis," ecce: "misertus Dominus servi illius; invocabitis me," ecce: "procidens servus rogabat" etc.; "et ego exaudiam vos," ecce: "dimisit eum; et reducam captivitatem vestram "(Ier 29,11.12.14)"," ecce: "et omne debitum dimisit ei."
9. Huic primae clausulae concordat prima particula epistolae: "Confido in Domino Iesu, quia qui coepit in vobis opus bonum," scilicet procidere in contritione, rogare in confessione, omnia reddere in satisfactione, "perficiet usque in diem Christi Iesu," idest usque ad finem vitae, quo Deus videbitur. "Sicut enim mihi iustum est hoc sentire," idest ita velle "pro omnibus vobis "(Phil 1,6-7)"," quos precor ut hoc ipsum faciatis. Videte ne frustra confidam. Et exponit causam: "eo quod habeam vos in corde", non in solis labiis, "et in vinculis meis" per compassionem, "et in defensione" contra impugnantes, "et confirmatione" infirmorum [in doctrina] "evangelii, socios gaudii mei" desidero "vos esse," ut in futuro sitis socii et comparticipes aeterni gaudii.
   Ad quod gaudium ut pervenire mereamur, rogamus te, Domine Iesu Christe, quatenus tu, qui es lapis angularis (cf. Eph 2,20), statuam confringas nostrae cupiditatis, nobis debitum dimittas nostrae iniquitatis. Te praestante, qui es benedictus per aeterna saecula. Amen.
10. Sequitur secundum. "Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios; et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes "(Mt 18,28). Servus nequam a divinae misericordiae, quae sibi debitum dimiserat, recordatione egressus, conservi noluit misereri. Bene misereri debuerat conservi servus, cuius misertus fuerat Dominus. Quanta differentia est inter decem millia talenta et centum denarios, tanta differentia et longe maior inter peccatum quo offendimus Deum et peccatum quo offendit nos proximus. Si ergo Deus, totius creaturae Dominus, tantum tibi dimittit, cur tu tantillum proximo non dimittis? Qui misericordiae sibi impensae obliviscitur, nulli miseretur. Unde servi egressio ipsius oblivionem denotat. Unde in Genesi: "Dixit Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum "(Gen 4,8). Hoc est quod dicitur: tenens suffocabat eum. Cain interpretatur possessio: "Possedi", inquit Heva, "hominem per Deum "(Gen 4,1) (); et significat avarum, qui, cum egreditur a facie divinae misericordiae, tenens suffocat Abel, qui interpretatur luctus, idest pauperem, paupertatis luctu afflictum.
   moraliter. Cain Abel, idest, possessio divitiarum interficit luctum poenitentiae; et ipsam possessionem, quae primo nascitur sicut Cain, sequitur luctus mortis aeternae. Unde dixit Daniel ad Balthassar: Non humiliasti cor tuum, sed adversum Dominatorem caeli elevatus es, et Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc quod exaratum est: "Mane", idest numeravit, "Thecel", idest appendit, "Phares", idest divisit (cf. Dan 5,22-28).
   In iudicio erunt ista tria, scilicet peccatorum discussio, bonorum omissorum exprobratio, sententiae executio. Et tunc divisum erit regnum babylonicum, idest synagoga peccantium a regno iustorum, et dabitur Medis et Persis, idest daemonibus, qui suffocantem suffocabunt: "Tenens", inquit, "suffocabat eum." Suffoco ex sub et fauce componitur. Fauces a fundendis vocibus sunt nominatae, quia per eas famur voces. Qui fauces stringit vocem et vitam auferre quaerit. Vita pauperis, substantia in qua vivit, sicut in sanguine anima (cf. Deut 12,23). Cum pauperi substantiolam aufers, sanguinem extrahis, fauces restringis, et ideo a diabolo suffocaberis.
11. Sequitur: "Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ille autem noluit, sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum "(Mt 18,29-30). O serve nequam, eodem verborum ordine rogasti Dominum, et dimisit tibi, et de eodem rogatus a conservo noluisti dimittere ei, sed in carcerem misisti! Sed crede mihi, quia veniet tempus, quando implebitur illud salomonicum: Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, ipse clamabit et non exaudietur (cf. Prov 21,13). Carcer est hic mundus, fornax Babylonis. Unde habes concordantiam in Daniele, quod ministri Nabuchodonosor "non cessabant succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis "(Dan 3,46). Naphtha sunt ossa olivarum. Stuppa dicta, quia ex ea rimae navium stipentur. Pix a pino arbore, de qua fit. Malleoli sunt sarmenta vinearum. In naphtha avaritia, quae caret oleo misericordiae, in qua est amurca pecuniae. Elice oleum, remanet amurca. Tolle oleum misericordiae a pecunia, remanet ipsa, incendium mortis aeternae. In stuppa vanagloria, quae cito transit in favillam. In pice, quae tetrum emittit fumum, luxuria, quae coinquinat animam et corrumpit famam. In malleolis superbia significatur. Superbi vero a vera vite, scilicet Iesu Christo, sunt praecisi.
   His quattuor fomentis succenditur fornax Babylonis et ardet totus hic mundus, in qua sunt tres pueri, Sidrach, Misach et Abdenago. Sed angelus Domini excutit flammam ignis de fornace, et facit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tangit eos omnino ignis (cf. Dan 3,49-50). In his tribus pueris tres virtutes designantur, quas qui habuerint, a fornace mundi exibunt illaesi. In Sidrach, qui interpretatur decorus meus, castitas. Unde in Canticis: Pulchra es et decora, interiori et exteriori castitate, filia Ierusalem (cf. Cant 6,3). Et in Genesi: "Filius accrescens Ioseph et decorus aspectu "(Gen 49,22). Et iterum: Rebecca "puella decora nimis, virgoque pulcherrima "(Gen 24,16). Et iterum: Rachel erat "decora facie et venusto aspectu "(Gen 29,17). In Misach, qui interpretatur risus, patientia, quae ridet in tribulatione. In Abdenago, qui interpretatur servus tacens, obedientia, quae servit ex animo et tacet a propriae voluntatis verbo. Qui has tres virtutes habent, per Angelum magni consilii et per ventum roris, idest gratiam Spiritus Sancti, ab igne fornacis, idest incendio vitiorum huius mundi, liberantur.
   Sequitur: "Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde; et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant "(Mt 18,31). Conservi, ut ibi dicit interlinearis, sunt praedicatores evangelii, vel angeli, qui referunt Deo gesta hominum. Unde Angelus dixit ad Danielem: "Ex die primo quo tu posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos "(Dan 10,12). Ibi dicit glossa: Postquam coepisti lacrimis, ieiunio et orationibus invocare misericordiam Dei, ego occasionem accepi, ut pro te oraturus ingrederer in conspectu Dei.
12. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi "(Phil 1,8), idest intimo amore Christi, ut ab eo diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus dilexit vos, qui animam suam posuit pro vobis. Hoc servus nequam non cupiebat, qui conservum suum suffocabat. Testis dicitur, quod tueatur statutum. Bonus testis beatus Paulus, qui Iesu Christi statutum in se et in aliis tuebatur. Viscera sunt circumfusa cordis loca, dicta quasi vivida, eo quod ibi vita et anima contineatur. Viscera Iesu Christi sunt caritas, qua nos dilexit, in qua anima nostra vivit. Ubique mors, in visceribus Iesu Christi tantum est vita.
   Dicitur in naturalibus, quod quattuor tantum sunt quae de quattuor elementis tantum vivunt. Alec, qui est pisciculus, vivit de sola unda; chamaeleon vivit de solo aere; salamandra de igne; talpa de sola terra. De chamaeleonte dicit solinus, quod neque cibum capiat neque potu alatur, nec alimento alio quam haustu aeris vivat. Animal est quadrupes, incessus piger, fere idem qui testudinum motus, corpus asperum, color varius et in momento mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit concolor ei fiat. Colores duo sunt quos fingere non valet, scilicet rubrus et candidus, ceteros facile mentitur. Latet hieme, producitur vere. A quocumque interfectus est, victorem suum perimit interemptus. Nam, si vel modicum ex eo ales ederit, illico moritur. Sed si corax - idest corvus vel alia avis, quae nomen a sono gutturis habet - de eo comederit, habet praesidium ad medellam, natura manum porrigente. Nam cum afflictum se intelligit, sumpta fronde laurea, recuperat sanitatem. Item, salamandra dicta, quod contra incendia valeat. Haec si arbori irrepserit omnia poma venenat, et non solum non uritur incendio, sed extinguit. Haec dicitur stellio, de quo Salomon in Proverbiis: "Stellio nititur manibus et moratur in aedibus regis "(Prov 30,28). Stellio a colore est dictus, est enim corpore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. Item, talpa dicta, quod sit damnata perpetua caecitate. Est enim absque oculis, terram semper fodiens.
   Quia de caritate, quae est vita animae, tractare disposuimus, ideo si quid ad ipsius aedificationem in istorum natura invenire possimus hic ponere volumus. De veneno vero et malitia eorum ad praesens nihil pertractabimus.
   Nota quod, caritas maxime in quattuor consistit, scilicet cordis compunctione, gloriae contemplatione, proximi dilectione, propriae vilitatis recordatione. In alec, parvo pisciculo, humilis poenitens designatur, qui ex sola unda lacrimarum vivit. Unde cum Propheta dicit: "Lavabo per singulas noctes," idest singula peccata, quae noctem aeternam inferunt, "lectum meum," idest conscientiam meam, "lacrimis meis stratum," idest corpus poenitentia afflictum, "rigabo "(Ps 6,7), ut germinet herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum, faciens fructum iuxta genus suum (cf. Gen 1,12). De hoc quaere in sermone: "In principio creavit Deus "("Dom. in Septuagesima").
13. Et quia humilis poenitens de sola unda lacrimarum vivit, aperte habes concordantiam, ubi dicit Daniel: "Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum dies; panem desiderabem non comedebam et caro et vinum non introierunt in os meum; sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies "(Dan 10,2-3). Nota quod ex nimio fletu tria eveniunt: oculus obscuratur, caput conturbatur, facies attenuatur. Sic vere poenitentis oculus, quia solebat depredari animam eius, obscuratur, ne videat mulierem ad concupiscendum eam (cf. Mt 5,28), et clauditur, ne mors intret per fenestras (cf. Ier 9,21). Eius caput, idest mens, pro commissis conturbatur. Unde dicit in quarto libro Regum, cum filio Sunamitidis: "Caput meum doleo, caput meum doleo "(4Reg 4,19). Verbi repetitio doloris significat vehementiam. Facies in carnis maceratione attenuatur. Unde dicit: "Defecit caro," idest opulentia carnis, "et cor meum "(Ps 72,26)"," idest superbia cordis mei. Hae sunt tres hebdomadae, quibus luget poenitens. Vel, trium hebdomadarum diebus luget, quia in tribus, scilicet corde, ore et opere, sanctam Trinitatem offendit.
   "Panem", inquit, "desiderabilem non comedebam." Ibi dicit glossa: A cibis delicatis abstinuit, quod nobis multo magis faciendum tempore ieiunii. Qui enim utuntur illicitis, abstinere debent etiam a licitis. Vel, panis desiderabilis est pompa saecularis, quae hodie desideratur a multis, de qua dicit Salomon in Proverhiis: "Suavis est homini panis mendacii," idest pompae saecularis, quae se mentitur esse aliquid, cum nihil sit, sed "postea implebitur os eius calculo "(Prov 20,17), idest poena aeterna. Unde Iob: "Panis eius in utero illius, vertetur in fel aspidum "(Iob 20,14). Hunc panem non comedit poenitens, immo dicit in Psalmo: "Cinerem tamquam panem manducabam "(Ps 101,10). Ibi dicit glossa: Cinerem, idest reliquias peccatorum, tamquam panem manducabam, idest poenitendo consumebam, quia etiam tenuia, idest levia peccata, per poenitentiam sunt consumenda. "Et poculum meum," idest temporalem iucunditatem, "cum fletu miscebam "(Ps 101,10).
   Unde subdit: "Caro et vinum," in quibus notatur carnis concupiscentia et mundi gloria, "non introierunt in os meum." Caro dicta, quia cara. Vinum dictum, quod potatum venam sanguine cito repleat. "Neque unguento unctus sum." Super his habes concordantiam in Amos propheta, ubi dicitur: Vae vobis "qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti. Bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti "(Am 6,4.6). Omnia supradicta facit poenitens, donec compleantur trium hebdomadarum dies, idest donec plenarie pro peccatis satisfaciat et a sancta Trinitate remissionem accipiat.
14. In chamaeleonte vir contemplativus designatur, qui solo aere, idest contemplationis dulcedine, vivit. Unde cum Apostolo dicit: "Nostra autem conversatio in caelis est "(Phil 3,20). Et in Iob: "Suspendium elegit anima mea "(Iob 7,15). Suspendium est elevatio visionis ad Dominum. Vir iustus fune divini amoris elevatur a terrenis et pendet in aere dulcedine contemplationis, et tunc quasi totus efficitur aer, nihil habens de carne, idest carnalitate. Unde dicitur de Ioanne Baptista, quod erat "vox clamantis in deserto "(Mt 3,3; Io 1,23). Vox est aer, et Ioannes aer non caro erat, quia nil carneum, sed totum quod sapiebat caeleste erat. Unde dicitur in Exodo, quod sub pedibus Domini erat quasi opus lapidis sapphirini (cf. Ex 24,10). Pedibus, idest humanitati Iesu Christi, sunt suppositae, quasi scabellum, mentes iustorum. Unde dicitur quod Maria sedebat ad pedes Domini (cf? Lc 10,39). Et iterum: Mulieres "accesserunt et tenuerunt pedes eius "(Mt 29,8). Et in Deuteronomio: "Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius "(Deut 33,3). Sapphirus aerei est coloris. Mentes iustorum, humanitati Iesu Christi fide et humilitate subiectae, sunt quasi opus lapidis sapphirini.
   Nota ista tria: opus, lapidis, sapphirini. "Opus" propter poenitentiae laborem. De quo Salomon in Parabolis: "Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum", idest vitam, "ut postea aedifices domum tuam "(Prov 24,27), idest conscientiam tuam. "Lapidis" propter mentis constantiam. Unde Zacharias: In lapide uno septem oculi sunt (cf. Zach 3,9), idest viro constanti septiformis gratiae dona. "Sapphirini" propter contemplationis dulcedinem.
   Unde dicitur in Ezechiele, "quod erat super caput Cherubim quasi lapis sapphirus "(Ez 10,1). "Super caput," idest mentem Cherubim, idest iustorum, qui sunt pleni scientia, quae sola scit scire, sola scientes facere. Et nota quod, Ezechiel quod in principio appellat quattuor animalia, hic appellat Cherubim, ideo autem nomine angelorum appellat animalia, quia pennata erant. Unde sciendum, quod nec pedes nec rostra avium, sed tantum alas habere describuntur. Iusti enim viri non habent, sicut aves, ungues curvos rapinae et violentiae, nec rostrum laniationis et detractionis fraternae, sed tantum alas contemplationis divinae; ad quod significandum natura non curvos, sed planos ungues dedit homini.
15. Dicitur in naturalibus, quod aves uncorum unguium, cum viderint pullos suos posse volare, percutiunt eos et eiciunt illos a nidis suis; et quando sui pulli fuerint completi non sunt sollitici super ipsos. Sic quidam avari et immisericordes faciunt, qui, ut viderint pauperes et infirmos aliquantulum convalescere, et quod peius est in ipsa infirmitate, a domo propria eiciunt. Super caput vero Cherubim est lapis sapphirus, quia mentem iustorum decorat et illuminat contemplationis beatitudo.
   In salamandra vir caritativus designatur, qui de solo igne caritatis vivit. Unde Ecclesiasticus dicit: "Surrexit Elias quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat "(Eccli 48,1), quia opus et verbum viri iusti ardent caritate. Unde recte dicitur stellio, quia stellis, idest claritate boni operis, est lucidus. Unde de eo dicit Salomon, quod "nititur manibus," idest operibus, quoad proximum, "et moratur in domibus regis," scilicet contemplatione, quoad Deum.
   Item, in talpa vir despectus et solitarius designatur, qui de sola terra vivit, quia seipsum terram et peccatorem cognoscit, illius maledictionis non immemor: Terra es et in terram ibis (cf. Gen 3,19). Hic in huius exilii caecitate terra tantum est contentus, quia non aliorum carnem comedit, idest peccatores condemnat et iudicat, sed peccata sua tantum, in amaritudine animae suae, considerat, omnes cupiens esse in visceribus Iesu Christi (cf. Phil 1,8).
   Quem, fratres carissimi, humiliter deprecemur, ut in visceribus suae caritatis nos recolligat, unda compunctionis, aere contemplationis, igne caritatis, terra humilitatis vivere faciat, qua ad ipsum, qui est vita, mereamur pervenire. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula. Amen.
16. Sequitur tertium. "Tunc vocavit illum Dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me; nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego misertus sum tui? Et iratus Dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum "(Mt 18,32-34). Ex huius sancti evangelii lectione habes aperte quod peccata dimissa redeunt. Unde super hoc quod inveni in sententiis hic volo ponere.
   Quaeritur an peccata dimissa redeant. Cuius solutio quaestionis obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis contra negantibus peccata semel dimissa ulterius replicari ad poenam.
   Qui vero dicunt peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis.
   ambrosius: Donate invicem si alter in alterum peccet, alioquin Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit poenitentiam, per quam misericordiam declarat, sicut in evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est (cf. Mt 18,34-35).
   Item rabanus: Nequam servum tradidit Deus tortoribus quoadusque redderet universum debitum, quia non solum peccata quae post Baptismum homo egit reputantur ei ad poenam, sed etiam peccata originalia, quae in Baptismo ei sunt dimissa.
   Item gregorius: Ex dictis evangelicis constat, quod si non ex corde dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur quod iam nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.
   Item augustinus: Dicit Deus: Dimitte et dimittetur tibi (cf. Lc 6,37). Sed ego prius dimisi. Dimitte vel postea, nam si non dimiseris revocabo te, et quidquid dimiseram replicabo tibi.
   Item: Qui divini beneficii oblitus suas vult vindicare iniurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita, quae iam sibi dimissa credebat, ad vindictam ei replicabuntur.
   Item beda: "Revertar in domum meam" (Mt 12,44) etc. Timendus est versiculus iste nec exponendus, ne culpa quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat.
   Idem: Quemcumque enim post Baptisma sive pravitas haeretica seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum.
   Item augustinus: Redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, apertissime Dominus in evangelio docet in illo servo, a quo Dominus dimissum debitum petiit, eo quod ille conservo debitum nollet dimittere.
   His auctoritatibus nituntur qui dicunt peccata dimissa redire, si replicantur.
   Quibus opponitur. Si quis pro peccato, de quo poenituit et indulgentiam accepit, iterum punitur, non videtur iustum. Si punitur pro eo quod peccavit et non emendavit, iustitia est aperta. Si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel iniustitia est, vel iustitia est occulta. Videtur etiam Deus bis in idipsum iudicare et duplex tribulatio consurgere, quod Scriptura negat (cf. Nah 1,9). Sed ad hoc potest dici, quod neque duplex tribulatio consurgit, neque iudicat Deus bis in idipsum. Hoc enim fieret, si post condignam satisfactionem et sufficientem poenam iterum puniret; sed non satisfecit digne et sufficienter, qui non perseveravit. Debet enim iugem peccati habere memoriam, non ad faciendum sed ad cavendum; non debet oblivisci omnes retributiones Dei (cf. Ps 102,2), quae tot sunt quot sunt peccatorum remissiones. Tot ergo debuit cogitare dona Dei quot mala sua, ac pro illis usque in finem gratias agere. Sed, quia ingratus ad vomitum sicut canis rediit (cf. 2Pt 2,22), anteacta bona mortificavit, et peccatum dimissum revocavit, ut, cui humiliato Deus ante dimiserat peccatum, eidem post elato et ingrato imputet.
   Sed, quia absonum videtur, ut peccata dimissa iterum imputentur, placet quibusdam neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri. Sed ideo dimissa dicuntur redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur ut ante fuerat. Sic enim quod dimissum fuerat dicitur exigi, quia remissionis perceptae ingratus extitit, ita reus fit ut ante fuerat.
   Utrique parti quaestionis probati favent doctores; ideoque alicui parti non praeiudicans, studioso lectori iudicium relinquo, addens mihi tutum fore ac saluti propinquum sub mensa dominorum micas edere (cf. Mt 15,27).
17. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et in omni sensu "(Phil 1,9). Caritas abundat, idest crescit in scientiam, ut probare et discernere sciat homo non solum mala et bona, sed etiam inter bona et potiora. Unde subdit: "Ut probetis potiora, ut sitis sinceri," idest sine corruptione quantum ad vos, "et sine offensa" quantum ad alios, "in die Christi "(Phil 1,10), idest usque in diem mortis vel iudicii. Haec servus nequam non observavit, quia non fuit sincerus quoad Deum, qui sibi debitum dimisit, nec sine offensa ad conservum, quem suffocavit et in carcerem misit; et ideo in diem Christi ipse a tortoribus, idest daemonibus, omnino suffocabitur. "Repleti fructu iustitiae," idest operibus, quae sunt fructus iustitiae, "per Iesum Christum," non viribus vestris, "in gloriam et laudem Dei", idest per hoc transituri in gloriam aeternam, unde Deum laudetis, vel ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur: "Mirabilis", idest mirabiliter operans, idest operari faciens, "Deus in sanctis suis "(Ps 67,36).
   Quem, fratres carissimi, suppliciter imploremus, ut praeterita peccata nobis dimittat, gratiam non relabendi tribuat et ut hominibus ex corde dimittamus concedat, qua ad ipsius gloriam, in qua ipse est laudabilis et gloriosus per aeterna saecula, pervenire mereamur. Amen. Alleluia.