Sermoni Domenicali

DOMINICA XI POST PENTECOSTEN

Evangelium in undecima dominica post Pentecosten: "Duo homines ascenderunt in templum," quod in duabus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis in Nativitate Domini, et de quattuor equis solis et ipsorum significatione, ibi: "Tripliciter sol." [de prima clausula]. Item de quattuor speciebus superbiae, ibi: "Duo homines ascenderunt." Item contra pauperem superbum, divitem mendacem et senem fatuum, ibi: "Tres species." Item sermo moralis de miseria nostri corporis, ibi: "Tres species." Item de mendacio mundi, ibi: "Divitem mendacem." Item de diaboli fatuitate et Christi obedientia, ibi: "Senem fatuum." [de secunda clausula]. Thema sermonis de sex quae sunt necessaria poenitenti, ibi: "Publicanus stans a longe." Item de concordia, et quinque sensibus corporis, qui sunt quinque fratres, ibi: "In tribus beneplacitum est spiritui meo." Item thema morale de humilitate, ibi: "Omnis qui se exaltat." Item de vero poenitente, et de natura apum, ibi: "Memoria Iosiae." Item de humilitate et de natura cameli, ibi: Omnis qui se humiliat; et ibi: "Egressus sum per portam Vallis."

1. In illo tempore: "Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum "(Lc 18,9-10) etc.
   Dicitur in Ecclesiastico: "Tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos "(Eccli 43,4). Sol dictus, quod solus appareat, obscuratis fulgoribus suis cunctis sideribus. Solis equi quattuor pinguntur, scilicet Pyrois, idest splendens, Heous, idest calens, AEthon, idest ardens, Phlegon, idest tepescens; has enim quattuor naturas habet: quando oritur splendens est; cum ascendit, calens; quando est in meridie, ardens; cum declinat ad occasum, tepescens. Sol est Iesus Christus, qui habitat lucem inaccessibilem (cf. 1Tim 6,16), cuius luci omnis lux tenebrae, cuius iustitiae omnis sanctorum iustitia comparata reputatur sicut pannus menstruatae (cf. Is 64,6).
   Huius solis quattuor equi quattuor sunt evangelistae: Matthaeus, Marcus, Ioannes et Lucas. Matthaeus fuit quasi equus splendens, cui attribuitur facies hominis, quia de homine exorsus est scribere: "Liber generationis Iesu Christi "(Mt 1,1)";" Marcus, calens, cui attribuitur facies leonis, qui calidae est naturae, sic enim ait: "Vox clamantis in deserto "(Mc 1,3) etc.; Ioannes, ardens, cui facies aquilae, eo quod irreverberatis oculis, tamquam aquila super seipsum elevatus, prospexit solem, cum dixit: "In principio erat verbum "(Io 1,1); Lucas, tepescens, cui facies vituli attribuitur, qui in sacrificio occiditur. Iesus Christus fuit sol splendens in sua nativitate; calens in sua praedicatione, in qua rugiit sicut leo: "Agite", inquit, "poenitentiam "(Mt 3,2) etc.; ardens in miraculorum operatione, in qua apparuit quod verus esset Deus; tepescens in sua passione, velut vitulus Patri immolatus, occidit in mortem.
   Item, iste sol, cum peccatori oritur, fit ei splendens in peccati cognitione, calens in ipsius dolore, ardens in satisfactionis fervore, tepescens in vitiorum mortificatione.
   De hoc ergo sole dicit Ecclesiasticus: "Tripliciter sol exurens montes" etc. Mons dictus. motum non habens. Montes huius saeculi superbos significant, de quibus in Psalmo: "Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini "(Ps 96,5), quod fit cum ipsos exurit tripliciter, idest contritione, confessione, operis satisfactione. Hac ustione exuri orabat Propheta, cum dicebat: "Ure renes meos et cor meum "(Ps 25,2). Cor uritur contritione, lingua confessione, renes satisfactione.
   Sequitur: "Radios igneos exsufflans," idest ex se sufflans. Radii solis sunt paupertas et humilitas, patientia et obedientia Iesu Christi. Quot exempla, quot salutis verba nobis dedit, tot radios igneos, quibus accenderemur in ipsius amore, nobis ex se sufflavit. De quibus subditur: "Et refulgens radiis suis obcaecat oculos." Radiis paupertatis et humilitatis suae excaecat oculos superborum, ut non videntes videant (cf. Io 12,40). Est enim tamquam collyrium, oculum infirmum turbans et quasi excaecans, sed postea clarificans et illuminans. Unde ipse dicit in Ioanne: "In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant "(Io 9,39). Et iterum: "Si caeci essetis, non haberetis peccatum" - quia quaereretis collyrium, quod aufert omne peccatum -; "nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet "(Io 9,41). Isto sole exustus, accensus, obcaecatus fuit ille publicanus, verus poenitens, de quo dicitur in hodierno evangelio: "Duo homines ascenderunt in templum" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio duo notantur: pharisaei arrogantia et publicani poenitentia. Primum, cum praemittitur: "Duo homines" etc. Secundum, cum adiungitur: "Et publicanus, stans a longe." Nota etiam quod in hac et sequenti dominica quasdam auctoritates libri Ecclesiastici cum istius et sequentis evangelii clausulis concordabimus.
   In introitu hodiernae missae cantatur: "Deus, in adiutorium meum intende;" et legitur epistola beati Pauli ad Corinthios: "Notum vobis facio evangelium," quam in duabus particulis volumus dividere et cum clausulis evangelii concordare. Prima particula: "Notum vobis facio." Secunda: "Ego sum mininus."
3. Dicamus ergo: "Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. Pharisaeus autem stans, haec apud se orabat, dicens: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omium quae possideo "(Lc 18,10-12). In primis notandum quod quattuor sunt, ut ibi dicit GLOSSA, species tumoris: cum vel quis bonum quod habet a se habere aestimat; aut si datum a Deo, pro meritis datum putat; aut cum iactat se habere quod non habet; aut cum, despectis ceteris, appetit singulariter videri habere quod habet - Unde versus: A se pro meritis, falso plus omnibus, inflant -. Hac pharisaeus peste laborabat, qui ideo non iustificatus descendit, quia, merita bonorum sibi singulariter tribuens, publicano se praetulit. Ecce leo mortuus et canis vivus, de quibus Salomon in Parabolis: "Melior est canis vivus leone mortuo "(Eccle 9,4), idest humilis publicanus, superbo pharisaeo.
   Et nota quod os colli leonis est continuum, et in eo non est anulositas; et in eius ossibus non invenitur medulla. Et ossa leonis praecipue sunt dura, magis quam ossa aliorum animalium, et propter hoc quando colliditur unum cum alio, emicat ignis. A simili, in collo superbi non est anulositas, idest flexibilitas. Unde Iob: "Tetendit adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est "(Iob 15,25-26). Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera, et rigor lentescat ille quem dedit nativitas (Hymnus "tempore Passionis"). Superbe pharisaee, "quid te elevat cor tuum," ut dicitur in Iob, "et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones? "(Iob 15,12-13). Scilicet: "Non sum sicut ceteri hominum: raptores. Quid est homo ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? Ecce caeli non sunt mundi in conspectu eius. Quanto magis abominabilis et inutilis homo? "(Iob 15,14-16). "Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles," ut in eodem Iob dicitur, "et in angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum! "(Iob 4,18-19). Superbus etiam non habet medullam compunctionis vel compassionis, ex cuius verborum et operum collisione egreditur ignis arrogantiae, irae et vanaegloriae.
   Unde dicitur in libro Iudicum: "Egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani "(Iudic 9,15). Rhamnus est spinarum genus densissimum et nimium permolestum; significat superbum, spinis divitiarum et peccatorum obsitum; ex quo procedit ignis superbiae, devorans omnes cedros Libani, idest omnia opera quae facit, scilicet: Ieiuno bis in sabbato etc. Ibi dicit gregorius: Quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen, per quod hostes intrent, relinquatur? Item, cum de bonae vitae perfectione extollimur, hanc nec inchoasse monstramus. Et Ecclesiasticus: "Noli te extollere in faciendo opere tuo "(Eccli 10,29)". Omnis enim arrogans abominatio est apud Deum "(Prov 16,5). Bene ergo de leone mortuo dicitur: "Pharisaeus stans," quasi collo inflexibili. Pharisaeus interpretatur divisus; se enim iustum reputans, a publicano separabat, dicens: "Non sum sicut ceteri hominum: raptores" etc. Quid est ceteri hominum, nisi omnes praeter ipsum? Quasi diceret: Solus iustus sum, ceteri sunt peccatores.
4. Super hoc habes concordantiam in Ecclesiastico: "Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: pauperem superbum et divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum "(Eccli 25,3-4). Superbus dictus, super vadens. Mendax, quod mentem alterius fallit. Senex dictus, quod se nesciat: delirat enim propter nimiam aetatem; vel a sensus diminutione, eo quod iam per vetustatem desipiat. Physici enim dicunt puerorum et senum aetatem convenire. In illis enim nondum sanguis calidus est, in istis iam frigidus.
   Nota quod istae tres species, Deo odibiles, in isto pharisaeo et quolibet superbo reperiuntur. Pharisaeus pauper superbus fuit: pauper, per foramen enim, quod apertum reliquerat, latrones intraverunt et omnia eius bona furati fuerunt; superbus, quia supra se vadens, se meliori se praetulit. Superbus pauper est, quia caret divitiis humilitatis, qua qui caret, in summa miseria est.
   Pharisaeus fuit dives mendax: dives dum dixit: "Ieiuno bis in sabbato;" mendax cum praemisit: "Non sum sicut ceteri hominum." Hoc ipsum temporis nostri religiosi, divites in sanctitatis apparentia, sed mendaces in mentis elatione, dicunt cum Elia, in tertio libro Regum: "Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum; quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam "(3Reg 19,10). Audiant isti, qui se credunt solos Domino servire et genua ei flectere, quid ipse dicat: "Reliqui mihi in Israel septem milia virorum, quorum genua non sunt curvata ante Baal "(3Reg 19,18). Frater, et a Nazareth aliquid boni potest esse (cf. Io 1,46): non tantum Deus noster est Deus montium, sed etiam et convallium (cf. 3Reg 20,28). "Ego", inquit in Canticis, "flos campi, et lilium convallium "(Cant 2,1). In excelsis habitat Deus, et tamen humilia respicit (cf. Ps 137,6).
   Fuit etiam pharisaeus senex fatuus: senex, quia seipsum nesciebat, sensum perdiderat, et quod loquebatur non intelligebat. Ascenderat enim in templum, ut oraret, non ut se laudaret; a laude incepit propria qui incipere debuerat ab oratione dominica. Sic enim quidam in sua praedicatione faciunt: a propria laude quasi a prologo incipiunt. Sordescit laus in ore proprio (cf. Eccli 15,9), et: Laudet te os alienum non tuum (cf. Prov 27,2).
5. Huic primae clausulae concordat prima particula epistolae: "Notum vobis facio evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini, qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis "(1Cor 15,1-2). Evangelium, quod Christus et apostoli praedicaverunt, est humilitas. "Discite", inquit, "a me, quia mitis sum et humilis corde "(Mt 11,29). Hanc lectionem discipuli ab ipso didicerunt et alios docuerunt. Unde Paulus, qui interpretatur humilis, "notum", inquit, "vobis facio evangelium, in quo et statis, per quod et salvamini." Ubi humilitas ibi statio et salvatio, quam quia pharisaeus non habuit, ideo cecidit, et dum se iustificavit, peccatorem se constituit. Qui tenet humilitatem salvatur, qui non tenet frustra credit, frustra operatur; et quia per humilitatem pervenitur ad gloriam, ideo ista epistola, in qua fit mentio de Christi morte et resurrectione, legitur cum hodierno evangelio, in quo dicitur: "Omnis qui se humiliat exaltabitur "(Lc 14,11; 18,14). Christus humiliavit se usque ad mortem, et exaltatus fuit in resurrectione.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, ipsum Dominum Iesum Christum, ut iactantiam pharisaei a nobis auferat; evangelium suae humilitatis cordibus nostris imprimat, quatenus ad eius templum gloriae ascendere et in generali resurrectione, ad dexteram ipsius collocati, mereamur congaudere. Ipso praestante, qui mortuus est et resurrexit, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
6. "Tres species odivit anima mea: pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum." Dicit Ecclesiasticus: "Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam "(Eccli 38,4). Altissimus, Iesus Christus, de terra, idest carne sua, creavit medicinam humilitatis, qua sanavit humanum genus. Vel, de terra creatur medicina quando per afflictiones corporis sanantur vulnera mentis. Sic de carne nostra fit medicina, sicut de serpente theriaca. Caro fuit serpens in culpa, et dabit theriacam in poena. Hanc medicinam, Christi scilicet humilitatem et carnis afflictionem, prudens non abhorrebit, sed superbus mendax et insensatus abiciet illam. De quo dicitur: "Tres species odivit anima mea: pauperem superbum" etc.
7. Pauper superbus est istud miserum corpus; dives mendax, hic mundus; senex fatuus est diabolus. Corpus a corrumpendo est dictum, vel quasi cordis pus, idest custodia, vel quod corruptum pereat, vel coram positum. Pauper dictus, perpaululum habens, vel parum imperans.
   Pauper est corpus nostrum, quod nudum, caecum, plorans ingreditur in hoc exilium, et nudum, caecum et miserum egreditur ab hoc exilio, et utinam non ad aeternum exitium, necessitati famis et frigoris subiectum, infirmitatibus afflictum, spurcitiis et immunditiis plenum. Unde ergo, pauper infelix, tibi superbia? Unde tibi gloria? Si vis superbire, superbias de cloaca stercoris, quam tecum defers.
   O miser, miser pauper, quem te ipsum facis? Quem te iactas? Nonne tu es, qui in caverna latebrosa matricis matris tuae fuisti de foetido semine procreatus? Ibidem novem mensibus sanguine menstruo, quem si canes comederent statim in rabiem verterentur, fuisti pastus? Unde ergo tibi superbia, forte de sanguine parentum superbis? Certe si hoc est, de stercore, quo fuisti genitus, superbis. Forte de divitiis? De alieno superbis, quia non tuae, sed tibi accomodatae. Tuum non est, quod tecum ferre non potes. Strictissimum est mortis foramen, per quod pauper et nudus vix transire poteris, peccata, quae nihil sunt, tecum tamen deferens.
   Forte de sapientia et eloquentia tua gloriaris? Non tibi, non tibi gloria, sed illi soli (cf. Ps 113,B1), qui dat os et sapientiam (cf. Lc 21,15), qui mutos fecit loqui, et surdos audire (cf. Mc 7,37). O pauper, o corpus miserum, cum sis in tanta egestate et miseria positum, in tantum superbis, in tantum gloriaris! Quid faceres si dives fuisses? Benedictus Deus, qui humiliavit sicut vulneratum superbum (cf. Ps 88,11), siccavit mare, aquam abyssi vehementis, percussit draconem, deposuit potentem, dedit tibi pro suavi odore foetorem, pro zona funiculum, pro crispanti crine calvitium (cf. Is 3,24).
   Humiliare ergo, pauper miser, et gemens et plorans, dic cum Ieremia: "Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis Domini; me minavit et adduxit in tenebras et non in lucem. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea. AEdificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore; in tenebris collocavit me quasi mortuos sempiternos. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. Confregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Recordare, Domine, paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis "(Lam 3,1-2.4-7.15-16.19).
8. Sequitur: "Divitem mendacem." Dives est mundus, de cuius divitiis dicit Nahum propheta: "Et Ninive quasi piscinae aquarum aquae eius, ipsi vero fugerunt. State, state! et non est qui revertatur. Diripite argentum, diripite aurum; et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus "(Nah 2,8-9). Ninive interpretatur speciosa, et significat mundum, falsa pulchritudine speciosum. Huius aquae, idest divitiae et voluptates, sunt sicut piscinae, quae in aestate siccantur. Adveniente enim mortis fervore, divitiae et delitiae exsiccantur. Unde Ecclesiasticus: "In fine hominis denudatio operum eius "(Eccli 11,29). Omnes fugiunt, omnes morti debitum solvunt. Quos Ninive, meretrix speciosa, deridet, dicens: "State, state, diripite argentum, diripite aurum". Mundi amatores dimittunt quae secum ferre non possunt, quorum nullus est qui revertatur, quia dies hominis sicut umbra (cf. Iob 8,9), et vita eius quasi ventus (cf. Iob 7,7), qui transit et non revertitur. "Non est finis divitiarum" Ninive, et ideo non erit finis miseriarum eius. "Ex omnibus vasis desiderabilibus." Vasa, idest corda mundanorum, adeo sunt profunda in cupiditate, ut quantalibet sit multitudo divitiarum eas satiare non possit.
   Item, de mundi mendacio in eodem propheta subditur: "Vae, civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena, non recedet a te rapina "(Nah 3,1). Vae culpae et poenae mundo, qui est civitas sanguinum, idest peccatorum, in qua nulla veritas sed omne mendacium. Unde in Psalmo: "Diminutae sunt veritates a filiis hominum "(Ps 11,2). Haec civitas est plena rapina et praedarum laceratione. gregorius: Praesens vita nonnisi cum lacrimis habetur et tamen cum lacrimis amatur. De cuius mendacio dicit Dominus per Ieremiam: "Facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium "(Ier 15,48). Aquae infideles sunt divitiae, quae nullam fidem suo possessori servant, cui multa promittunt, sed nihil attendunt; quarum amatores, cum eis abundant, Domino confitentur: "Confitebitur", inquit, "tibi cum benefeceris ei "(Ps 48,19). Ibi gregorius: Despecta confessio, quam prosperitas facit; sed illa est magni meriti, quam [non tollit] vis doloris. Carnales ergo, cum divitiae succedunt, Domino confitentur; cum subtrahuntur, et ipsi Domino mentiuntur.
9. Sequitur: "Senem fatuum et insensatum." Senex fatuus est diabolus, de quo in Ecclesiaste: "Melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit providere in posterum "(Eccle4,13). Sapientiam enim sibi datam inter angelos non servavit, quia conditori suo subici noluit. Cuius membra efficiuntur, qui iugo obedientiae, pro obedientis usque ad crucem nomine, subici renuunt. Toties apostatae angelo similis efficeris, quoties tuo superiori, contumax, obedire contemnis. Non hominem sed Deum contemnis, qui homines super capita hominum posuit.
   Unde Iob: "Qui fecit ventis pondus "(28,25). Ventus dictus, quod sit vehemens et violentus. Natura humana, ab adolescentia sua prona in malum, est tamquam ventus levis et violenta, et ideo Deus fecit ei pondus, idest obedientiam praelatorum, ut, ipsius pondere praegravata, inaniter sicut diabolus non elevaretur super se, et sic miserabiliter caderet subtus se. "Bonum est" ergo "viro", ut dicit Ieremias in Threnis, "cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se supra se "(Lam 3,27-28). Cum humiliter alii supponis te, tunc mirabiliter elevas te supra te. Iugum dictum, quia duo iungit. Porta ergo, fili, cum Christo, Dei Filio, iugum obedientiae. Vitulus novellus, Iesus Christus, iugo obedientiae astrictus, omnium peccatorum nostrorum sarcinam solus traxit. Unde Isaias: "Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum "(Is 53,6). Quem Iudaei, quasi rustici stimulantes, stimulabant, ut citius properaret. Ecce quomodo solus iuvenculus noster angelis et hominibus pondus importabile trahit, et nemo est qui consideret et corde percipiat (cf. Ier 12,11). O frater, curre, obsecro, et adiunge te ad iugum istud, et supporta cum Iesu, subleva cum Iesu. "Circumspexi", inquit in Isaia, "et non erat auxiliator, quaesivi, et non fuit qui adiuvaret "(Is 63,5). Adiuva ergo, frater, adiuva Iesum, quia, si eius fueris particeps tribulationum, eris et consolationum (cf. 2Cor 1,7).
   Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut pauperes humiles, divites veraces, senes sapientes nos facias, quatenus ad aeternas delicias et divitias pervenire mereamur. Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
10. Sequitur secundum. "Publicanus stans a longe, nolebat nec oculos ad caelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo; quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur "(Lc 18,13-14). In hac clausula sex notantur, scilicet propriae iniquitatis recordatio, mentis et cordis humiliatio, contritio, confessio et satisfactio, et ipsius publicani iustificatio.
   Iniquitatis recordatio, cum praemittitur: "Publicanus stans a longe." Propriae iniquitatis conscius, a longe stetit; ipso templi ingressu se indignum reputavit. Pharisaeus se credebat esse prope, sed fuit longe. Publicanus se putabat esse longe et erat prope (cf. Eph 2,13). Fractus est ramus et insertus est oleaster (cf. Rom 11,17). "Quod quaerebat Israel non est consecutus; electio autem consecuta est "(Rom 11,7). Sta, o peccator, a longe, te indignum reputa, dicens cum Abraham: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis "(Gen 18,27).
   Mentis et corporis humilitas, ibi: "Nolebat nec oculos ad caelum levare." Insigne humilitatis solet apparere in oculis. "Extollentiam", inquit Ecclesiasticus, "oculorum ne dederis mihi "(Eccli 23,5). Impudicus oculus, inquit augustinus, impudici cordis est nuntius.
   Item, in percussione pectoris tria notantur: per tunsionem, contritio; per sonum, confessio; per manum, operis satisfactio. "Deus", inquit, "propitius", idest placatus, "esto mihi peccatori." Publicanus, sicut humilis, non audet appropinquare, ut Deus ad eum appropinquet; non aspicit, ut aspiciatur; pectus percutit, poenam de se exigit, ut Deus parcat; confitetur, ut Deus ignoscat. Ignoscit Deus, quod ille agnoscit. Attende et diligenter inspice, in quanta concordia erat secum iste poenitens. Humilitas in eius mente praefulgebat, cui oculorum humilitas consonabat; cor de commissis dolebat, manus percutiebat, lingua resonabat: "Deus, propitius esto mihi peccatori."
11. Super hac concordia habes concordantiam in Ecclesiastico: "In tribus, inquit, placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier sibi consentientes "(Eccli 25,1-2). Quid fratres, quid proximi, quid vir et mulier significent videamus. Fratres sunt quinque corporis sensus, de quibus dicitur in Genesi: "Iuda, te laudabunt fratres tui "(Gen 48,9). Qui sunt Ruben, Simeon, Levi, Issachar et Zabulon. Iudas est poenitens, quem quinque corporis sensus, si inter eos concordia fuerit, laudant, idest laudabilem faciunt. Ruben interpretatur visio, ecce visus; Simeon auditio, ecce auditus; Levi assumptus, ecce olfactus: per olfactum enim aerem assumimus, per quem vivimus; Issachar Dominum memorans, ecce lingua, per quam confessione criminis et laudis Domini poenitens debet esse memor; Zabulon habitaculum fortitudinis, ecce tactus. Istorum fratrum concordia Deo et hominibus est placita. Concordia dicitur a coniunctione cordis; concordare, unius cordis fieri.
   Sequitur: "Et amor proximorum." Proximi sunt affectus mentis, quibus nullum nobis propinquius. Inter hos si est amor Dei, ut ipsum affectent, ipsum diligant, tunc beneplacitum est Deo. "Et vir et mulier consentientes." Vir est ratio, mulier sensualitas, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis. Unde "si duo ex vobis consenserint fiet illis "(Mt 18,19) etc.
   Quia in poenitente publicano talis fuit concordia, amor et consensus, ideo de eo dixit Dominus: "Amen dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo," idest comparatione pharisaei. Hic dicit beatus bernardus: Publicanus qui se exinanivit et se vas vacuum exhibere curavit, ampliorem gratiam retinuit. Ecce quanta gratia Redemptoris: publicanus ascenderat pollutus, descendit iustificatus; ascenderat peccator, descendit sanctus.
   Unde in introitu hodiernae missae et Dei misericordia confisus clamat, dicens: "Deus, in adiutorium meum intende;" hoc est dicere: "Propitius esto mihi peccatori," ut scilicet peccata dimittas; "Domine, ad adiuvandum me festina "(Ps 69,2)"," ut gratiam infundas, et sic iustificatus descendam.
12. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit" (1Cor 15,9-10). Minimus dictus, a nomine monadis, quod post eum numerum non sit alter. Ecce quomodo concordat Paulus "minimus" cum publicano "humillimo". Ille, indignum se reputans, a longe stabat; iste apostolorum minimum se reputabat. Ille oculos nolebat ad caelum levare, quia in caelum et coram Deo peccaverat; iste dicebat: "qui non sum dignus vocari apostolus." Ille se peccatorem accusabat; iste, quoniam Ecclesiam Dei persecutus fuerat. Ille invenit gratiam; et iste gratiam. Unde et dicit: "Gratia Dei sum id quod sum." Rogemus ergo, fratres carissimi, Dominum Iesum Christum, ut, qui publicano et Saulo dimisit peccata, gratiam contulit, nobis ignoscat, gratiam conferat, quatenus ad ipsius gloriam pervenire mereamur. Ipso praestante, qui est benedictus et gloriosus, vita et salus, iustus et pius, per aeterna saecula. Dicat omnis humilis anima: Amen. Alleluia.
13. "Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur." Dicit Ecclesiasticus: "Memoria Iosiae in compositione odoris facta opus pigmentarii; in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria, ut musica in convivio vini "(Eccli 49,1-2). Iosias interpretatur in quo est sacrificium et significat poenitentem, vel virum iustum, in quo est sacrificium Deo spiritus contribulatus (cf. Ps 50,19), cuius vita comparatur operi pigmentarii, mellis dulcedini et organo musicae. Verus poenitens, tamquam pigmentarius, in mortariolo sui cordis, desuper feriente pilo contritionis, omnes species cogitationum, verborum et operum contundit et in tenuissimum pulverem redigit, et balsamo lacrimarum conficit. Haec est compositio odoris suavissimi; et opus pigmentarii comparatur mellis dulcedini.
   Nota quod apes accipiunt ceram a floribus, et congregant ipsam cum pedibus anterioribus, deinde mutant ipsam ad pedes medios, deinde ad coxas pedum posteriorum, et post volant cum ipsa et tunc manifestatur ponderositas in ea. Et cum volat apis non intendit flores diversos neque dimittit unum florem et vadit ad alium, sed colligit ex uno quo indiget, et redit ad alveare, et operatur et vivit ex eo quod operatur. Poenitens sex habet pedes: anteriores sunt amor Dei et proximi; medii, oratio et abstinentia; posteriores, patientia et perseverantia. Flores sunt sanctorum patrum exempla, ex quibus debet colligere ceram, idest mentis et carnis munditiam, quam his sex pedibus colligit, et ad alveare propriae conscientiae cum ipsa redit, et incipit operari interius, et de eo quod operatur seipsum reficit. "Operamini", inquit Dominus, "non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam "(Io 6,27). Opus viri iusti est mellis dulcedo, idest puritas conscientiae, honestas vitae, odor bonae famae, gaudium de divina contemplatione.
   O curiose, cuius in multis sunt actus, vade, non dico ad formicam, sed ad apem, et disce sapientiam. Apis non intendit flores diversos etc. A simili, non intendas ad diversos verborum flores, ad diversa librorum opuscula; neque dimittas unum florem et vadas ad alium, ut faciunt fastidiosi, qui semper libros revolvunt, sermones examinant, verba praeponderant, et numquam ad scientiam perveniunt; sed collige ex uno quo indiges et repone in alveari tuae memoriae. Dicit philosophus: Non convalescit planta quae saepe transfertur. Nihil tam utile est ut in transitu prosit (Seneca, "Epistulae").
   Item, vita viri iusti comparatur organo musicae. Organum musicae est verbum praedicationis dominicae, vel melodia bonae famae, consonans sanctae vitae. Ex tali vita procedit memoria odorifera, mentes audientium indulcans, in auribus suaviter resonans.
14. De istius ergo Iosiae, viri scilicet poenitentis, humilitate, qui se cum publicano humiliavit, dicit Dominus: "Omnis qui se humiliat exaltabitur." Humilis dictus, quasi humi acclivus. Porta caeli humilis est, per quam qui vult intrare necesse est ut inclinet se. Hoc autem docuit Dominus, cum "inclinato capite, tradidit spiritum "(Io 19,30). Et ipse ideo dicit: "Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum "(Mc 10,25). Ad litteram autem foramen acus erat quaedam porta in Ierusalem. Camelus autem doctus est naturaliter inclinare, cum transit per locum demissum, et super genua sua ambulat; unde natura dedit in genibus quaedam additamenta, quae sunt sicut planta, ne laederetur cum super genua sua ambularet. Ergo "facilius est camelum intrare per foramen" etc., quia camelus naturaliter se potest inclinare, quod tamen non potest dives nisi de gratia.
   Et ad exprimendam nobis hanc inclinationem, quaedam porta in Ierusalem dicebatur porta Vallis, de qua dicit Nehemias: "Egressus sum per portam Vallis de nocte, et ante fontem Draconis, et ad portam Stercoris; et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius combustas igni. Et transivi ad portam Fontis et aquaeductum Regis; et non erat locus iumento cui insidebam, ut transiret. Et reversus veni ad portam Vallis et redii "(2Esdr 2,13-15). Porta Vallis est noster ingressus in mundum, ad quam egredimur ad illam intuendam. Fons autem Draconis fons est lacrimarum. Porta Stercoris, poenitentia, per quam tolluntur stercora peccatorum, et tunc consideratur dissipatio muri spiritualis, quae per peccatum facta est. Portae combustae sunt sensus, per peccatum corrupti. Porta Fontis est contemplatio, ad quam transitur post poenitentiam peractam. Aquaeductus est anima contemplantis, per quam aquae spiritualium intelligentiarum decurrunt. Iumentum, cui non erat locus, corpus est, cuius gravitas ab alto contemplationis deicit homines, quia: "Corpus quod corrumpitur aggravat animam "(Sap 9,15). Et ideo ad portam Vallis est redeundum, quia in humilitate est perseverandum. De qua dicit Ecclesiasticus: "Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis "(Eccli 7,19). "Carnis impii," idest carnalis impii.
   Unde Dominus in Ezechiel: "In ira furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium, fabricantium interitum. Et eris cibus ignis "(Ez 21,31-32). Et in Iudith: "Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum "(Iudith 16,21). Humilia ergo spiritum tuum, quia "oratio humiliantis se," ut dicit Ecclesiasticus, "nubes penetrabit; et donec propinquet non consolabitur "(Eccli 35,21), scilicet corde. orogenes: Plus valet unus sanctus orando, quam innumeri peccatores proeliando. Oratio enim sancti caelum penetrat, quomodo ergo in terris hostem non vincat? augustinus: Magna virtus purae orationis, quae, quasi quaedam persona, ad Deum intrat, et mandata peragit, quo caro pervenire nequit. gregorius: Veraciter orare est amaros in compunctione gemitus, non verba resonare. Humilia ergo spiritum tuum, quia omnis qui se humiliat exaltabitur. Unde Ecclesiasticus: "Erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius" a tribulatione:" et mirati sunt in eo multi "(Eccli 11,13).
   Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut tuae humilitatis sigillum nobis imprimas et in tempore ultimae necessitatis nos ad tuam dexteram exaltes.
   Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.