Sermoni Domenicali

DOMINICA VIII POST PENTECOSTEN

Evangelium in octava dominica post Pentecosten: "Attendite a falsis prophetis," quod dividitur in tribus clausulis.
   In primis sermo de hospitio quod praeparat anima fidelis Iesu Christo, ibi: "Dixit mulier Sunamitis." [de prima clausula]. Item sermo contra falsos prophetas, ibi: "A prophetis Ierusalem." Item sermo contra falsos religiosos, ibi: "Dixit Ieroboam uxori suae." Hic habes de hyaena et eius natura et quid significet.
   Item sermo moralis de falsis prophetis, idest carnalibus affectibus, ibi: "Attendite vobis," et ibi: "Nunc omnes prophetas Baal," et cetera quae sequuntur.
   de secunda clausula. Sermo de quinque quae sunt in arbore et eorum significatione, ibi: "Omnis arbor." Item sermo de decem lineis in horologio et totidem gradibus et eorum significationibus, ibi: "Dixit Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum." Item sermo de quinque quae sunt in mala arbore, de qua ibi: "Vigil et sanctus de caelo descendit." de tertia clausula. Sermo contra illos qui in mortali existentes clamant ad Dominum, ibi: "Ad me clamat ex Seir." Item sermo contra gulam, superbiam, vanamgloriam et luxuriam, ibi: "Adimpleti sunt, saturati sunt." Item sermo qualiter quisque debet quaerere Dominum, ibi: "Cum Iosias audisset verba legis Domini."

1. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: "Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium "(Mt 7,15) etc.
   Dicitur in quarto libro Regum, quod dixit mulier Sunamitis ad virum suum de Eliseo: "Animadverto quod vir sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo cenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut cum venerit ad nos maneat ibi "(4Reg 4,9-10). Quid Eliseus, quid Sunamitis et eius vir, quid cenaculum, lectulus, mensa, sella et candelabrum significent, videamus. Eliseus interpretatur Dei mei salus, et significat Iesum Christum, qui a Deo Patre in salutem populi sui est missus. Venit ad Sunamitem, quae interpretatur captiva, sive coccinea. Haec est anima, quam Christus de captivitate diaboli suo sanguine redemit, apud quam hospitatur dum ipsam vivificat, transit dum illi gratiam subtrahit, ut humilietur, quae de se nimis sublimia sentit. Vir huius Sunamitis est rationalis intellectus, qui viribus et sensu, sibi insitis per naturam vel collatis per gratiam, animae debet praeesse, consulere, praevidere, et ex ea progeniem virtutum et bonorum operum procreare. Cum hoc viro accipit anima consilium, dicens: "Animadverto quod vir Dei sanctus sit iste" etc.
   Nota quod in cenaculo parvo, unitas; in lectulo, castitas; in mensa, contemplationis suavitas; in sella, contemptus sui; in candelabro lumen boni exempli designatur. Coenaculum a communione vescentium est dictum; unde et coenobium congregatio multorum; et ideo significat unitatem fidelium, de qua dicit sponsus in Canticis: "Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui "(Cant 4,9). Oculorum unitas est concordia praelatorum, qui, sicut oculus totum corpus, totam illuminare debent Ecclesiam. In crinibus, qui de capite pendent, signantur universi fideles, Christo suo capiti adhaerentes. Amoris ergo vulnere sponsus vulneratur, ut Ecclesiam diligat, cum in ea videt unitatem praelatorum cum subditis concordantem. Cenaculum unitatis debet esse parvum, scilicet humilitate, quae est coementum ligans subditos et praelatos.
   Item, in lectulo notatur castitas. Unde in Canticis: "Lectus noster floridus "(Cant 1,15). Lectus conscientiae debet esse floridus liliis munditiae. Item, in mensa, contemplationis suavitas. De qua in Psalmo: "Parasti in conspectu meo mensam "(Ps 22,5). Cum mens ad illam dulcedinem degustandam elevatur, omnis tribulationis iniuria vilipenditur. Illa enim dulcedo ita mentem afficit, quod de dolore dolere nescit. In sella, quae a sedendo, quasi "sedda" dicitur, sui contemptus. In hac sella sedebat ille, de quo dicit Ieremias in Threnis: "Sedebit solitarius et tacebit "(Lam 3,28). "Sedebit" in sui contemptu; "solitarius" a saecularium et recogitationum tumultu; "tacebit" a verbo venenato. In candelabro, quod non sub modio debet abscondi, sed super montem constitui, ut his qui in domo sunt luceat (cf. Mt 5,15), lux boni exempli designatur. Tale hospitium, ita ornatum viri sui consilio, anima debet praeparare vero Eliseo, non falsis prophetis, idest haereticis vel hypocritis, de quibus dicit Dominus in hodierno evangelio: "Attendite a falsis prophetis" etc.
2. Nota quod in hoc evangelio tria notantur. Primum, hypocritarum simulatio, cum praemittitur: "Attendite a falsis prophetis." Secundum, arboris bonae fructificatio et infructuosae excisio, cum additur: "Sic omnis arbor bona." Tertium, dicentis et non facientis a regno expulsio, et facientis Dei voluntatem in ipsum receptio, cum subiungitur: "Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine" etc. Cum his clausulis quasdam quarti libri Regum historias concordabimus.
   In introitu missae istius dominicae cantatur: "Ecce Deus adiuvat me "(Sal 53,6)";" et legitur epistola beati Pauli apostoli ad Romanos: "Debitores sumus non carni "(Rom 8,12)"," quam in tribus particulis volumus dividere et cum tribus evangelii clausulis concordare. Prima particula est: "Debitores sumus." Secunda: "Quicumque spiritu Dei aguntur." Tertia: "Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro."
3. Dicamus ergo: "Attendite a falsis prophetis, qui venunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? "(Mt 7,15-16). Nota ista tria: falsos prophetas, vestimenta ovium, lupos rapaces. Falsi prophetae sunt hypocritae, de quibus dicit Ieremias: "A prophetis Ierusalem egressa est pollutio super terram "(Ier 23,15). Isti sunt prophetae Iezabel, quae interpretatur sterquilinium. Dum enim in foro salutationes, in synagogis cathedras amant (cf. Mt 23,6-7), pro sterquilinio prophetant, qui "facti sunt ut stercus terrae "(Ps 82,11). De his prophetis dicit Michaeas propheta: "Haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium "(Mich 3,5).
   Nota ista quattuor verba: seducunt, mordent, praedicant et sanctificant. Falsi prophetae seducunt, idest suadendo ducunt, post se innocentes. Mordent, detractionibus. A "mordeo" dicitur "morbus"; morbus dictus, quod sit mortis via. Detractio enim est morbus, per quem quasi per viam mors venit in animam. Praedicant pacem, ut pacifici videantur, qui viam pacis non invenerunt (cf. Ps 13,3). Hi sunt sacerdotes latrones, qui non dantes mordent increpationibus, et dantibus pacem praedicant et misericordiam promittunt, et super non dantes sanctificant proelium. Sanctum enim et iustum reputant non dantes persequi, gladio excommunicationis feriri. Qui si dederint, benedictione solemni, ipsi, a Domino maledicti, quorum benedictionibus maledixit Dominus (cf. Mal 2,2), benedicunt. Dicunt enim dantibus: Vos estis filii Ecclesiae, qui matrem vestram honoratis, qui eius paupertati condoletis, et ideo benedicti estis, quia ei datis. Dicite mihi, falsi prophetae, latrones et homicidae, quae est Ecclesia, nisi fidelis anima, pro qua Dominus animam suam dilectam tradidit ad mortem, ut eam faceret sine macula, et sine ruga? (cf. Eph 5,27). Qui huic Ecclesiae quod suum est dat, Dominus benedicet. Sed heu! heu! hodie cadit asina, et est qui sublevet; perit anima, et non est qui adiuvet. Si veri prophetae essent, dicerent cum vero propheta Ieremia: "Vae mihi, quia deficit anima mea propter interfectos "(Ier 4,31). "Vae mihi super contritione populi mei! "(Ier 10,19). "Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? "(Ier 9,1).
   Unde habes concordantiam in quarto libro Regum, ubi dicitur quod Eliseus "conturbatus est, flevitque vir Dei. Cui Hazael ait: Quare dominus meus flet? At ille respondit: Quia scio quae facturus sis filiis Israel mala; civitates eorum munitas igne succendes, et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides "(4Reg 8,11-12). Eliseus bonum Ecclesiae significat praelatum, quia usque ad suffusionem vultus debet flere, quia Hazael, idest diabolus, civitates, idest animas fidelium, igne cupiditatis succendit; iuvenes, idest virtutes, gladio suggestionis interficit; parvulos, idest bona opera adhuc tenera, elidit; et praegnantes, idest propositum bonae voluntatis, dividit. Et quis non flebit super tantis malis? Sed falsi prophetae non curant; tantum habeant unde rapiant. Bene ergo dicit Dominus: "Attendite", idest diligenter cavete, "a falsis prophetis." Falsus dicitur a fando aliud quam verum sit. Dicunt: Pax, pax; et non est pax (cf. Ier 6,14).
   Unde dicitur in tertio libro Regum, quod Achab, rex Israel, "congregavit prophetas et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis "(3Reg 22,6). De quibus prophetis Michaeas, verax propheta Domini, paulo post subdit: "Ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum "(3Reg 22,23). Achab huius saeculi amatorem significat, qui vult ad debellandum contra Dominum ascendere in Ramoth Galaad. Ramoth, visio mortis; Galaad acervus testimonii (Gen 31,47-48) interpretatur, et significant huius saeculi dignitates et divitias, in quibus est aeternae mortis visio et coacervata testimonia damnationis contra illarum amatores. Cum ad haec vult ascendere, prophetas falsos consulit, si debeat ire. Unde nostri temporis sacerdotes consulunt dicentes: "Ascende": non est enim peccatum habere divitias, acquirere dignitates: etiam in tali statu salvari poteris. O utinam surgeret Michaeas, propheta Domini, qui istos phythones et ventriloquos mendacium eos proferre confutaret, et os loquentium iniqua obstrueret (cf. Ps 62,12) auctoritate Iesu Christi, dicentis in Luca: "Vae vobis, divitibus, quia habetis consotationem vestram. Vae vobis, qui saturati estis. Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Vae, cum bene vobis dixerint homines "(Lc 6,24-26). Dominus dicit: "Vae", et vos, falsi prophetae, dicitis: "Ascende". Attendite ergo vos a falsis prophetis. Non eis credatis, ut in Ramoth Galaad ascendatis, quia ibi: "Vae".
4. Sequitur: "Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Quae conventio Christi ad Belial? "(2Cor 6,15). Quae conventio ovis ad lupum? Ovis in veste, lupus in mente. Simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas. Falsi religiosi, lupi rapaces, veniunt in vestimentis ovium. Unde simile quid habes in tertio libro Regum, ubi "dixit Ieroboam uxori suae: Surge, et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo ubi est Ahias propheta. Cum ergo illa intrasset et dissimulasset se esse quae erat, audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Ieroboam; quare aliam esse te simulas? "(3Reg 14,2.5-6). Ieroboam interpretatur divisio populi. Hic est falsus religiosus, qui, in ove et lupo divisus, divisionem et discordiam solet facere in claustris et capitulis. Est enim quasi Satan inter filios Dei (cf. Iob 1,6). Iste est, ut dicit Psalmus, negotium ambulans in tenebris (cf. Ps 90,6). Uxor eius est voluptas lupina, quam vult habitum commutare, pelle scilicet ovina. Sed hanc Ahias, propheta Domini, cognoscit et dicit: "Ingredere" etc. Ahias, interpretatur quaestio vitae, et significat hominis conscientiam, quae semper reclamat et omnem cognoscit simulationem. Unde Apostolus ad Romanos: Testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationum accusantium aut defendentium (cf. Rom 2,15). Et Salomon in Proverbiis: "Semper iurgia quaerit malus; et angelus crudelis mittetur contra eum "(Prov 17,11), idest conscientia remurmurans.
   Et nota quod hypocrita, latens sub pelle ovina, est sicut hyaena, de qua multa mira dicuntur. Hyaena est animal parvum, sed rusticum, nocte sepulcra fodiens et cadavera mortuorum vescens. Voces hominum affectat, stabula pastorum sequitur, et auditu assiduo addiscit vocamen, quo exprimere possit imitationem vocis humanae, ut in hominem, astu ascitum, nocte saeviat. Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus sollicitatos sic canes devorat. Qui si venantes umbram eius dum sequuntur contigerint, latrare nequeunt, voce perdita. Varietas multiplex inest oculis hyaenae colorumque mutatio, numquam connivet aciem oculorum, sed in obtutum sine nictatione contendet. In ore gingiva nulla; dens unus atque perpetuus, qui, ut numquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur. Haec hyaena quodcumque animal ter lustraverit movere se non potest. De hac dicit Dominus per Ieremiam, in alia translatione: "Facta est mihi hereditas mea quasi spelunca hyaenae "(Ier 12,8).
   Sic hypocrita est animal bestialiter vivendo, parvum simulatione, rusticum operis deformitate, nocte simulationis sepulcra fodiens. Penetrat enim, ut dicit Apostolus, domos mulierum (cf. 2Tim 3,6); per dulces sermones et benedictiones seducit innocentes (cf. Rom16,18), et sic cadavera peccatorum vescitur. Voces, idest laudes hominum, affectat; stabula pastorum, idest loca ubi praedicatur, sequitur, ut auditu assiduo addiscat praedicare, ut sua praedicatione homines, ad se ascitos, nocte decipiat.
   Vomitus quoque humanos, idest peccatorum confessiones, mentitur. Accusat se peccatorem, cum non credat esse; falsisque singultibus, idest gemitibus, homines sollicitat, ut eum sanctum credant, quem sic gementem viderint. Ipsos etiam viros iustos aliquando decipit, eius fictae devotioni nimium credulos. Cuius umbra, si aliquem contigerit, contra ipsum latrare non poterit, immo ipsum defendit. Quod hodie credentibus haereticorum maxime evenit. Isti vere non attenderunt consilio Domini, dicentis: "Attendite a falsis prophetis" etc.
   Item, in oculis hypocritae, multiplex varietas. Aliquando enim elevat oculos ad caelum et suspirat, aliquando ad terram deprimit et plangit. Colorumque mutatio: modo enim est pallidus, modo niger, modo habet vestes despectas, modo compositas, modo abstinentia placet, modo displicet. Haec diversi coloris mutatio interioris instabilitatis mutationem significat.
   Item, omne animal quod hyaena, idest haereticus vel hypocrita, ter lustraverit, idest circumierit verbo praedicationis, exemplo fictae sanctitatis, exenio attractivae promissionis, immobile ad bonum permanebit. "Attendite" ergo "vobis", obsecro, "a falsis prophetis. A talibus eorum fructibus cognoscetis eos." Ibi dicit glossa: Maxime per impatientiam discernuntur in tempore adversitatis. Cum enim prosperitas arridet, pelle sub ovina mens lupina latet. Sed cum adversitas flaverit, pellis ovis laceratur dentibus lupi.
   Sequitur: "Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?" Spinae a pungendo sunt dictae, eo quod sint acutae ut spicae; tribuli, quia tribulant. Spinae et tribuli sunt haeretici et hypocritae, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel veritatem poterit invenire, sed conscindunt et vulnerant approximantes.
5. "Attendite a falsis prophetis" etc. Falsi prophetae sunt carnales affectus, qui, ut animam seducant, naturae fragilitatem et infirmitatem proponunt, rerum abundantiam ostendunt, pacem prophetant, magnam Dei misericordiam esse praedicant; quae ideo submurmurant, ut animam peccatis alliciant. Unde de eis dicit vir iustus, plorans in Ieremia: "A a a, Domine Deus, prophetae dicunt: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit in loco isto "(Ier 14,13). Cum carnales affectus sic loquuntur, non restat nisi gemendum et dicendum: "A a a, Domine Deus." In quo triplici "a," triplex notatur dolor, idest cordis, oris et corporis. De quo dicit Dominus Ezechieli: "Tu, fili hominis, propheta, et percute manum ad manum, et duplicetur aut triplicetur gladius interfectorum. Hic est gladius interfectionis magnae, qui obstupescere eos facit "(Ez 21,14). Cum vir iustus audit vocem prophetarum, sibilos gregum, murmur carnalium desideriorum, statim debet percutere manum ad manum et duplicare aut triplicare gladium doloris, quo interficiat falsos prophetas et obstupescere faciat eorum appetitum. Bene ergo dicit Dominus: "Attendite a falsis prophetis." Super hoc habes concordantiam in quarto libro Regum, ubi dicit Iehu: "Nunc omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat "(4Reg 10,19). Qui cum congregati fuissent: "Praecepit Iehu militibus et ducibus suis: Ingredimini et percutite eos; nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii. Et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas, usque in diem hanc. Delevit itaque Iehu Baal de Israel "(4Re 10,25-28).
   Iehu interpretatur commotus, et significat virum iustum, qui in ira furoris debet commoveri contra seipsum, cum se viderit in tentatione positum. Hic debet congregare omnes prophetas Baal etc. Baal, qui interpretatur devorator, est venter, omnia devorans, cuius prophetae sunt carnales affectus. Hos debet vir iustus in unum congregare et gladio poenitentiae interficere.
   "Et protulerunt statuam de fano" etc. Fanum dicitur a faunis, quibus templa error gentilium construebat; vel eo quod ibi daemonum imagines appareant; nam "phanìa" graece, "apparitio" dicitur latine; vel a fando. Fanum Baal est gula, in qua piscium et carnium imagines solent apparere, de quo statuam, idest concupiscentiae idolum, debet vir iustus producere, fame et siti comburere et diversis abstinentiae modis comminuere.
   "Destruxerunt quoque aedem Baal." AEdes ab edendo, idest comedendo, est dicta; edendi inordinatam et velocem voracitatem significat, quam omnino debet destruere et pro ea latrinas facere. Latrina, locus privati secessus, a "lateo lates" dicta, ventris significat foetorem, cui cum providere voluerimus, ad necessitatem non ad voluptatem, stercoris latrinam esse cogitemus, quam semper nobiscum, infelices et miseri, deferimus; quam considerantes humiliari debemus. Unde Michaeas: "Humiliatio tua in medio tui "(Mich 6,14). Medium nostrum est venter, stercorum latrina, ex cuius consideratione provenit humilitatis causa. Bene ergo dicitur: "Attendite a falsis prophetis."
6. Ab his prophetis petit liberari vir iustus, in introitu hodiernae missae: "Ecce Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis; in veritate tua disperde illos "(Ps 53,6-7)", protector meus, Domine "(Ps 58,12). Deus virum iustum adiuvat, cum ei gratiam tribuit, ut prophetas Baal interficiat. Eum suscipit, cum de fano gulae statuam concupiscentiae producit. Avertit mala eius inimicis, cum ipsam statuam ieiuniis et vigiliis comburit et comminuit. In veritate illos disperdit, cum aedem malae consuetudinis omnino disperdit.
   Huic primae clausulae concordat prima particula hodiernae epistolae: "Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis "(Rom 8,12-13). Ecce hic manifeste ostendit Apostolus qualiter falsi prophetae Baal sunt mortificandi. "Debitores sumus," inquit, "non carni," sed Spiritui Sancto, qui facit vivere, non carni, ex qua mors. Ex debito tenemur astricti Spiritui, "non carni, ut secundum carnem," idest carnis voluptates, "vivamus", etsi necessaria ei demus. Si enim secundum carnem vixerimus, falsis prophetis crediderimus, moriemur, quia lupi rapaces nos laniabunt. Si autem spiritu facta carnis, gladio poenitentiae prophetas Baal mortificaverimus statuam combusserimus, aedem Baal destruxerimus, procul dubio vivemus, vita gratiae in praesenti et gloriae in futuro; ad quas nos perducere dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
7. Sequitur secundum. "Omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos "(Mt 7,17-20). Nota quod in bona arbore sunt ista quinque: radix, truncus, rami, folia et fructus. Radix appellatur quod, radiis quibusdam infixa terrae, in profundo dimergitur. Nam physici dicunt, parem esse altitudinem radicum et arborum. Truncus est statura arboris insistens radicibus. Rami sunt, qui de trunco arboris manarunt, in quibus folia, fructus tegentia.
   Arbor bona est bona voluntas, quae, ut consistat et bona sit, ista quinque sunt necessaria, scilicet radix humilitatis, truncus obedientiae, rami caritatis, folia sanctae praedicationis, fructus, idest dulcedo supernae contemplationis. Radix humilitatis quanta est in profundo cordis tanta est in altitudine operis. Et hoc significat aqua, quae tantum ascendit quantum descendit. Hypocritae humilitas, cum non habeat radicem in corde, magna vult apparere in opere. Vera vero humilitas quanto profundius infigitur tanto magis inclinatur, et sic altius exaltatur.
8. Unde, super hac benedicta radice bonae arboris, habes concordantiam in quarto libro Regum, ubi "dixit Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino, quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Invocavit itaque Isaias Dominum; et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus "(4Reg 20,8-11). Horologium Achaz, qui interpretatur conversus vel apprehendens fortitudinem, est cor humile poenitentis, qui, conversus a via sua mala, apprehendit fortitudinem perseverantiae, ut apprehendat bravium gloriae. In hoc horologio sunt et debent esse decem gradus humilitatis, per quos sol, idest anima, Dei gratia illuminata, debet ascendere et iterum regyrare.
   Primus gradus humilitatis est secum pertractare ex qua vili et foetida materia sit procreatus.
   Secundus, qualiter novem mensibus materni uteri tenebris fuerit reclusus et sanguine menstruo pastus. Et de his duobus plenius invenies in evangelio: "Caecus sedebat "(Lc 18,35;cf. serm. dom. in Quinquagesima).
   Tertius, quomodo de uteri tenebris plorans et deululans, nudus et immundus sit egressus. Per hos tres gradus descenderat Iob, cum dicebat: "Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? "(Iob 14,4). Et iterum: "Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus? cur lactatus uberibus? "(Iob 3,11-12). Et Ieremias: "Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? "(Ier 20,18).
   Quartus gradus, quam miserabilis et abominabilis sit huius exilii peregrinatio, in qua dolor et gemitus, angustia et planctus. Unde dicit Iacob in Genesi: "Dies peregrinationis et vitae meae sunt parvi et mali "(Gen 47,9).
   Quintus, propriae iniquitatis recordari, quae et quanta commisit et omisit: cum liber esset, gratis se diabolo vendidit; et quantum ingratus Deo extitit. De hoc gradu dicitur in quarto libro Regum, quod Ezechias convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum et flevit fletu magno (cf. 4Reg 20,2-3). Paries est congeries peccatorum, ad quam peccator se debet convertere, idest in animae suae amaritudine recogitare quanta commisit et omisit, et orare Dominum, ut gratiam amissam infundat, et flere, ut peccata dimittat.
   Sextus, mortis memoria, omni amaritudine amarior. Unde Ecclesiasticus: "O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis "(Eccli 41,1). In qua caro vermibus, anima daemonibus, nisi poenituerit, tradetur; substantia filiis et parentibus relinquetur. Unde Psalmus: "Introibunt in inferiora terrae," idest infernum, ecce anima daemonibus; "tradentur in manus gladii," idest mortis, ecce caro vermibus; "partes vulpium erunt "(Ps 62,10-11), ecce substantia parentibus, qui, tamquam vulpes, astuti, asini defuncti pelli insidiantur.
   Septimus gradus humilitatis est ad memoriam revocare qualiter Dei Filius caput divinitatis inclinavit in uterum pauperculae Virginis; quomodo, qui caelum et terram implet, quem caelum et terra capere non potest, in unius puellae talamo se abbreviavit, in quo novem mensibus habitavit; quomodo pannis involutus, praesepio pecoris reclinatus (cf. Lc 2,7), a facie Herodis in AEgyptum delatus, totius mundi Dominus a mundo fugatus; in toto mundo, ubi caput reclinaret, locum non potuit invenire, nisi ubi inclinanato capite, super Patris gremium, in eius manus tradidit spiritum (cf. Io 19,30; Lc 23,46).
   Octavus, quantae misericordiae et benignitatis fuerit circa peccatores, quos suae dulcedine praedicationis ad se attrahebat; cum quibus, ut ad poenitentiam vocaret, comedebat; quantae compassionis fuerit qui super civitatem, in qua crucifigendus, et super Lazarum, quem resuscitaturus erat, amare flevit; quantae mansuetudinis, qui solus cum Samaritana loqui voluit et a Magdalena peccatrice se tangi permisit.
   Nonus, qualiter virgis et alapis caesus, sputis illitus, corona spinea coronatus, felle et aceto potatus, et inter latrones, ac si latro fuisset, crucifixus.
   Decimus gradus est mente subtiliter disquirere qualiter canet tuba, et mortui, "qui dormiunt in terrae pulvere," ut dicit Daniel, "evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper "(Dan 12,2) quomodo humilis crudelis, iudicatus iudicaturus veniet, filius quaestuariae Virginis, orbem terrae in aequitate; qualiter ad eius nutum columnae caeli contremiscent (cf. Iob 26,11), et virtutes caelorum movebuntur (cf; Mt 24,29), et caeli quasi liber plicabuntur (cf. Is 34,4), et sol in tenebras et luna in sanguinem convertetur (cf. Ioel 2,32; Act 2,20), et ibunt homines amentes et dicentes montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos a facie sedentis in throno (cf. Os 10,8; Apoc 6,16).
   Per istos decem gradus debet anima poenitentis ascendere et descendere; quantum enim descenderit, tantum ascendet. Et hoc erit verum signum quod Dominus eam sanaverit ab omni infirmitate peccatorum et quod ascensura sit in caelestis Ierusalem templum, ex vivis lapidibus aedificatum. Beata ergo illa arbor, quae talem habebit radicem, quia a radice fructus arboris pullulat; ideo de ipsa, per quam humilitas designatur, pertractavimus; ex qua arbor bonae voluntatis surgit et fructum vitae aeternae homo percipit. Bene ergo dicit Dominus: Arbor bona fructus facit bonos.
9. Sequitur: "Mala autem arbor fructus malos facit. Malus, mala, malum," dicitur a nigro felle, quod Graeci "melan" dicunt. Unde et "melancholici" dicti sunt homines, qui conversationem humanam refugiunt, quibus abundat nigrum fel. Mala arbor est mala voluntas, cuius radix cupiditas, truncus obstinatio, rami perversa opera, folia verba venenata, fructus mors aeterna. De tali arbore subdit Dominus: "Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur." Unde dicitur in Daniele, quod "vigil et sanctus de caelo descendit, et clamavit fortiter et sic ait: Succidite arborem et praecidite ramos eius, et excutite folia eius et dispergite fructus eius; et fugiant bestiae quae subter eam sunt, et volucres de ramis eius "(Dan 4,10-11).
   Arbor succiditur cum peccator, securi mortis succisus, in terram cadens revertitur; et tunc rami divitiarum et gloriae temporales praeciduntur et folia verborum levia excutiuntur. Iam cessant verba, quia ventum est ad verbera. Et fructus, idest opera eius maligna, disperguntur, quia portae corporis, quibus infelix anima solebat egredi ad videndas mulieres regionis istius (cf. Gen 34,1), iam clauduntur. Et bestiae, quae dicuntur quasi vastiae, idest raptores et homicidae, qui sub umbra eius solebant defendi, ipso mortuo fugiunt. Et volucres, idest superbi, qui in eius ramis solebant habitare, omnes fugiunt. Bene ergo dicit Dominus: "Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur, qui paratus est diabolo et angelis eius "(Mt 7,19; 25,41).
   De quo dicit Isaias: "Praeparata est ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda et dilatata. Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendet eam "(Is 30,33). Topheth, quae interpretatur latitudo, idest infernus, qui absque ullo termino dilatavit animam suam, praeparata est ab heri, idest aeterno, a rege Iesu Christo, cui omne praeteritum est praesens, cui est illud, quod fecit ab aeterno, sicut nobis nostrum heri. Haec, infernus, dicitur profunda et dilatata: profunda, quia procul a fundo, idest sine fine poenarum, dilatata ad suscipiendas animas damnatorum. Unde infernus dicitur, eo quod animae ibi inferuntur, cuius nutrimenta sunt ligna multa, idest animae peccatorum; et flatus, idest ira Domini, sicut torrens sulphuris, qui ardet et foetet, succendet eam. Qui enim hic arserit igne avaritiae et coinquinatus fuerit foetore luxuriae, ibi aeternaliter succendetur.
10. Huic secundae clausulae concordat secunda particula epistolae: "Quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba, Pater "(Rom 8,14-15). Spiritus Dei est humilitas, qua qui aguntur, idest reguntur, vere sunt arbor bona, quia filii Dei. Sicut radix portat arborem, sic humilitas animam. Spiritus humilitatis est super mel dulcis, quo qui regitur dulcia poma facit. "Non enim accepistis spiritum servitutis," qui invitos timore poenae iterum - idest ut olim in lege - servire faciat. Arbor mala, non spiritum adoptionis cum filiis, sed spiritum servitutis accipit cum servis, qui non manent in domo in aeternum (cf. Io 8,35), sed excidentur et mittentur in ignem non finiendum.
   Adoptio est, cum aliquis loco filii adoptatur. Unde adoptivus filius, idest loco filii receptus, Iesus Christus, qui semper sit benedictus, de arbore sterili, inserto surculo fidei, fecit arborem bonam et fructiferam; et de filiis irae quotidie facit filios gratiae, ut cordis contritione et oris confessione, quotidie clament: "Abba, Pater. Abba" syrum nomen est et hebraeum, latine et graece "Pater". In hoc duplici paternitatis nomine duplex designatur paternae benignitatis miseratio. Poenitens enim, loco filii receptus, debet sperare de peccatorum remissione et gloriae beatitudine.
   Rogamus ergo te, "Abba, Pater," ut arborem bonam nos facias, fructum dignum poenitentia nos facere concedas qua in radice humilitatis radicati et fundati et ab igne aeterno liberati, ad fructum vitae aeternae capiendum pervenire mereamur.
   Te praestante, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
11. Sequitur tertium. "Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui est in caelis, ipse intrabit in regnum caelorum "(Mt 7,21). Dominus dictus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod domui praesit, vel quasi dans minas. Super hunc locum evangelii dicit GLOSSA: Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio; non est hoc illud vere et proprie "dicere", ubi prolatio discordat a voluntate, de quo Apostolus: "Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto "(1Cor 12,3). Vere dicere: "Dominus Iesus" est corde credere, ore confiteri, operibus attestari. Nam unum sine altero, negare est; quantascumque enim laudes lingua resonet, vita blasphemat. Clamant Dominum, cuius non sunt servi, cuius minas non timent.
   Unde ipse dicit in Isaia: "Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis quaerite; convertimini et venite "(Is 21,11-12). Seir interpretatur hispidus, et significat peccatorem, spinis divitiarum et curarum obsitum. Unde dicitur in Genesi, quod Esau habitavit in terra Seir, regionis Edom (cf. Gen 36,8).
   Et nota quod Esau appellatus fuit Seir et Edom: Seir, quia pilosus, Edom propter lenticulam rufam, pro qua vendidit primogenita (cf. Gen 25,29). Esau acervus lapidum, Edom sanguis interpretatur. Ubi est acervus lapidum, idest divitiarum, ibi pungentes spinae sollicitudinum; et ubi sollicitudo, ibi sanguinis cruentatio. Peccator enim clamat ex Seir: "Custos, quid de nocte? " Ecce rota in medio rotae (Ez 1,16; 10,10).
   In Matthaeo bis dicitur "Domine", et in Isaia bis "Custos", ad significandum quod ille qui est Dominus, necesse est quod sit et custos, ut domum, cui praeest, bene custodiat. Hoc duplex nomen "Dominus" creatorem et iudicem comprehendit, inter quae duo extrema ponitur medium, scilicet "custos". Iesus Christus in rerum creatione fuit Dominus, in districti iudicii examine erit et Dominus, quia iudex, unicuique reddens quod iustum est; inter ista vero duo fuit custos de nocte: Dominus formam servi accepit, ut servos custodiret. Unde dicitur in Luca quod "erat pernoctans in oratione Domini "(Lc 6,12). Custos de nocte pernoctabat in oratione, non pro se sed pro creatura, ad quam venerat liberandam.
   Fuit etiam custos de nocte in Passione. Unde in Luca: "Ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis; et positis genibus, orabat "(Lc 22,41). Solus pro omnibus orat, qui solus passurus erat pro omnibus. ambrosius: Pro me doluit, cum ipse pro se nihil habuit quod doleret. Ponit genua, ut humilitatem mentis habitu corporis ostenderet. Vere tunc humilis, sed veniet crudelis ad ponendum terram in solitudine et scelestos conterendos ex ea.
12. De quibus ipse conqueritur in Osee propheta: "Adimpleti sunt, et saturati sunt; et elevaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Et ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. Occurram eis quasi ursa, raptis catulis; et dirumpam interiora iecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo. Bestia agri scindet eos. Perditio tua, Israel, ex te est; tantummodo ex me auxilium tuum "(Os 13,6-9). Nota quod in hac auctoritate octo notantur, quattuor scilicet vitia et quattuor poenae singulis vitiis respondentes: "Adimpleti sunt," ecce divitiae et avaritia; "et saturati sunt," ecce gula; "et elevaverunt cor suum," ecce superbia et vanagloria; "et obliti sunt mei," ecce luxuria.
   Unde dicit in Ezechiele: "Oblita es mei, et proiecisti me post corpus tuum, tu quoque portas scelus tuum et fornicationes tuas "(Ez 23,35). Dominum post corpus suum proicit, qui, eius Passionis amaritudine oblitus, corporis delectationi intendit, pro cuius amore gulae et ventris fit servus. "Et" ideo "ero eis," dicit Dominus, "quasi leaena," contra adimpletos; "sicut pardus in via Assyriorum occurram" contra saturatos; "quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora iecoris eorum," idest superborum, qui elevaverunt cor suum. Iecore amamus, in quo amor terrenorum designatur, quae qui amat, eius interiora Dominus dirumpet. "Et consumam eos," idest luxuriosos, "ibi quasi leo," quod "bestia agri," idest diabolus, "scindet" gladio mortis aeternae, ut quem habuerunt incentorem in culpa, habeant tortorem in poena. "Perditio tua, Israel, ex te est," quasi diceret: Si perditus fueris, culpa tua est. Sed auxilium tuum tantummodo non ab alio sed ex me est, qui custodio Israel. Bene ergo dicitur: "Custos qui de nocte? Custos qui de nocte?" Sequitur: "Et dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis quaerite, convertimini et venite." Custos a cura dicitur. Mane a mano; manum enim antiqui bonum dicebant. Quid enim melius luce? Dominus, custos noster, cui, ut dicit Petrus, cura est de nobis (cf. 1Pt 5,7), illis qui dicunt: "Domine, Domine," dicit: "Venit mane," idest gratiae illuminatio; ambulate ergo dum dies est, quia veniet nox, in qua non poteritis operari. Ubi enim, ut dicitur in Salomone, lignum ceciderit sive ad austrum, idest vitam suam, sive ad aquilonem, idest mortem, ibi erit (cf. Eccle 11,3). Instanter ergo operare dum mane est, quia nec opus nec ratio est apud inferos, quo tu, o peccator, properas, idest peccatis tuis te impellis. Si ergo "quaeritis", idest quaerere proponatis, "quaerite" dum mane est; et si quaeritis, quid est quaerere? "Convertimini", inquit, "et venite." Ecce qualiter Deus quaeritur et invenitur. Non verbis, "Domine, Domine," quaerendus est Dominus, qui tales quaerit adoratores, qui adorent eum in spiritu et veritate (cf. Io 4,23-24), spiritu scilicet contritionis et veritate confessionis.
13. Tali modo quaesivit Dominum ille sanctus Iosias, rex Iuda, de quo habes concordantiam in quarto libro Regum, ubi dicitur, quod cum Iosias audisset verba legis Domini, scidit vestimenta sua; et percussit foedus cum Domino, ut ambularet post Dominum in omni corde et in tota anima, et proiecit de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal, et combussit ea foris Ierusalem in valle Cedron. Currus autem solis combussit igni, sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et immunditias et abominationes abstulit Iosias et fecit Phase Domino (cf. 4Reg 22,11; 23,3.4.11.24).
   Iosias interpretatur in quo est sacrificium et significat poenitentem, in quo est sacrificium Deo, spiritus scilicet contribulatus (cf. Ps 50,19). Hic, cum audit gloriam perennem iustorum et poenam infinibilem peccatorum, scindit vestimenta sua, idest affligit membra sua, quibus vestitur anima, et facit foedus cum Domino, ut scilicet ei Dominus peccata dimittat et ipse ad ea de cetero non redeat. Et de templo Domini, idest corde suo, in quo habitat Dominus, omnia vasa quae facta fuerant Baal, idest omnes modos gulositatis, quibus serviebat deo Baal, idest suo ventri, comburit in valle Cedron, quod interpretatur tristis moeror, idest in humilitate tristitiae et moeroris. Et currus solis, idest quinque sensus corporis, qui quattuor rotis, idest delectatione temporalium, quae quattuor temporibus circumvolvuntur, discurrunt in sole, idest claritate gloriae transitoriae, igne comburit poenitentiae. Et aufert pythones, idest spiritum avaritiae, et ariolos, qui sunt incantatores, dicti quod circa aras nefarias preces emittunt, per quos hypocritas intelligimus, et figuras idolorum, idest imaginationes turpium cogitationum et immunditias fornicationum et abominationes verborum. Istis omnibus emundatis, facit Domino "phase", quod interpretatur transitus (cf. Ex 12,11), quia transit de vitiis ad virtutes, ut convertatur et sequatur Dominum, non dicendo: "Domine, Domine," sed faciendo voluntatem Patris, ut ad ipsius regnum mereatur in fine introire.
14. Nota. Huic tertiae clausulae concordat tertia particula epistolae: "Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei: si autem filii et heredes: heredes autem Dei, coheredes autem Christi "(Rom 8,16-17). Si, conversi, Dominum fuerimus secuti, templum Domini ab omni immunditia mundantes, tunc bene cognoscemus quod Spiritus Dei reddit testimonium bonae spei spiritui nostro et quod sumus filii Dei, facientes voluntatem Patris, qui in caelis est. Si autem filii et heredes, idest eiusdem gloriae participes, heredes quidem Dei, qui nos aeternae hereditatis heredes constituit in testamento, sanguine et morte Filii sui confirmato; cuius coheredes sumus, quia caro et frater noster est (cf. Gen 27,37), comparticipatione naturae, quam in caelis super angelos exaltavit, ut nos suae divinitatis tribueret esse participes et coheredes.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, Patrem omnipotentem, ut nobis tribuat suam voluntatem facere, templum cordis nostri ab omni spurcitia purgare, verum phase celebrare, quatenus ad aeternam hereditatem, quam nobis per coheredem nostrum, Iesum Christum, dilectum suum Filium, compromisit, mereamur pervenire.
   Ipso praestante, qui, cum carissimo Filio suo et Spiritu Sancto unus et aeternus Deus, vivit et regnat per aeterna saecula.
   Dicat omnis Ecclesia: Amen. Alleluia.