Sermoni Domenicali

DOMINICA XIX POST PENTECOSTEN

Evangelium in decima nona dominica post Pentecosten: "Ascendens Iesus in naviculam," quod in tribus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis de praerogativa gratiae spiritualis, quam Dominus confert praedicatori, et de ipsius sancta conversatione, ibi: "Antiochus adolescens." [de prima clausula]. Item de cruce Christi, ibi: "Ascendens Iesus in naviculam." Item de descensu, ibi: "Descende." Item de ascensu et animae renovatione, ibi: "Ascendamus nunc mundare sancta." Item de quattuor quae sunt necessaria ad regimen navis et eorum significatione, ibi: Nota quod ad regimen.
   [de secunda clausula]. Thema de quinque modis quibus infirmitates contingunt, ibi: "Offerebant ei paralyticum." Item thema sermonis contra carnis delicias, ibi: "Intexui funibus lectum meum." Item de quattuor qui paralyticum portant et eorum significatione, et de quadruplici tecto, ibi: "Et ecce offerebant ei." Item de fide, ibi: "Videns Iesus fidem." [de tertia clausula]. Thema sermonis de quinque filiis Mathathiae et eorum significatione, ibi: "Surge, tolle grabatum tuum." Item thema sermonis de carnis afflictione et sensuum repressione, ibi: "David percussit Philisthiim."

1. In illo tempore: "Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam "(Mt 9,1).
   Dicitur in [primo] libro Machabaeorum quod Antiochus adolescens "dedit" Ionathae "potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream "(1Mach 11,58). Quid Antiochus, quid Ionathas, quid aurum, quid purpura et quid fibula aurea significent, videamus.
   Antiochus interpretatur pauper silens, et significat in hoc loco Iesum Christum, qui fuit pauper silens. Nota ista duo verba. Pauper fuit, quia non habuit ubi caput reclinaret (cf. Mt 8,20; Lc 9,58), nisi ubi "inclinato capite tradidit spiritum "(Io 19,30); silens, quia tamquam ovis ad occisionem ductus est, et dum male tractaretur non aperuit os suum (cf. Is 53,7). Unde Ieremias: "Ex ore Altissimi non egredientur nec bona nec mala "(Lam 3,38).
   Ionathas interpretatur columbae donum, et significat praedicatorem, qui columbae, idest Spiritus Sancti, donum accepit, ut ad gemitum poenitentiae columbinum peccatores invitaret. Unde Ionathas dicit, in primo libro Regum, ad David: "Si dixero puero: Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas; tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali; vivit Dominus! Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te sunt; vade in pace, quia dimisit te Dominus "(1Reg 20,22). Nota quod triplex est sagitta, scilicet timor separationis, quo anima timet separari a Deo; dolor confessionis; fervor dilectionis. Hae sagittae, ab arcu praedicationis emissae, vulnerant animam, ut producat gemitum et planctum. Sed si istae sagittae sunt ultra puerum, idest puerilem rationem, non est salus David. Si autem ante puerum, ut videat sagittas, salus est David et nihil mali: "Vivit Dominus!" Huic ergo Ionathae dat Christus potestatem bibere in auro, esse in purpura et habere fibulam auream. In auro claritas sapientiae, in purpura sanguis Passionis dominicae, in fibula aurea refrenatio propriae voluntatis designatur.
   Beatus ille praedicator, cui tradita est potestas bibere in auro! Multis hodie data est potestas habere aurum, sed non bibere in auro. Ille in auro bibit, qui ex claritate sapientiae, quam accepit, prius ipse haurit et postea aliis tribuit. Unde in Genesi dixit Rebecca servo Abrahae: "Bibe, Domine, quin et camelis tuis potum tribuam "(Ge, 24,14). Hoc est quod dicit sapientia praedicatori: "Bibe, Domine." Dominum vocat, quia ipsius potestati a Iesu Christo est tradita. Unde in Genesi: "Sub potestate," inquit, "viri eris et ipse dominabitur tui "(Gen 3,16). Felix qui sapientiae sibi datae dominatur. Ille sapientiae dominatur, qui non sibi sed Deo ipsam attribuit, qui secundum quod praedicat vivit. "Bibe" ergo, "Domine, et postea camelis," idest auditoribus, "tuis potum tribuam." Hoc est quod dicit Dominus in Ioanne: "Haurite nunc et ferte architriclino "(Io 2,8). Architriclinus dicitur ab "archos", quod est princeps, et "clinos", quod est lectus, inde architriclinus, idest princeps trium lectorum. In lectis enim soliti erant comedere. In Ecclesia tres sunt lecti, idest ordines, in quibus quasi in lecto quiescit Dominus, scilicet coniugati, continentes et virgines. Istorum est princeps praelatus vel praedicator, et ideo prior debet bibere et postea discumbentibus propinare. "Dedit" ergo "Antiochus potestatem Ionathae bibendi in auro." Sequitur: "Et esse in purpura." Ille praedicator est in purpura qui cum Paulo, egregio praedicatore, stigmata Iesu Christi portat in suo corpore (cf. Gal 6,17). Unde in Canticis: "Purpura regis coniuncta canalibus "(Cant 7,5). Canalis dictus, quod cavus sit, et significat humilitatem cordis. "Canalibus" ergo idest humilibus praedicatoribus, per quos defluit aqua doctrinae, ad irrigandum areolas aromatum, idest animas fidelium, "purpura regis," idest Passio Iesu Christi, "est coniuncta," idest simul iuncta. Nihil enim medium debet esse inter praedicatoris vitam et Christi Passionem, ut dicat cum Apostolo: "Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! "(Gal 6,14).
   Sequitur: "Et habere fibulam auream." Fibula dicta, quod liget, propriae voluntatis significat refrenationem, quae bene dicitur aurea, quia ex ipsa animae et corporis procedit puritas. Hac fibula praedicator debet ligari, ut dicere possit cum Apostolo in epistola secunda ad Timotheum: "In evangelio laboro usque ad vincula, sed tamen verbum Dei non est alligatum "(2Tim 2,9). Cum propria voluntas praedicatoris ligatur, tunc verbum Domini in ore eius solvitur, ut libere discurrat ad corda audientium. Si ergo praelatus vel praedicator Ecclesiae in auro sapientiae biberit et in purpura Passionis dominicae fuerit et fibula aurea voluntatem propriam ligaverit, vere cum Iesu in naviculam poterit ascendere, transfretare et in civitatem suam pervenire. Unde dicitur in hodierno evangelio. "Ascendens Iesus in naviculam" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur. Primum: Iesu Christi in naviculam ascensio, cum praemittitur: "Ascendens Iesus." Secundum: paralytici oblatio, cum adiungitur: "Et ecce offerebant ei." Tertium: ipsius paralytici curatio, cum subinfertur: "Surge, tolle grabatum tuum" etc. In introitu hodiernae missae cantatur: "Omnia quae fecisti nobis, Domine "(Dan 3,27). Et legitur epistola beati Pauli ad Ephesios: "Renovamini spiritu mentis vestrae." Quam in tribus particulis volumus dividere, et cum tribus clausulis evangelii concordare. Prima est: "Renovamini". Secunda: "Deponentes mendacium." Tertia: "Qui furabatur" etc. Nota quod paralytici curatio et mentis renovatio et mendacii depositio idem significant, et ideo haec epistola cum isto evangelio legitur.
3. Dicamus ergo: "Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam." allegorice. Navicula est crux, in quam Iesus ascendit. Unde et dixit: "Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum "(Io 13,32), scilicet uncino crucis. De quo dicitur in Amos propheta: "Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum ego video. Et ait Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israel; non adiiciam ultra ut pertranseam eum "(Am 8,2). Nota quod in pomis sunt tria, scilicet sapor, color et odor. Poma sunt viri iusti, in quibus est sapor contemplationis, color sanctitatis, odor bonae opinionis. Haec poma Dominus ad se trahit quotidie uncino suae crucis; quam cum ascendit, finis venit super nos, quia finita est miseria nostra; qui nos non pertransiit, sed potius cum ipso transivimus in gloriam. Et hoc est: "Transfretavit, et venit in civitatem suam." Unde Ioannes: "Sciens," inquit, "Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem "(Io 13,1). Hoc est quod dicitur in Psalmo: "De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput" (Ps 109,7). De torrente Passionis bibit, in via suae peregrinationis, et ideo caput exaltavit, quod prius in cruce inclinavit, cum spiritum tradidit.
4. moraliter. Nota. Quid ista quattuor verba: ascendens, navicula, transfretavit et civitas significent, videamus. Qui vult ascendere, necesse est prius ipsum descendere. Unde Apostolus de Christo dicit: "Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? "(Eph 4,9). Qualiter autem debeas descendere ostendit tibi Isaias: "Descende", inquit, "sede in pulvere, virgo filia Babylon "(Is 47,1). Nota verba singula. O anima peccatrix, quae diceris virgo propter boni operis sterilitatem, filia propter effeminationem, Babylon propter peccati confusionem, descende a tui cordis elatione, sede per humilitatem, in pulvere per tuae vilitatis considerationem. Hae sunt inferiores partes terrae, ad quas considerandas si prius descenderis, post ascendere poteris.
   Unde dicitur in Genesi, quod ascendit Abraham de AEgypto, cum omnibus quae habebat, ad australem partem (cf. Gen 13,1). Hoc idem habes in eodem: "Iacob, convocata omni domo sua, ait: Surgite, et ascendamus in Bethel "(Gen 35,2.3). Abraham et Iacob poenitentem significant, qui de AEgypto, idest miseriae suae tenebris, ascendit cum omni domo sua, idest mentis cogitatione et affectione, ex quibus, nihil debet remanere in AEgypto. Totus enim debes ascendere ad australem partem, idest mentis contritionem, quae est Bethel, idest domus Dei, idest in qua habitat Deus. Unde Isaias: "Excelsus et Sublimis, habitans aeternitatem," habitat "cum contrito et humili spiritu "(Is 57,15). De hoc quaere in evangelio: "Ductus est Iesus in desertum "("Dom. I in Quadrag.").
5. Super hoc habes concordantiam in primo libro Machabaeorum, ubi dicit Iudas Machabaeus: "Ascendamus nunc mundare sancta et renovare. Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata, sicut in saltu et in montibus, et pastophoria diruta. Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum; et ceciderunt in faciem suam super terram "(1Mach 4,36-40). In hac auctoritate comprehenditur qualiter anima destruitur et qualiter reaedificatur. Iudas, idest poenitens, congregato omni exercitu, scilicet cogitationum et affectionum, debet ascendere in montem Sion, quae interpretatur specula, idest mentem suam, ex qua potest speculari orientem suae nativitatis, occidentem suae mortis, aquilonem suae adversitatis, meridiem mundanae prosperitatis. Primum, ut se humiliet; secundum, ut se plangat; tertium, ut fortis existat; quartum, ne se elevet.
   Et quia amissa bona homo tunc cognoscit, cum mala commissa recte prius aspicit, ideo sequitur: "Et viderunt sanctificationem desertam" etc. Sanctificatio tunc est deserta, cum anima, aqua Baptismatis sanctificata, peccat mortaliter, et sic a Sancti Spiritus gratia efficitur deserta. Altare profanatur, cum fides destruitur. Portae exuruntur, cum sensus corporis igne concupiscentiae dissipantur. In atriis virgulta nascuntur, cum in corde superfluarum cogitationum multitudo generatur. Pastophoria graece dicuntur thalami vel cubicula, in quibus levitae excubabant in atriis domus Domini, quorum commemoratio fit in ultima visione Ezechielis (cf. Ez 40,45-46). Pastophoria ergo diruuntur, cum secreta mentis per desideria illicita dilaniantur. Ecce qualiter anima destruitur, sed videamus qualiter reaedificatur.
   "Sciderunt vestimenta sua" etc. Nota ista quattuor: sciderunt, planxerunt, imposuerunt, ceciderunt. In scissione vestimentorum, cordis contritio; in planctu, lacrimosa confessio; in impositione cineris super caput, humilis satisfactio; in casu in faciem super terram, ultimae resolutionis recordatio. Unde dictum est primo homini: Terra es et in terram ibis (cf. Gen 3,19). Qui sic cum Iuda, mundare et renovare sancta, in montem Sion ascendit, vere cum Iesu in naviculam ascendit.
6. Et nota quod, ad regimen naviculae quattuor sunt ad minus necessaria, scilicet arbor, velum, remi et ancora. In arbore, cordis contritio; in velo, oris confessio: sicut velum arbori, sic confessio contritioni debet alligari; in remis, satisfactionis opera, scilicet ieiunium, oratio et eleemosyna; in ancora mortis designatur recordatio. Sicut enim ancora navem retinet, ne in saxis se immergat, sic mortis memoria vitam nostram retinet, ne in peccata ruat. Unde Salomon: "Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis "(Eccli 7,40). Quicumque ergo a ripa huius mortalitatis usque ad ripam immortalitatis transfretare, idest in civitatem caelestem Ierusalem pervenire, desiderat, ascendat in talem naviculam poenitentiae.
   Unde huic primae clausulae concordat prima particula epistolae: "Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis "(Eph 4,23-24). Ecce hic habes qualiter mons Sion mundatur et renovatur. "Ascendit", inquit, "Iudas mundare et renovare sancta." Et Apostolus dicit: "Renovamini spiritu mentis vestrae," in cordis contritione, "et induite novum hominem," in oris confessione, "qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis," idest in operis satisfactione, et sic in naviculam ascendere et in civitatem gloriae caelestis poteris pervenire. Ad quam ipse nos perducat, qui in naviculam crucis ascendit, et die tertia quasi novus homo resurrexit, cui est honor et gloria per aeterna saecula. Amen.
7. Sequitur secundum. "Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Videns autem Iesus fidem illorum dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua "(Mt 9,2). Nota infirmitates, ut ibi dicit GLOSSA, aliquando contingere propter peccata, et ideo prius dimittuntur, ut salus restituatur. Quinque modis infirmitates contingunt: vel ut iustis merita per patientiam augeantur, ut Iob; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo; vel ad corrigenda peccata, sicut Mariae sorori Moysi lepra, et sicut huic paralytico; vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato et Lazaro; vel ad initium poenae aeternae, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur. Unde Ieremias: "Duplici contritione contere eos, Domine "(Ier 17,18). Quid paralyticus, quid lectus, quid illi qui offerunt moraliter significent, videamus. Paralysis ab eo quod mediam partem teneat nomen accepit; si enim omnes partes teneat, apoplexionem indicabit. Vel melius, est dicta a corporis impactione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore aut in parte. Paralysis est dissolutio membrorum, et significat carnis voluptatem, quae est quasi lectus, in quo paralyticus, idest anima, iacet dissoluta. Unde Ieremias: "Usquequo dissolveris deliciis, filia vaga? "(Ier 31,22). Cum caro per delicias dissolvitur, anima tamquam paralyticus iacet dissoluta in carnis mollitie.
8. De hoc lecto dicit meretrix in Proverbiis Salomonis: "Intexui funibus lectum meum, stravi tapetibus pictis ex AEgypto; aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. Veni, inebriemur uberibus, fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies "(Prov 7,16-18). Lectus, idest carnalis voluptas, funibus peccatorum intexitur; tapetibus pictis, idest delectationibus variis, quae veniunt ex AEgypto, idest conscientiae tenebris, sternitur. Et quia risus dolore, delectatio amaritudine miscetur, ideo adiungitur: "aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo." In myrrha et aloe, quae sunt species amarae, amaritudo poenae; in cinnamomo, quod odoriferum est, carnis delectatio figuratur. Dicit ergo meretrix, idest caro, iuveni, idest spiritui: "Veni", per mentis consensum, "inebriemur uberibus," idest gula et luxuria, per operis assensum, "fruamur cupitis amplexibus," per consuetudinis vinculum, "donec illucescat dies." Et hoc convenienter, quia neminem potest caro circumvenire nisi in nocte ignorantiae; unde nihil adeo timet sicut diem intellectus. Ecce qualiter paralyticus iacet dissolutus in lecto. Unde dicitur in libro Iudith, quod "Holofernes iacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus "(Iudith 13,4). Holofernes interpretatur infirmans vitulum saginatum, et significat peccatoris spiritum, qui, cum infirmatur per mentis consensum, infirmat vitulum saginatum, idest carnem, temporalium abundantia saginatam, in cuius voluptate quasi in lecto iacet nimia ebrietate sopitus.
   Unde dicitur in Proverbiis: "Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo, et dices: Verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et non sensi "(Prov 23,34-35). In medio mari dormit qui in fluctibus cogitationum, in amaritudine peccatorum torpescit, et est quasi sopitus gubernator, qui, amisso clavo, idest gubernaculo rationis, vitae suae navem fert in Carybdim aeternae mortis. Et sic non dolet, cum a daemonibus verberatur, nec sentit, cum per diversa vitia, "quasi bos ductus ad victimam "(Prov 7,22), ab ipsis trahitur.
   Iacet ergo paralyticus in lecto, de quo Salomon in Proverbiis: "Dicit piger: Leo est in via, et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine "(Prov 26,13-14). Leo est diabolus, leaena carnis concupiscentia. Piger dictus, quasi pedibus aeger, est gulosus et luxuriosus, qui pedibus, idest bonae voluntatis affectibus, aegrotat, et ideo in lecto miserae voluptatis iacet paralyticus, aegrotans: diaboli tentationem sustinere non praevalens et carnis concupiscentiam reprimere metuens, foras non vult exire, scilicet ad opera poenitentiae, et sic vertitur in carnis voluptate, sicut ostium in cardine.
9. Dicamus ergo: "Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto." Marcus sic dicit: "Et venerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur; et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat, et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat "(Mc 2,3-4). Humilitas et paupertas, patientia et obedientia sunt illi quattuor qui offerunt Iesu animam iacentem, in carnis voluptate dissolutam. Et quia prae turba, idest turbatione carnalium desideriorum, offerre non possunt, tectum nudant et patefaciunt, et grabatum cum paralytico ante Iesum submittunt.
   Nota quod quadruplex est tectum, scilicet superbiae, avaritiae, contumaciae et irae. Haec sunt, ut dicit "Ecclesiasticus" [Prov], tecta perstillantia (cf. Prov 19,13), idest oculum rationis excaecantia. Et Isaias: "Quid nam tibi quoque est, quia et tu ascendisti in tecta? "(Is 22,1). Et David: "Fiant sicut foenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit "(Ps 128,6). Hoc tectum, tegens et obscurans faciem animae, ne videat lumen iustitiae, quattuor supradictae virtutes nudant in cordis contritione, patefaciunt in oris confessione, et sic submittunt ante Iesum, de misericordia Iesu confidentes, animam et corpus in poenitentiae satisfactione. Nemo enim potest venire ad Iesum, nisi his quattuor virtutibus asportetur. Velut, ibi dicit glossa, a quattuor portatur, qui quattuor virtutibus ad Deum fiducia mentis erigitur. De quibus in libro Sapientiae: Sobrietatem et sapientiam docet et iustitiam et virtutem (cf. Sap 8,7). Quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et iustitiam nuncupant.
10. Sequitur: "Videns autem Iesus fidem illorum dixit paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua." Ibi dicit GLOSSA: Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena, ut homo, interius et exterius sanatus, repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. Mira humilitas! Despectum ab hominibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
   Nota ista tria: videns fidem, confide, fili, remittuntur tibi peccata. Fides sine dilectione inanis est; fides cum dilectione christiani est. Unde nota quod aliud est credere Deo, aliud credere Deum, aliud credere in Deum. Credere Deo est credere vera esse quae loquitur, quod et mali faciunt; et nos credimus homini, sed non in hominem. Credere Deum est credere quod ipse sit Deus, quod et daemones faciunt. Credere in Deum est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhaerere, et eius membris incorporari. Per hanc fidem iustificatur impius. Ubi ergo talis est fides ibi confidentia de Dei misericordia, ibi remissio culpae.
   Sequitur: "Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat "(Mt 9,3). Quia Iesum verum Deum non credunt, ideo ipsum, eo quod peccata remitteret, blasphemare dicunt. "Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? "(Mt 9,4). Cogitatio dicta, quod frequenter cogat animum reminisci. Iesus videt cogitationes. Unde ad Hebraeos: Cuius oculis nuda et aperta sunt omnia (cf. Hebr 4,13). Et Ecclesiasticus: "Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes"." Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt cognita; sic et post perfectum respicit omnia "(Eccli 23,28-29). "Ut quid" ergo "cogitatis mala in cordibus vestris?" Unde Michaeas propheta: Vae qui cogitatis mala in cubilibus vestris; et in luce matutina facitis illud (cf. Mich 2,1). Cum in mentis delectatione et consensu malum in cubilibus, idest cordibus nostris, cogitamus, tunc illud malum in luce matutina, idest coram oculis Domini, facimus, quamvis opere non exequamur. "Qui viderit," inquit, "mulierem ad concupiscendum eam," idest hoc fine viderit, ut eam concupiscat, "iam moechatus est eam in corde suo "(Mt 5,28). In hoc cognoscere scribae poterant quod Deus erat, qui ipsorum cogitationes videbat.
   "Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua, an dicere: Surge et ambula? "(Mt 9,5). Ibi glossa: Sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiae, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam maiestatis, qua potest peccata dimittere ut Deus.
11. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo "(Eph 4,25-27). Paulo ante diximus, quod quattuor sunt virtutes quae portant animam paralyticam ad Iesum, scilicet humilitas et paupertas, patientia et obedientia, per quas deponimus ista quattuor, quae dicit Apostolus. Mendacium superbiae vel vanaegloriae, quae se mentitur esse aliquid, cum nihil sit, deponimus per humilitatem, unde mendacium dicitur, quod mentem alterius fallit. "Loquimini veritatem," scilicet per paupertatis amorem. Unde est hodie quod fere unusquisque loquitur falsitatem cum proximo suo, nisi ex avaritia, quae illos qui deberent esse membra Christi ab invicem dividit? "Irascimini" vobis, quod est poenitere, "et nolite peccare." Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit, ut mala peragat. Et ideo patientia est necessaria, per quam expellitur ira. Vel, "Irascimini", idest indignamini vobismetipsis tanta vehementia, ut peccare desistatis. "Sol", idest Christus, "non occidat," idest mentem non deserat, qui per iram, quasi per montem interpositum, obscuratur nobis. Ecce, hic habes quod Apostolus invitat ad patientiam. Item invitat ad obedientiam, cum dicit: "Nolite locum dare diabolo." Primus homo, cum in inobedientiam cecidit, locum diabolo dedit. Sed vos obedite, quia obedientia locum claudit diabolo, ne valeat ingredi ad animam.
   Rogamus ergo te, Domine Iesu Christe, ut nostrae superbiae mendacium humilitate deponas, nostram avaritiam paupertate expellas, iram patientia frangas, inobedientiam tuae Passionis obedientia reprimas, qua tibi praesentari et remissionem peccatorum accipere, et tecum mereamur sine fine gaudere.
   Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
12. Sequitur tertium. "Tunc ait paralytico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam. Et surrexit, et abiit in domum suam. Videntes autem turbae "(Mt 9,6-8) etc. Nota ista tria: Surge, tolle et vade. Paralyticus surgit, cum peccator vitia, in quibus iacuit, deserit. Unde super hoc habes concordantiam in libro [primo]Machabaeorum, ubi dicitur, quod "surrexit Mathathias et consedit in monte Modin. Et habebat filios quinque "(1Msch 2,1-2), qui sunt Iudas, Simon, Ionathas, Ioannes et Eleazarus (cf. 1Mach 2,15). Mathathias interpretatur donum Dei, et significat poenitentem, qui Dei dono a peccato surrexit et in monte Modin, qui interpretatur iudicium, consedit. Dicit augustinus: Ascende tribunal mentis tuae, sit ratio iudicans, conscientia accusans, timor carnifex, dolor crucians, locum testium obtineant opera. Hic est mons Modin, in quo qui consedit vere a peccato surrexit. Huic Mathathiae, idest poenitenti, sunt quinque filii, scilicet Iudas, qui interpretatur confitens, Simon obediens, Ionathas columba, Ioannes gratia, Eleazarus Dei auxilium. Hi sunt filii poenitentis, cui datur Dei donum, ex quo haec omnia procedunt. Iudas mundat, Simon aedificat, Ionathas renovat, Ioannes ornat, Eleazarus protegit et conservat.
   Iudas templum mundat, quia confessio mentem a vitiis purgat. Unde dicitur in libro Iudicum, quod "consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli? Dixitque Dominus: Iudas ascendet, ecce tradidi terram in manu eius "(Iudic 1,1-2). Chananaeus interpretatur zelotypus, et significat diabolum, qui animam peccatoris quasi zelotypus ardenter diligit, et ne ad Christum revertatur astute satagit. Contra hunc poenitens in confessione debet ascendere et eum de terra mentis suae extirpare et ipsam a vitiis purgare.
   Simon aedificat, quia ad hoc obedientia laborat, ut aedificium boni operis in altum crescat. Unde de eo dixit Mathathias: "Ecce Simon, frater vester, scio quod vir boni consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater "(1Mach 2,65). Obedientia boni est consilii, quia propriam voluntatem, quae est via ad infernum, docet mortificare, et alterius voluntatem, quae est via ad caelum, adimplere. De cuius aedificio dicit gregorius: Obedientia sola est virtus, quae ceteras virtutes sibi inserit, insertasque custodit.
   Ionathas sancta renovare non desinit, quia columbina simplicitas aedificat quod calliditas antiqui hostis quotidie destruit et in primo homine destruxit. Unde dicitur in Genesi, quod venit columba in vespera ad Noe in arcam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo (cf. Gen 8,11). Quid columba, quid vespera, quid Noe, quid arca, quid ramus olivae et virentia folia significent videamus. Columba dicta, quasi colens lumbos, est simplicitas et puritas, quae lumbos tunc colit, cum luxuriam restringit. Haec columba ad Noe, idest poenitentem, in arcam, idest in ipsius mentem, venit, et hoc in vespera, hoc est quando iam sol mundanae prosperitatis et calor concupiscentiae carnalis in ipso tepuit; et tunc ramum portat olivae virentibus foliis. In ramo, mentis constantia; in oliva, serena hilaritas conscientiae; in virentibus foliis verba designantur salutifera. Haec omnia columba portat, cum simplicitas ad mentem poenitentis venit, et sic Ionathas renovat quod perierat.
   Item, Ioannes faciem templi coronis aureis ornat, quia Sancti Spiritus gratia pura intentione opera nostra decorat. Unde Isaias: "Induit me vestimentis salutis, et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona "(Is 61,10). Dominus poenitentem induit vestimentis salutis in contritione, et indumento iustitiae circumdat in confessione, et quasi sponsum decoratum corona ornat in operis satisfactione, quae debet procedere ex mentis puritate. Sed, quia haec omnia supradicta nihil proficiunt nisi adsit Dei auxilium, ideo adiungitur quintus frater Eleazarus. Dei enim auxilio incepta augmentantur, augmentata conservantur, conservata poenitentem conservant, et vitae aeternae praemiis coronant. Dicat ergo Dominus paralytico: Surge.
13. Sequitur: "Tolle grabatum tuum." Ibi dicit glossa: Lectum tollere est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere, ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis. "Tolle" ergo "lectum tuum," idest carnem per continentiam, spe caelestium, a terrenis segrega. Super hoc habes quid simile in secundo libro Regum, ubi dicitur quod "percussit David Philisthiim et humiliavit eos; et tulit frenum tributi de manu Philisthiim. Et percussit Moab et mensus est funiculo, coaequans terrae; mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum et unum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo "(2Reg 8,1-2).
   ad litteram sic intellige. "Percussit David Philisthaeos, et abstulit frenum," idest potestatem, "tributi", quam habebant in Israel, de manu eorum. "Et percussit Moab et mensus est eos funiculo," idest cui voluit dedit hereditatem, "coaequans eos terrae," idest valde humilians. "Et mensus est duos funiculos" etc., idest ad arbitrium suum quos voluit occidit, et quos voluit reservavit.
   moraliter. Philisthiim interpretantur potione cadentes, et significant sensus corporis, qui potione mundanae vanitatis inebriati, cadunt in foveam peccati. Dicuntur etiam duplex ruina, quia se et animam ruere faciunt. Unde de hac ruina dicit Dominus: "Qui audit verba mea et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam," idest conversationem suam, "super arenam," idest amorem temporalium; "et descendit pluvia" diabolicae suggestionis, "et venerunt flumina" concupiscentiae carnalis, "et flaverunt venti" mundanae adversitatis vel prosperitatis, "et irruerunt in domum illam, et cecidit," quia fundamentum eius erat arena; unde arena dicitur, quasi arida; temporalia enim ab humore gratiae sunt arida; "et fuit ruina eius magna "(Mt 7,26-27).
   David Philisthaeos percutit et humiliat, cum poenitens sensus corporis percutit in carnis mortificatione et humiliat in suae vilitatis recordatione; et tunc aufert frenum tributi, idest gulae et luxuriae concupiscentiam, qua prius sensus carnis ipsum solebant infrenare, ne foenum dominicae Incarnationis, in praesepio positum, posset manducare, sed tantum aquam terrenae voluptatis bibere. Equus infrenatus non comedere sed bibere potest. Unde de hoc tributo deplorat Ieremias in Threnis: "Princeps provinciarum facta est sub tributo "(Lam 1,1). Anima quondam princeps provinciarum, idest quinque sensuum, facta est sub tributo carnalis concupiscentiae, sed David de manu, idest potestate, eorum aufert frenum tributi, cum tollit grabatum suum, carnem suam crucifigens cum vitiis et concupiscentiis (cf. Gal 5,24).
   Unde sequitur: "Et percussit Moab" etc. Moab interpretatur ex patre, et significat motum carnis, quem a patribus nostris contrahimus. Iste Moab quotiescumque consurgit statim debemus percutere, idest reprimere, et funiculo, idest asperitate poenitentiae, sub mensura tamen discretionis, debemus terrae coaequare, idest humiliare, vel ut aequaliter poena respondeat culpae. Metiri etiam debemus duos funiculos, duo genera compunctionis, unum quod est pro peccatis, et hoc ad occidendum, idest motum carnis mortificandum, et unum quod est pro desiderio gloriae, et hoc est ad vivificandum spiritum nostrum. Unde sequitur in evangelio: "Et vade in domum tuam." In domum ire est in paradisum, quae prima domus hominis fuit, redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. "Et surrexit" inde "et abiit in domum suam." Ibi glossa: Magna virtus, ubi sine mora imperium salus comitatur. Unde merito qui aderant, relictis blasphemiis, stupentes ad laudem convertuntur tantae maiestatis.
   Unde sequitur: "Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus "(Mt 9,8). Nota ista duo verba: timuerunt et glorificaverunt. Unde dicunt in introitu hodiernae missae: Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero iudicio fecisti, quia peccavimus tibi et mandatis tuis non obedivimus (cf. Dan 3,29-31). Ecce hic aperte habes quod paralyticus propter peccata sua tali infirmitate fuit percussus, de qua curari non potuit nisi prius dimissa fuissent. Omnia ergo quae facit Dominus credere debemus, quod iusto iudicio faciat, et peccatis nostris imputare, et ipsum cum turbis glorificare, dicentes: Sed da gloriam nomini tuo et fac nobiscum secundum misericordiam tuam (cf. Dan 3,42-43).
   Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Qui furabatur iam non furetur," ecce: "Surge; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est," ecce: "Tolle grabatum tuum," qui enim bono operi intendit, lectum suae carnis tollit; "ut habeat unde tribuat necessitatem patienti "(Eph 4,28), ecce: "Vade in domum tuam." In domum suam vadit, qui animae suae necessitatem patienti opera misericordiae impendit.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, Dominum Iesum Christum, ut a peccato nos surgere, lectum nostrae carnis tollere, et in domum caelestis beatitudinis nos faciat redire. Ipso praestante, qui est benedictus, dulcis et amabilis per aeterna saecula.
   Dicat omnis a lecto carnis surgens anima: Amen. Alleluia.