Sermoni Domenicali

DOMINICA XV POST PENTECOSTEN

Evangelium in decima quinta dominica post Pentecosten: "Nemo potest duobus dominis servire," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis de Passione Iesu Christi et nostrae vitae ex ipsius vitae forma informatione, ibi: "Angelus Raphael." [de prima clausula]. Item de duabus partibus animae, ibi: "Nemo potest." Item de dominio rationis et sensualitatis, ibi: "Dedit Deus gratiam Tobiae;" et ibi: "Mortuo Salmanasar;" et in eodem de natura castoris.
   Item de testamento amoris Dei, ibi: "Omnibus diebus vitae tuae." [de secunda clausula]. Thema sermonis contra sollicitudinem temporalium, ibi: "Dico vobis, ne solliciti;" et ibi: "Cyrus volens." Item ad contemplativos, ibi: "Respicite volatilia caeli;" et ibi: "Tobias ex tribu;" et in eodem de natura avium.
   Item contra amatores vanitatis, ibi: "Vidi eos qui operantur iniquitatem." Item de contemptu mundi et contemplatione Dei, ibi: "Per me si quis introierit." Item de tribus quae sunt in liliis et eorum significatione, ibi: "Considerate lilia agri." Item contra mundi huius sapientes, ibi: "Dico vobis quod nec Salomon." [de tertia clausula]. Thema sermonis de triplici Ierusalem et ipsius triplici structura, ibi: "Portae Ierusalem ex sapphiro."

1. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: "Nemo potest duobus dominis servire "(Mt 6,24).
   Legitur in Tobia, quod angelus Raphael dixit ad Tobiam: "Exentera piscem, et cor eius et fel et iecur repone tibi; sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter "(Tob 6,5). Quid piscis, quid eius cor, fel et iecur significent videamus. Piscis est Christus, qui dicit in Matthaeo Petro: "Vade ad mare, et mitte hamum; et eum piscem qui primo ascenderit, tolle, et aperto eius ore invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te "(Mt 17,26). Piscis est Christus, in hoc mari magno et spatioso moratus, qui primus ascendit, idest morti pro redemptione nostra se obtulit, ut id quod in ore eius, idest in confessione, fuerat inventum, pro Petro et Domino daretur. Et bene idipsum pretium sed divisum, quia Petro quasi pro peccatore, Dominus autem peccatum non fecit. Stater dicitur, qui habet duo didrachmata, ut ostenderetur similitudo carnis (cf. Rom 8,3), dum eodem pretio Dominus et servus liberantur. Vel stater in ore Christi est misericordia et iustitia: misericordia, cum dixit: "Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis "(Mt 11,28); iustitia, cum dicet: "Ite, maledicti, in ignem aeternum "(Mt 25,41).
   Hunc ergo piscem exentera, idest vitam ipsius Christi diligenter considera, et invenies ibi cor, fel et iecur. Corde sapimus, felle irascimur, iecore amamus. In corde sapientia, in felle amaritudo, in iecore Iesu Christi amor designatur. Sapore sapientiae, quae "attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter "(Sap 8,1), condi insipiditatem tuam; amaritudinem Passionis ipsius commisce dulcedini tuae; ipsius amorem superpone omni amori, qui sine ipsius amore, non amor sed dolor est dicendus. Haec sunt medicamenta animae tuae utilia, quae si tibi reposueris, non diaboli sed Dei, non carnis sed spiritus, non mundi sed caeli servus eris.
   Sapientia Christi frangit diaboli dominium. Unde Iob: "Prudentia eius percussit superbum "(Iob 26,12). Prudentia non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter Christum, in quo nihil sibi competebat, appetiit, iure hominem, quem quasi iuste tenebat, amisit.
   Ipsius amaritudo Passionis, subicit appetitum carnis. Unde quidam: Memoria, inquit, Crucifixi vitia crucifigit. De hoc quaere in evangelio: "Caecus sedebat "("Dom. in Quinquagesima").
   Item, ipsius amoris theriaca divitiarum venenum expellit. Unde dicitur in eodem Tobia, quod "fumus eius," idest devotio amoris eius, "extricat omne genus daemoniorum "(Tob 6,8), idest divitiarum, quae homines, tamquam daemones, discerpunt et affligunt. Omnes istius mundi divites sunt quasi daemoniaci, huc atque illuc discurrentes, non vero sed falso domino servientes. De quibus dicitur in hodierno evangelio: "Nemo potest duobus dominis servire."
2. Nota quod hoc evangelium in tribus clausulis volumus dividere. Prima est: "Nemo potest." Secunda: "Dico vobis, ne solliciti sitis." Tertia: "Quaerite primum regnum Dei." Prima de duobus dominis agit. Secunda sollicitudinem expellit. Tertia regnum Dei ante omnia quaeri praecipit. Nota etiam quod in hac tertia septembris dominica, legitur in Ecclesia liber Tobiae, ex quo auctoritates aliquas volumus introducere et cum clausulis evangelii concordare.
   In introitu hodiernae missae cantatur: "Miserere mihi, Domine." Et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Galatas: "Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus," quam in tribus particulis volumus dividere et cum supradictis evangelii clausulis concordare. Prima particula: "Si spiritu vivimus." Secunda: "Alter alterius onera portate." Tertia: "Qui seminat in spiritu" etc.
   Et attende diligenter quod ideo haec epistola legitur cum isto evangelio, quia Dominus in evangelio animae, idest animalitatis, sollicitudinem prohibet; regnum Dei quaerere docet; et Paulus in epistola docet secundum spiritum vivere, non in carne sed in spiritu seminare, in quo qui seminat, vitam aeternam metet.
3. Dicamus ergo: "Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae "(Mt 6,24). Nota quod anima duas habet partes, scilicet rationem et sensualitatem, quae sunt quasi duo domini. De dominio rationis dicit Isaac in Genesi: "Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi "(Gen 27,37). Quod tunc fit, cum propria voluntas et corporis sensus sub dominio rationis subiugantur. Unde iterum de Iuda in eodem dicit Iacob: "Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, fili mi, asinam suam "(Gen 49,11). Iudas est poenitens, vinea ratio, vitis compunctio, asina sensualitas, pullus ipsius motus. Iudas ergo asinam ad vitem et pullum ad vineam ligat, cum poenitens sensualitatem cordis compunctione subicit, et ipsius motum iugo rationis premit.
   Item, de hoc habes in eodem Genesi, ubi dicit Ioseph fratribus suis: "Putabam nos ligare manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? Aut subiciemur ditioni tuae? "(Gen 37,7-8). Manipulus est fasciculus culmi, dictus, quod manu capiatur. Ioseph est vir iustus, cuius manipulus est ratio, quae cum surgit per despectum temporalium et stat immobilis in alto contemplationis, tunc manipuli, idest sensus carnis, ipsius subiciuntur ditioni. Unde in Genesi dicit Isaac: "Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae "(Gen 27,29). Unde Isaias: "Venient ad te curvi filii eorum, idest carnalium desideriorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi "(Is 60,14).
   De dominio sensualitatis dicit Moyses in Deuteronomio: "Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam: servies inimico tuo, et imponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat "(Deut 28,47.48). Eo quod Adam noluit servire superiori suo, ideo inferius eius noluit servire ei; immo ipse servivit inimico suo, idest diabolo vel carni suae, qua non est efficacior hostis ad nocendum; cuius iugum ferreum, idest sensualitas vel carnalitas, impositum est super cervicem rationis. Unde dicit Ecclesiasticus: Quam "grave iugum super filios Adam, a die exitus "(Eccli 40,1). Grave iugum est super filios Adam a die exitus originale peccatum, idest fomes peccati, idest concupiscentia, quae, ut dicit augustinus, non est permittenda regnare. Sunt et eius desideria, quae sunt actuales concupiscentiae, quae sunt arma diaboli, quae veniunt ex languore naturae. Languor enim iste tyrannus est, qui movet mala desideria. Vis audire quam grave sit iugum super filios Adam ? Audi quod scriptum est in ecclesiasticis dogmatibus Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subiectum et ob hoc natura irae filium (cf. Eph 2,3), a qua nullus liberatur, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum.
4. Dicamus ergo: "Nemo potest duobus dominis servire." Super his duobus dominis habes concordantiam in libro Tobiae, ubi fit mentio de Salmanasar et Sennacherib: "Dedit", inquit, "Deus gratiam Tobiae in conspectu Salmanasar regis; et dedit ei potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quaecumque facere voluisset "(Tob 1,13-14). Salmanasar interpretatur pacificans angustiatos et significat rationem, quae, cum regnat, mentem angustiatam pacificat, conscientiam clarificat, cor indulcat, aspera mollificat, gravia alleviat. Cui si homo servit, gratiam invenit, liber fit, habens potestatem ire quocumque et facere quodcumque velit. O libera servitus et serva libertas! Non timor servum, non amor facit liberum, sed potius timor liberum et amor servum. Iusto non est lex posita (cf. 1Tim 1,9), quia, ipse sibi est lex (cf. Rom 2,14). Habet enim caritatem, vivit secundum rationem, et ideo vadit quo vult et facit quidquid vult. "Ego", inquit Propheta, "servus tuus et filius ancillae tuae "(Ps 115,16). Nota verba: servus et filius; quia servus ideo filius. O suavis timor, qui de servo facis filium! O benigne et verax amor, qui de filio facis servum! "Filius", inquit, "ancillae tuae." Inice ergo, o homo, si vis libertate frui, collum tuum in torques eius, et pedem tuum in compedes eius (cf. Eccli 6,25). Non est gaudium super gaudium libertatis, quam non potes assequi nisi collum elationis inclines in torquem humilitatis, et pedem carnalis affectus in compedem mortificationis. Et tunc poteris dicere: "Servus tuus sum ego" etc.
   Item, in eodem libro dicitur quod, mortuo Salmanasar rege, Sennacherib regnavit pro eo, qui, cum filios Israel exosos haberet in conspectu suo, iussit Tobiam occidi, et tulit omnem substantiam eius. Tobias vero, cum filio suo et uxore fugiens, nudus latuit (cf. Tob 1,18.22-23). Sennacherib interpretatur tollens deserta et significat sensualitatem, idest carnis concupiscentiam, quae ab hominis mente tollit desertum poenitentiae. Haec non regnat nisi cum ratio moritur. Egressus enim virtutis ingressum vitii operatur. Concupiscentia exosos habet filios Israel, idest poenitentes, qui carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis (cf. Gal 5,24). Unde dicitur in Exodo: Oderant AEgyptii filios Israel (cf. Ex 1,13). Haec per suos satellites, corporis scilicet sensus, nititur spiritum interficere et ei omnem substantiam, idest virtutes, auferre; quae bene dicuntur substantia, quia faciunt hominem subsistere, ne cadat ab aeternis. Quas ut conservare valeat, necesse est ut, fugiens cum filio et uxore, nudus lateat.
   Nota ista tria verba: fugiens, nudus, latuit. Vis carnis concupiscentiam evadere? Fuge. "Fugite", inquit, "fornicationem "(1Cor 6,18). Unde in Genesi de Ioseph dicitur quod, "relicto in manu dominae suae pallio, fugit, et egressus est foras "(Gen 39,12). Dimisit pallium, ne amitteret Deum. Dicitur in naturalibus quod illud animal, quod dicitur castor, habet testiculos medicinales ad paralysim tollendam, cuius rei gratia venatores eum insequuntur. Qui perpendens quod propter hoc se insequantur, illos sibi abscidit et insequentibus se proicit. Unde castor dicitur, quia seipsum castrat. Stultus autem homo e contrario facit, qui pro glandulis suis vilissimis, scilicet pro vilissima luxuria, se tradit diabolo. "Quasi a facie colubri," dicit Ecclesiasticus, "fuge peccata "(Eccli 21,2).
   Item, nudus est qui nihil sibi sed totum Deo attribuit, qui se inter folia ficuum cum Adam non abscondit; qui pallio suae excusationis et alterius incusationis se non cooperit; qui ita nudum, sicut egressus est de utero matris suae, se cognoscit. Item, ille latet qui a tumultu saecularium et malarum cogitationum in conclavi conscientiae quietus residet.
   Ille latet qui patienter iniuriam sustinet, qui inter adversa non murmurat, qui in prosperis non se exaltat.
   Uxor et filius Tobiae sunt bona voluntas et bonum opus, quae ubicumque imus deferre nobiscum debemus. Unde in Matthaeo: "Accipe", inquit, "puerum", idest operis puritatem, "et matrem eius," idest bonam voluntatem, quae ipsum parturit, "et fuge in AEgyptum," idest recognosce te exulem et miserum, vel considera tenebras tuorum peccatorum, "et esto ibi usque dum dicam tibi "(Mt 2,13)"," idest cognosce te peccatorem; considera exilium tuum, usque ad illud tempus quo dicam tibi: "Surge, propera, amica mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit "(Cant 2,10-11). Si ergo vis properare, oportet te Sennacherib fugere, rationi, non sensualitati, servire. Dicamus ergo: "Nemo potest duobus dominis servire."
5. Sequitur: "Aut enim unum odio habebit et alterum diliget; aut unum sustinebit et alterum contemnet". Nota ista quattuor verba: diliget et sustinet, odiet et contemnet. Si diligis vitam, odis vitam; si sustines superiorem, contemnis inferiorem. Et e converso: dilige te qualem te fecit, [qui] dilexit te; odi te qualem tu fecisti te; sustine tuum superius, contemne tuum inferius. Ad hoc dilige te ad quod te dilexit, qui se pro te tradidit; in hoc odi te, in quo odisti quod Deus fecit et dilexit [in] te. Hoc est quod dixit Tobias filio suo: "Omnibus diebus vitae tuae semper in mente habeto Deum, et cave ne aliquando consentias peccato, et praetermittas mandata Dei nostri "(Tob 4,6). O verbum dulcius super mel et favum: "Semper in mente habeto Deum!" O mens, omni beato beatior, omni feliciori felicior, quae habes Deum! Quid tibi deest? Quid tibi accrescere potest? Omnia habes, quia illum habes, qui omnia fecit, qui solus te implet, sine quo omne quod est nihil est. "Semper ergo in mente habeto Deum." Ecce quale testamentum Tobias filio suo condidit, qualem ei possessionem dimisit: "Semper", inquit, "habeto Deum in mente." O possessio omnia possidens, beatus qui te possidet, felix qui te habet. O Deus, quid dare possum, ut te possideam? Putasne si omnia dedero habere te potero? Et quo pretio te habere possum? Excelsior es caelo, profundior inferno, longior terra et latior mari. Quomodo ergo vermis, canis mortuus, pulex unus (cf. 1Reg 24,15), hominis filius te habere poterit? Sicut dicit Iob: "Non appendetur argentum in commutatione eius, nec conferetur tinctis Indiae coloribus, non lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphyro. Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur vasa aurea et excelsa in comparatione eius "(Iob 28,15-18). O Domine Deus, ista non habeo, quid ergo, ut te habeam, dare debeo? Da, inquit, mihi te, et dabo tibi me. Da mentem et habebis me in mente. Omnia tua habe tibi, tantum mentem da mihi. Plenus sum tuis verbis; non indigeo tuis factis: tantum mentem da mihi. Nota quod dicit semper. Vis Deum semper habere in mente? Habe semper te coram te. Ubi oculus, ibi mens; habe semper oculum in te. Tria pono: mentem, oculum et te. Deus est in mente, mens in oculo, oculus in te. Si ergo vides te, habes Deum in te. Vis Deum semper habere in mente? Habeto te talem qualem fecit te. Noli ire ad quaerendum alium te. Noli te facere alium ab illo, quem ipse fecit, et sic Deum semper in mente habebis.
   Sequitur: "Non potestis Deo servire et mammonae." Ibi dicit glossa: Mammona, syra lingua, divitiae, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere, quod fieri licet, ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse daemonis, qui praeest divitiis: non quod in eius ditione sint, sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum. Maledicta mammona! heu, quot religiosos excaecavit! quot claustrales infatuavit! quot saeculares in infernum praecipitavit! Haec est stercus hirundinum, quod excaecavit oculos Tobiae (cf. Tob 2,10-11). De hoc quaere in evangelio: "Caecus sedebat secus viam "("Dom. in Quinquagesima").
6. Huic primae clausulae concordat prima particula epistolae: "Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus "(Gal 5,25). In hac prima particula Apostolus comprehendit duo, rationem scilicet et carnis concupiscentiam. Ex ratione provenit ut spiritu, idest spirituali conversatione, vivamus et ambulemus; ex concupiscentia vero provenit ut simus "inanis gloriae cupidi, invicem provocantes invicem invidentes "(cf. Gal 5,26). Item, ex carnis concupiscentia provenit ut aliquis praeoccupetur in aliquo delicto (cf. Gal 6,1); ex ratione vero ut spirituales, idest ratione utentes, corripiant delinquentem in spiritu lenitatis, rationis enim est, ut dictum est, pacificare angustiatos.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut gratiae tuae lumen nobis infundas, qua secundum rationem vivamus, carnem subiciamus, et ad te, qui es vita, perveniamus. Te praestante, qui es benedictus in saecula. Amen.
7. Sequitur secundum. "Dico vobis, ne solliciti sitis quid manducetis, nec corpori vestro quid induamini. Nonne anima vestra plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia caeli "(Mt 6,25-56) etc. Nota quod in hac secunda clausula tria specialiter notabilia ponuntur, scilicet volatilia, lilia et fenum. De quorum quolibet disseramus. "Dico vobis," ne cura eorum, quae nihil sunt, retrahamini ab aeternis, "ne solliciti sitis," quia hoc est divitiis servire, "animae", idest animalitati vestrae, cui haec sunt necessaria, scilicet victus et vestitus. Ibi dicit GLOSSA: In sudore vultus paratur panis, scilicet labor exercendus est, sollicitudo tollenda, quae mentem perturbat, dum timet ne aut possessa dispereant, aut elaborata non contingant. "Nonne anima vestra plus est quam esca?" Anima hic ponitur pro vita, quae cibo sustentatur. ["Nonne anima"]. Quasi diceret: Qui dedit maiora, idest vitam et corpus, dabit et minora, idest victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet; sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia, propter quem sunt facta. Sollicitudo mentem distrahit, distractam dividit, divisam diabolus rapit, et sic animam interficit.
   Unde dicitur in historiis super historiam Danielis, quod Cyrus, volens capere civitatem Babyloniae, divisit Euphratem, longe a civitate, per plures rivos, et alveum, qui fluebat in civitatem, vadabilem fecit. Et per ipsum ingressi sunt hostes in civitatem sub muro, et interfectus est Balthassar. Civitas est anima; Euphrates, hominis mens; alveus, gratia Sancti Spiritus. Diabolus ergo, volens animam nostram capere, prius mentem dividit in diversis sollicitudinibus, quibusdam sub specie propriae necessitatis, quibusdam sub specie fraternae caritatis; et, dum sic in diversa dividit, siccatur alveus compunctionis, quo siccato, civitas capitur et ratio interficitur. "Dico" ergo "vobis, ne solticiti sitis."
8. Sequitur: "Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa "(Mt 6,26). Volatilia sunt sancti, penna contemplationis in aere suspensi, qui ita a mundo sunt remoti, ut iam in terris nihil agant, nihil laborent, sed sola contemplatione iam in caelo degunt. Super hoc habes concordantiam in libro Tobiae, ubi legitur de ipso Tobia et Anna, filia Raguelis, qui fuerunt quasi duo volatilia caeli. De Tobia sic: "Tobias ex tribu et civitate Nephthali, quae est in superioribus Galilaeae supra Naasson, post viam quae ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet "(Tob 1,1). Tobias interpretatur bonus Domini; Nephthali, latitudo; Galilaea, rota; Nasson, augurium Sephet, littera vel pulchritudo.
   Tobias est quilibet vir iustus, qui bonum quod in se habet non suum sed Domini credit esse, dicens cum Propheta: "Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine "(Ps 118,65); et cum Isaia: Omnia opera nostra operatus es, Domine (cf. Is 26,12). "Ipse fecit nos, et non ipsi nos "(Ps 99,3). Iste bonus Dominus dicitur esse ex tribu et civitate Nephthali. Est enim filius et civis latitudinis, idest caritatis. "Latum", inquit, "mandatun tuum nimis "(Ps 118,96). Christus testamentum condidit filiis, scilicet: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos "(Io 15,12); quod iustus, tamquam filius, iure hereditario possidet, et in ipso, quasi in civitate, semper habitat. "In hereditate," inquit, "Domini morabor "(Eccli 24,11), quia "hereditas mea praeclara est mihi "(Ps 15,6). Et ubi est haec civitas? "In superioribus," inquit, "Galilaeae supra Naasson". Respice volatile ad superiora volans: "Ego", inquit Dominus in Ioanne, "de supernis sum, vos autem deorsum estis "(Io 8,23); quasi rota terram circuitis - Rota dicta, quia ruat -, de vitio in vitium ruitis. Civitas vero viri iusti, boni Domini, non in inferioribus sed in superioribus est Galilaeae, quia mundi rotam superat, superiora quaerit, inferiora et volubilia relinquit. Huius civitas est supra Naasson, quia superiora auguratur, idest caelestia contemplatur. Ecce quam egregie concordat historia cum evangelio.
   Augurium dicitur, quasi avigarrium vel avigerium; cum quis attendit quid aves garriant vel gerant. Avis dicitur ab "a", quod est "sine", et "via", idest "sine via," quia viam certam non habet. Vir enim contemplativus, cum ad superiora evolat, viam rectam non habet, quia contemplatio non est in arbitrio contemplantis, sed in dispositione Creatoris, qui cui vult et quando vult et quomodo vult dulcedinem contemplationis infundit. Unde Ieremias: "Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos "(Ier 10,23).
   Et nota quod quaedam aves habent longos pedes, et cum volant extensis pedibus ad posterius volant. Et sunt quaedam, quae habent pedes et crura curta, et cum volant constringunt eos ad ventrem, ut non prohibeant eas a volatu, et curtitas pedum non prohibet a volatu. Duo sunt modi contemplantium. Sunt enim quidam, qui aliorum curam gerunt, ipsis se impendunt. Sunt alii, qui nec aliorum nec sui curam agunt, a suis necessariis se subtrahunt. Illi longos, isti curtos habent pedes. Illi, dum orationi intendunt, in contemplatione volant; pedes, idest affectus, quibus proximi necessitatem sustentant, ad posterius extendunt, ne eorum volatus impediatur. O frater, cum servis fratri, extende pedes tuos ante te, impende ei te totum. Cum vero intendis Deo, extende pedes tuos ad posterius, ut liber sit tuus volatus. Posteriorum oblitus, servitii et beneficii, quod impendisti vel impensurus es, imaginationes in oratione depone. Ibi enim solent occurrere et animum contemplantis valde impedire. Isti vero, qui curtos habent pedes, qui nec alteri nec sibi intendunt, pedes ad ventrem, idest affectus, breves et curtos ad mentem constringunt, se ad se recolligunt, ut mens in uno collecta facilius possit avolare, et irreverberato lumine in aureo solis splendore mentis oculum figere. Bene ergo dicitur: "Tobias ex tribu et civitate Nephthali, quae est in superioribus Galilaeae, supra Naasson."
9. Sequitur: "Post viam quae ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet". Iustus retro relinquit viam spatiosam, quae ducit ad occidentem, idest mortem. Unde Propheta: "Fiant viae illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos "(Ps 34,6). Peccatorum via in praesenti vita est tenebrosa mentis caecitate, lubricosa iniquitatis perpetratione. In morte vero angelus malus erit eos persequens et impellens, quousque praecipitet in abyssum ignis ardentis.
   Vir iustus habet in sinistro civitatem Sephet, idest litterae vel pulchritudinis, quia scientiam falsi nominis sinistram et falsam deputat, et mundanam philosophiam et temporalem pulchritudinem damnat. "Respicite" ergo "volatilia caeli." Item, de Anna, quae, ut in eodem dicitur libro, "perrexit in superius cubiculum domus suae, et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit; sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Dominum "(Tob 3,10-11). Ecce Anna, quae interpretatur gratia, quasi avis pennata, ascendit in superiora. Sic vir iustus in superiori cenaculo suae mentis orat. Unde Christus in monte et Daniel in cenaculo orat. Eliseus et Elias habent cenacula, et Christus in cenaculo pascha celebrat. "Tribus diebus et tribus noctibus" etc. In prosperitate enim et adversitate ad sanctam Trinitatem vir iustus preces porrigit. Nota ordinem verborum. In cenaculum superius primo perrexit; non comedit neque bibit; in oratione perstitit; lacrimas fudit. Qui vult volare, hoc ordine debet incedere. Prius enim a terrenis debet animum elevare, deinde corpus affligere, in oratione persistere, lacrimas fundere. Oratio enim, ut ibi dicit glossa, Deum lenit; lacrima cogit. Haec ungit, illa pungit. "Respicite ergo volatilia caeli." Et attende quam congrue concordat cum historia praesentis dominicae introitus hodiernae missae: Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die, quia tu, Domine, suavis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te (cf. Ps 85,3.5). Legitur in eodem libro, quod Tobias et Anna clamaverunt ad Dominum, misericordiam postulantes. Tobias sic "coepit orare cum lacrimis, dicens: Iustus es, Domine, et omnia iudicia tua iusta sunt, et omnes viae tuae misericordia et veritas. Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum "(Tob 3,1-2.6) misericordiam. Anna sic: "Benedictum est nomen tuum, Domine, Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fueris misericordiam facis, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. Certum habet omnis qui colit te, quia si vita eius in probatione fuerit coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris, qui post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. Sit nomen tuum, Deus Israel, benedictum in saecula "(Tob 3,13.21-23). Bene ergo uterque istorum dicit in introitu: "Miserere mihi" etc. Quomodo istis se invocantibus fuerit suavis ac mitis et copiosus in misericordia, patet cum subditur: "In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei; et missus est angelus Domini sanctus Raphael, ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Dei recitatae "(Tob 3,24-25).
10. Revertamur ad materiam et dicamus: "Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea." Nota ista tria verba. Primo est serere, idest seminare, secundo metere, tertio congregare. Quid ista significent videamus. Dicit Iob: "Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu irae eius esse consumptos "(Iob 4,8-9). Dolores seminat qui perversa agit; metit qui in eis prosperatur.
   De hoc dicit Osee propheta: "Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii "(Os 10,13). Impietatem arat, qui corde mala machinatur. Iniquitatem metit, qui exsequitur opere quod machinatus fuit corde. Frugem mendacii comedit, qui de perpetrata malitia excusationem praetendit et de impietate impunitatem sibi promittit. Aravit serpens impietatem, messuit Eva iniquitatem, comedit Adam mendacii frugem dicens: "Mulier quam dedisti mihi dedit "(Gen 3,12) etc. Arat diabolus in suggestionibus; metit caro in delectatione; spiritus comedit, cum ratio sensualitati consentit. Dicat ergo Iob: "Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminunt dolores et metunt eos, flante Deo periisse." Nota quod, cum nos flamus, aerem ab exterius intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, qui ab exterioribus causis intus iudicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, idest a malis nostris quae extra videt, iudicium intus disponit et ab interno conceptu extra damnationem facit.
   O caeci pecuniosi et deliciosi, quos excaecavit stercus hirundinum, mammona daemonum, respicite volatilia caeli, caelestia contemplantia, quoniam non serunt impietatem, non metunt iniquitatem, neque congregant mendacii frugem; et ideo Pater caelestis pascit ea compunctione lacrimarum, amaritudine gemituum, desiderio aeternorum. Pascit ea dum eis imprimit paupertatem et humilitatem suae Incarnationis, dolorem suae Passionis, gaudium suae Resurrectionis. Pascit ea contemplationis dulcedine, caelestis beatitudinis suavitate.
11. Unde ipse dicit in Ioanne: "Per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet "(Io 10,9). Per me, idest per latus meum lancea apertum, si quis fide, passione et compassione introierit, salvabitur, sicut columba in foramine petrae, a facie accipitris ipsam rapere machinantis; et sic ingredietur ad circumspectionem ad discussionem ad examinationem sui, et egredietur ad considerandam et conculcandam, contemnendam et fugiendam vanitatem mundi. Vita viri iusti semper est in his duobus: cum ingreditur non invenit nisi plangendum, cum egreditur non videt nisi fugiendum.
   In ingressu est tristitia. Unde poenitens dicit in Psalmo: "Tota die contristatus ingrediebar "(Ps 37,7). Quare miseri non contristamur? Certe quia non ingredimur ad considerandam malitiam et miseriam nostram. O si ingredereris ad te non videres nisi dolorem et tribulationem in te. Tunc risus cessaret, laetitia locum non haberet, moeror et angustia omnem delectationem sepeliret. Anna filia Raguelis ad se ingressa fuerat, cum dicebat: "Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui "(Tob 3,16-17).
   Item, in egressu viri iusti est fuga. Unde dixit: "Elongavi fugiens et mansi in solitudine "(Ps 54,8). Ingredietur ergo et egredietur, et in omnibus his pascua inveniet, scilicet in latere Christi, in dolore sui, in contemptu mundi. In latere Christi invenit iustus pascua. Unde potest dicere: Deliciae meae esse cum Filio hominis (cf. Prov 8,31), crucis patibulo suspenso, clavis affixo, felle et aceto potato, latere fosso. O anima mea, hae sunt deliciae tuae, his fruere, in his delectare. Unde tibi dicit Isaias: "Tunc videbis et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum "(Is 60,5). Videbis, o anima, Dei Filium patibulo suspensum, et tunc deliciis afflues, lacrimis te perfundes; et mirabitur cor tuum Patris benignitatem, qui Unigenitum pendentem videbat et non eum deponebat. O Pater, quomodo te continere potuisti? Quomodo caelos non dirupisti et descendens tuum dilectum non liberasti ? In hac admiratione dilatabitur cor tuum ad diligendum Patrem, qui dedit Filium qui redemit, Spiritum Sanctum qui operatus fuit.
   Item, in dolore cordis et mundi contemptu invenit iustus sibi pascua. Unde dicit Iob de onagro, idest poenitente: "Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit "(Iob 39,8). Montes pascuae sunt altae contemplationes internae refectionis, quas cum circumspicit, dolore et planctu se afficit. Huic poenitenti virentia perquirere est, despectis transitoriis, in aeternum mansura desiderare. Arentia quippe sunt omnia quae temporaliter condita venturo fine a iucunditate praesentis vitae quasi aestivo sole siccantur. Virentia autem vocata sunt quae nulla temporalitate siccantur. Bene ergo dicit Dominus: "Pater caelestis pascit ea." Sequitur: "Quis autem vestrum cogitans potest addicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimentis quid solliciti estis? "(Mt 6,27-28). Superius de esca, hic de vestimento. Illi ergo curam tegendi corporis relinquite, qui illud ad hanc mensuram fecit pervenire. Exhortationem de indumento satis congruo confirmat exemplo: "Considerate", inquit, "lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis "(Mt 6,28-29). Ibi dicit glossa: Quae purpura regum, quae pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicimus: Operuit istum rubor. Salomon, qui prae aliis floruit, in omni gloria sua non fuit coopertus sicut unus ex istis floribus. Non enim potuit se cooperire niveo colore, quemadmodum cooperitur lilium, vel roseo, quemadmodum rosa, et sic de ceteris.
12. moraliter. Nota quod in liliis sunt tria: medicina, candor et odor. Medicina est in radice, candor et odor in flore. Et significant poenitentes, spiritu pauperes, membra sua cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes, qui habent humilitatem in corde, reprimentem tumorem superbiae, candorem castitatis in corpore, odorem bonae famae. Isti dicuntur lilia agri, non deserti, non horti. In agro duo notantur: soliditas sanctitatis et perfectio caritatis. Ager est mundus (cf. Mt 13,38), in quo florem permanere quam difficile tam gloriosum est. Florent in deserto eremitae, qui ab humana cavent frequentia. Florent in horto clauso claustrales, quibus humana cavet custodia. Sed gloriosius est poenitentibus florere in agro, idest mundo, ubi facile perit gemina gratia floris, scilicet species bonae conversationis et odor bonae opinionis.
   Unde se esse florem campi Christus gloriatur, cum dicit in Canticis: "Ego flos campi "(Cant 2,1). Ita et beata Maria, eius mater, potest gloriari, quae in mundo florem non perdidit, cum tamen nec reclusa nec monialis fuit, gloriosius reputans florere in mundo, quam in horto vel deserto. Licet, ut dicit augustinus, hoc tentare periculosius sit, posse felicius. In agro enim vel campo certamina solent fieri, et in mundo pugna est continua, quam ingerunt caro, mundus et daemonia, in qua soliditas sanctitatis est necessaria, quae omnibus periculis debet permanere inconcussa. Quicumque ad certamen in campo vult exire, prius experiatur posse, si in tam crudeli agone valeat consistere. Melius est in horto vel in deserto florere quam in agro marcescere, longe melius illic stare quam hic succumbere. In eo etiam quod lilia "agri" dicuntur, perfectio caritatis ostenditur, qua se exponunt cuilibet carpere volenti. "Omni", inquit Dominus, "petenti te tribue "(Lc 6,30), scilicet bonam voluntatem, si non habes facultatem; si vero utrumque, perfectius.
   "Considerate" ergo "lilia agri, quomodo crescunt: non laborant neque nent." Nota ista tria: crescunt, non laborant, neque nent. Ideo iusti crescunt de virtute in virtutem, quia non laborant neque nent, quod est fila torquere, idest filare. Non laborant in AEgypti lateribus, idest carnis voluptatibus; neque nent, idest diversa fila cogitationum torquent, in temporalibus. Vis crescere? Noli in te laborare nec in mundo nere, et sic eris pauper. Unde dicit Ioseph in Genesi: "Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae "(Gen 41,52). In terra paupertatis, idest humilitate cordis, crescit iustus: cum in se decrescit, in illo Deus crescit. Unde Ioannes Baptista: "Me", inquit, "oportet minui, illum autem crescere "(Io 3,30). Cum minuis te, Deus crescit in te. Unde Isaias: "Erit minimus in mille, et parvulus in gentem fortissimam "(Is 60,22). Quod fit cum humilis in oculis suis in perfectione mentis et operis sublimatur. Unde in Psalmo: "Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus "(Ps 63,8). Altum superius et inferius dicitur, ut altum caelum et altum mare. Cum ergo accedis ad cor altum, idest cordis profundum, scilicet humilitatem, tunc Deus in te exaltatur, quia facit te exaltari super omnia, in quibus est "vanitas et afflictio spiritus "(Eccle 1,14). "Considerate" ergo, o temporales, temporis fugitivi amatores, "qui laboratis et onerati estis "(Mt 11,28), qui fila infinita torquetis, quomodo lilia agri crescunt.
13. Sequitur: "Dico vobis quod nec Salomon" etc. Sapientissimus Salomon huius saeculi sapientes significat, qui in omni gloria sua frivola et transitoria, in omni scientia sua inflativa, in omni eloquentia sua deceptoria, non sunt cooperti sicut unum ex istis Christi pauperibus. Isti sunt cooperti candore munditiae, illi rubigine carnalis concupiscentiae; istos paupertas et nuditas cooperit, illos abundantia discooperit. Cooperti sunt iniquitate et impietate sua (cf. Ps 72,6), discooperti virtute; hic vestiuntur, ut alibi denudentur. Unde de eis subdit Dominus: "Si enim foenum quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit, quanto magis vos minimae fidei? "(Mt 6,30). Foenum dictum, eo quod flammam nutrit, quod est graece "phos", et significat carnales, quos hodie, idest in hac praesenti vita, Deus sic temporalibus vestit, idest vestiri permittit, et cras, idest in futuro, in clibanum ignis ardentis mittet. Qui ex seipsis nutrient flammam sese comburentem. Unde Isaias: "Ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis "(Ios 50,11). In igne, quem tibi hic accenderis, ibi combureris. Vis evadere illum? Noli accendere istum, vel si accendisti extingue, scilicet peccati incendium.
   Nota ista duo adverbia: hodie et cras. Hodie peccator est et cras non erit; hodie vestitur et cras in clibanum mittitur. Unde in primo libro Machabaeorum: "A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius stercus et vermis est; hodie extollitur et cras non invenietur, quia conversus est in terram, et cogitatio eius periit "(1Mach2,62-63). Hodie peccator vestitur et cras in clibanum mittitur. Unde Isaias: "Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem et cibus ignis "(Is 9,5). Anima, quae vestimentum divitiarum cum sanguine carnalium voluptatum sibi induit, aeterni ignis cibus erit. "Si ergo foenum" etc., ac si diceret: Si carnalibus, ignis aeterni filiis, Deus ad malum suum superflua tribuit, quanto magis vobis fidelibus necessaria praestabit? "Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur "(Mt 6,31). Plenius inculcat et revolvit quod dixit a principio sermonis, ut absque sollicitudine vivamus. Super hunc locum dicit glossa: Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora prae his cum quibus vivunt alimenta quaerunt vel indumenta. "Haec enim omnia gentes inquirunt "(Mt 6,32), quibus de futuris cura non est. Quid amplius habet a gentili, cuius infidelitas animum sollicitat et curis vitae huius fatigat? Sollicitudo facit similem gentili, idest infidelem. "Scit enim Pater vester," qui bonis filiis viscera sua non claudit. Dum Patrem audis, ne dubites. "Quia omnibus his indigetis." Dat enim, nisi infidelitas vestra avertat.
14. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi "(Gal 6,2). Alterius onera portare non poteris nisi prius tua deposueris. Allevia te prius tuis, et alterius onera portare poteris. Cum fueris volatile caeli, lilium agri, tunc poteris portare onera, idest tribulationes, infirmitates proximi, quasi tuam sarcinam, et sic adimplebis legem, idest caritatem, Christi, "qui peccata nostra tulit in corpore suo super lignum "(1Pt 2,24).
   Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut pennis virtutum a terrenis nos eleves, candore munditiae nos vestias, qua onera fraternae infirmitatis portare et ad te, qui nostra portasti, valeamus pervenire. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
15. Sequitur tertium. "Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis "(Mt 6,33). Regnum Dei summum bonum, et ideo quaerendum. Quaeritur autem fide, spe et caritate. Iustitia vero regni est, omnia quae Christus docuit observare. Regnum quaerere est ipsam iustitiam operibus implere. Primum ergo regnum Dei quaerite, idest praeponite omnibus rebus, propter quod omnia debent fieri, extra quod nihil petitur, cui omnia quae petimus debent deservire. Et nota quod ait "adiicientur", quia omnia sunt filiorum et ideo haec omnia adiicientur etiam non quaerentibus. Quibus si subtrahuntur ad probationem est; si dantur, est ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur eis in bonum (cf. Rom 8,28).
   Super hoc regno habes concordantiam in libro Tobiae, ubi ipse dicit: "Portae Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur. Et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius. Ex lapide mundo et candido omnes plateae eius sternentur, et per vicos eius Alleluia cantabitur. Benedictus Dominus qui exaltavit eam; ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam. Amen "(Tob 13,21-23). Nota quod triplex est Ierusalem: allegorica, idest Ecclesia militans; moralis, idest anima fidelis; anagogica, idest Ecclesia triumphans. De quarum qualibet structura pertractemus.
   [allegorice]. In hac auctoritate quattuor lapides ponuntur, scilicet sapphirus, smaragdus, lapis pretiosus, lapis mundus et candidus, per quos quattuor militantis Ecclesiae ordines intelligimus, scilicet apostolos, martyres, confessores et virgines. Sapphirus, sereno caelo similis, apostolos significat, qui, terrenis contemptis, meruerunt dicere: "Nostra conversatio in caelis est "(Phil 3,20). Smaragdus, qui tantae est viriditatis, ut omnium superet herbarum virorem, aerem circumfusum vel imagines aspicientium virides reddat, martyres significat, qui, sui sanguinis effusione, animas in horto Ecclesiae, apostolorum labore plantatas, ut in fidei viriditate perdurarent, asperserunt. Ex sapphiro ergo apostolorum et smaragdo martyrum aedificatae fuerunt Ecclesiae militantis portae, ut per ipsos pateret introitus ad regnum. Item, lapis pretiosus significat confessores, qui contra haereticos se murum pro domo Israel opposuerunt (cf. Ez 13,5). Lapis mundus et candidus fuerunt virgines, munditia interiori et candore exteriori resplendentes, quae humilitate et martyrio se pro Domino prostraverunt; quarum exemplo plateae, quae dicuntur a "platos", hoc est latitudine, idest fideles, dilatati, caritate sternuntur, ut et ipsi Domino se subiiciant.
16. moraliter. In sapphiro, contemptus visibilium et contemplatio invisibilium; in smaragdo compunctio lacrimarum cum confessione criminum designantur. Ex his duobus aedificantur animae portae, per quas patet introitus Sancti Spiritus gratiae. Per has patet introitus et exitus ad gustandum suavitatem Dei, ad circumspectionem tui, ad conculcationem mundi. In lapide pretioso notatur patientia, quae est murus animae, muniens et defendens eam ab omni perturbatione. In lapide mundo et candido figuratur castitas et humilitas, quibus debent sterni cogitationes et affectiones mentis; et tunc per vicos, idest corporis sensus, Alleluia, idest laus Dei, cantabitur. Est enim dulcis symphonia, cum consonat operatio sensuum munditiae et puritati cogitationum.
17. anagogice. In sapphiro Trinitatis et Unitatis inenarrabilis contemplatio. In smaragdo, qui confert oculis, totius Ecclesiae triumphantis iucunda visio; in lapide pretioso, caelestis gaudii aeterna fruitio; in lapide mundo et candido geminae stolae, idest animae et corporis, designatur glorificatio. Cum sancti omnia ista habuerint, tunc per vicos Ierusalem cantabunt Alleluia. Per vicos Ierusalem intelligimus mansiones, de quibus dicit Dominus: "In domo Patris mei mansiones multae sunt "(Io 14,2), in quibus Alleluia, laus et gloria, voce indefessa, a sanctis cantatur.
   Benedictus Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, qui exaltavit Ierusalem militantem in Ecclesiam triumphantem, quae est regnum eius, super quam ipse regnat per aeterna saecula. Amen. De hoc regno ergo dicitur in evangelio: "Quaerite primum regnum Dei."
18. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Qui seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam "(Gal 6,8). Haec est Ierusalem lapidibus pretiosis aedificata. Haec est regnum Dei, quod quaerimus cum in spiritu seminamus. In spiritu seminare est iustitiam regni quaerere, de qua subditur: "Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus non deficientes "(Gal 6,9), cum indefessa voce per vicos Ierusalem Alleluia decantabimus.
   Rogemus ergo, fratres, Dominum Iesum Christum, ut det nobis regnum suum quaerere, Ierusalem moralem in nobis aedificare, qua ad caelestem pervenire et per ipsius vicos cum sanctis angelis mereamur Alleluia decantare. Ipso praestante, cuius regnum manet per aeterna saecula. Dicat omnis moralis anima: Amen. Alleluia.