Sermoni Domenicali

DOMINICA III IN QUADRAGESIMA

Evangelium in tertia dominica Quadragesimae: "Erat Iesus eiciens daemonium", quod in quinque clausulis dividitur.
   In primis sermo de utilitate praedicationis, ibi: "Quandocumque spiritus Domini malus".
   [de prima clausula]. Item sermo ad poenitentes vel claustrales, ibi: "Ioseph missus de valle Hebron", et de natura avis calandrii.
   Item sermo de caecitate peccatoris, ibi: "Confestim igitur ut pervenit Ioseph", et de cygni proprietate.
   Item sermo de Passione Christi, ibi: "Estote imitatores Dei".
   de secunda clausula. In primis sermo ad praedicatorem, ibi: "Sedit in forti arcus eius".
   Item sermo de diaboli armatura et ipsius pugna, ibi: "Egressus est vir spurius", et de tela araneae et ipsius proprietate.
   Item sermo de Christi armatura et ipsius victoria, ibi: "Indutus est iustitia ut lorica".
   de tertia clausula. In primis sermo contra superbos, ibi: "Vidi arietem cornibus", et de dispositione cornuum in animalibus et eorum significatione.
   Item sermo de humilitate, ibi: "Si autem fortior illo".
   Item sermo ad religiosos, quomodo vitam pristinam debeant immutare, ibi: "In die illa erunt quinque civitates".
   de quarta clausula. In primis sermo de mentis solitudine et contemplationis dulcedine, ibi: "Quasi hortus voluptatis".
   Item sermo de hospitio diaboli, ibi: "Sub umbra dormit".
   Item sermo ad poenitentes vel religiosos, ibi: "In terra deserta", et de natura apum.
   Item sermo de triplici scopa et eius significatione, ibi: "Revertar in domum meam".
   Item sermo contra tepidos, ibi: "Amalecitae impetum fecerunt".
   Item sermo ad poenitentes et de natura apum, ibi: Invenit vacantem et ornatam, et ibi: "Nigra sum sed formosa".
   de quinta clausula. [Sermo alter "in laudem beatae Mariae Virginis"].
   Item sermo de beatitudine beatae Mariae et ipsius virginitate, ibi: "Beatus venter", et ibi: "Venter tuus acervus tritici".
   Item sermo in ipsius Filii Nativitate, ibi: "Cerva carissima", et de proprietate cervae et palmae.
   Item sermo in quolibet festo ipsius Virginis, ibi: "Videbam coram me vitem".

1. In illo tempore: "Erat Iesus eiciens daemonium, et illud erat mutum; et cum eiecisset daemonium locutus est mutus, et admiratae sunt turbae" (Lc 11,14). Legitur in primo libro Regum: "Quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, tollebat David citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur et levius habebat: recedebat autem ab eo spiritus malus" (1Reg 16,23). Spiritus Domini malus est diabolus, qui dicitur Domini, quia ab ipso creatus; malus, quia propria malitia de lucifero in tenebriferum, de angelo in diabolum conversus; unde et diabolus, idest deorsum fluens, appellatur. Hic Saul - qui interpretatur abutens -, idest peccatorem, cui, ut dicit Iob, "dedit Deus locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam" (Iob 24,23), arripit, cum de peccato in peccatum impellit. Sed David, idest praedicator, citharam, idest praedicationis melodiam, debet tollere et manu suae operationis percutere; et sic dulcedo citharae, idest virtus praedicationis dominicae, peccatoris furorem mitigabit et ab ipso daemonium effugabit, de quo dicitur in hodierno evangelio: "Erat Iesus eiciens daemonium" etc. 2. Nota quod in hoc evangelio sunt quattuor particulae, super quarum qualibet, ad honorem Dei et maiorem utilitatem audientium, sermonem brevem volumus componere. Prima particula est: "Erat Iesus eiciens daemonium". Secunda: "Cum fortis armatus". Tertia: "Cum immundus spiritus exierit ab homine". Quarta: "Extollens vocem quaedam mulier de turba" etc. Similiter et historia Genesis, quae legitur et cantatur in praesenti dominica, in quattuor partibus dividitur. Prima pars agit de Ioseph venditione. Secunda de ipsius incarceratione et somniorum pincernae et pistoris interpretatione. Tertia de septem vaccis et septem spicis et septem annorum fame. Quarta de totius AEgypti per ipsius Ioseph industriam liberatione. In nomine ergo Iesu Christi de prima particula huius evangelii dicamus.

3. "Erat Iesus eiciens daemonium". Nota quod in uno homine Dominus Iesus quattuor miracula est operatus: caecum illuminavit, hunc enim daemoniacum Matthaeus [et] caecum esse memorat, mutum loqui et surdum fecit audire et ipsum a daemonio liberavit. Qualiter Dominus ista quattuor in sancta Ecclesia spiritualiter in peccatoribus quotidie operetur, et quodlibet istorum quid moraliter significet videamus.
   "Erat Iesus eiciens daemonium" etc. Attende diligenter quod sicut iste daemoniacus in tribus sensibus principalibus et ceteris nobilioribus amisit virtutem naturalem, scilicet videndi, loquendi et audiendi, sic peccator, qui a diabolo per mortale peccatum possidetur, in tribus suae animae sensibus, ceteris principalioribus, nobilioribus, videndi, loquendi et audiendi virtutem amittit spiritualem. Et nota quod in visu cognitio, in lingua confessio, in aure obedientia designatur. Ille clare videt qui malitiam suam recognoscit; ille recte loquitur qui malitiam cognitam nude et aperte confitetur; ille acute audit qui voci sui confessoris voluntarie obedit.
   De his tribus habes concordantiam in prima parte historiae praesentis dominicae, ubi dicitur quod Ioseph, missus de valle Hebron, venit in Sichem et de Sichem in Dothain (cf. Gen 37,14-17). Ioseph accrescens (cf. Gen 49,22), Hebron visio, Sichem labor, Dothain defectus interpretatur. Ioseph est poenitens, qui tantum accrescit in conspectu Dei, quantum decrescit in conspectu suo. Unde Sauli, in primo libro Regum, dicit Dominus: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel (cf. 1Reg 15,17). In valle Hebron, idest visionis, peccati cognitio; in Sichem, confessionis labor; in Dothain propriae voluntatis defectio designatur.
   Poenitens ergo, missus de valle Hebron, venit in Sichem. Vallis Hebron, quae interpretatur visio, est peccati cognitio. Unde Ieremias: "Vide vias tuas in convalle" (Ier 2,23). In convalle, idest duplici humilitate, interiori scilicet et exteriori, vide, idest cognosce, vias tuas, idest peccata tua, quibus quasi quibusdam viis tendis in infernum, de quibus Propheta: "Cogitavi", inquit, "vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua "(Ps 118,59). Et iterum Ieremias: "Scito et vide", idest cognosce, "quia malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum" (Ier 2,19). Itemque: "Leva oculos tuos in directum et vide ubi nunc prostrata sis" (Ier 3,2).
   Et nota quod dicit: "in directum". Heu! quam pauci sunt hodie qui in directum oculos levant; omnes fere in obliquum, quasi strabi, aspiciunt. Ille procul dubio in directum oculos levat qui iniquitatem suam, prout commisit, cognoscit, et, sicut se habuit, ad punctum, ad unguem directe confitetur. "Leva ergo oculos tuos in directum", non in obliquum: non verecunderis, non timeas; haec enim duo solent impedire directionem oculorum. Fertur esse quamdam avem, quae si recto et directo intuitu oculorum infirmi faciem aspexerit, infirmus omnino liberabitur; si vero ab ipsius infirmi facie avis oculorum suorum intuitum averterit, vel in obliquam partem aspexerit, signum est mortis. Sic peccator, si oculos suos in directum levaverit et peccata sua viderit et cognoverit, crede mihi, quia "vita vivet et non morietur" (Ez 33,15). Si vero in obliquum aspexerit, vel simulatorie, vel palliate peccata sua confessus fuerit, signum et indicium est aeternae damnationis. "Leva ergo oculos tuos in directum, et vide", idest cognosce, "ubi", idest in quanta miseria, "nunc", quae antea eras domina gentium, idest vitiorum, "princeps provinciarum", idest quinque sensuum, "prostrata sis", quia "facta es sub tributo" (Lam 1,1) diaboli et peccati.

4. Bonum est ergo, fratres carissimi, habitare in valle Hebron, videre et cognoscere prius culpam et iniquitatem nostram, et postea venire in Sichem, qui interpretatur labor, idest in confessionem, quae vere est labor et dolor. Unde Michaeas propheta: "Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens" (Mich 4,10). O filia, idest, o anima, quae es et debes esse "filia Sion", idest caelestis Ierusalem, "dole" in contritione, "et satage", idest satis age, "quasi parturiens" in confessione. Et bene dicitur: "quasi parturiens". Sicut enim parturiens laborat et dolet, sic peccator laborare et dolere debet in confessione, ut sit sicut cerva, quae cum dolore et labore parturit. Unde dicit Iob: "Cervae incurvantur ad fetum et pariunt, et rugitus emittunt" (Iob 39,3). Cervae sunt poenitentes, qui coram sacerdote debent se incurvare et humiliare et peccata sua parere et rugitus amarissimos emittere. Sed, heu! heu! quanti sunt hodie, qui non sicut cervae, sed sicut equae pariunt.
   Dicitur in naturalibus, quod equae non dolent cum pariunt et propter fumum luminis extincti aborsum faciunt. Sic quidam peccatores, qui, cum peccata sua confitentur, sine labore et dolore ipsa parturiunt; sed "mulier cum parit tristitiam habet" (Io 16,21), dicit Dominus; et quando in talibus extinctum est lumen gratiae, fumante concupiscentia, aborsum faciunt, idest peccatum pariunt. Unde Iacobus: "Concupiscentia cum conceperit parit peccatum, peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem" (Iac 1,15).
   Audi quomodo ille sanctus Iob, qui interpretatur dolens, de valle Hebron venerat in Sichem, cum dicebat: "Ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae" (Iob 7,11). Ecce brevis et perutilis forma confessionis. Ille ori suo non parcit, qui nude et aperte peccatum et circumstantias peccati confitetur; in tribulatione spiritus sui loquitur, qui corde contrito et spiritu contribulato seipsum accusat, sibi ipsi imputat, sese iudicat; cum amaritudine animae suae confabulatur, qui nihil sibi reservat, sed iterum atque iterum dolorem innovat; se totum arbitrio sacerdotis exponens, dicit cum Saulo: Domine, "Domine, quid me vis facere"? (Act 9,6).
   Unde et bene subiungitur: Et de Sichem venit in Dothain, qui interpretatur defectus. Poenitens enim a seipso debet deficere et praeceptis sui confessoris, sui maioris, voluntarie obedire, dicens cum Samuele: "Loquere, Domine, quia audit servus tuus" (1Reg 3,10). Ecce iam aperte habes quid videre, quid loqui, quid audire debeat poenitens. Sed, quia omne quod dicitur melius per sui contrarium cognoscitur, ideo de oppositis his tribus quae diximus videamus.

5. "Erat Iesus eiciens daemonium" etc. Istud daemonium est illa fera pessima, de qua dicitur in historia praesentis dominicae: "Fera", inquit Iacob, "pessima comedit eum; bestia devoravit Ioseph" (Gen 37,33). Et qualiter haec bestia devorat Ioseph videamus. Dictum est superius, quod daemonium daemoniaco illi tria mala intulerat: lumen abstulit, voce et auditu privavit. Sic peccatori, in peccato mortali existenti, lumen aufert, ne peccata sua cognoscat; voce privat, ne ipsa in confessione aperiat; aurem obturat, ne vocem incantantis sapienter audiat (cf. Ps 57,6). De his tribus habes concordantiam in eadem historia Genesis, in qua subiungitur: "Confestim igitur, ut pervenit Ioseph ad fratres, nudaverunt eum tunica talari et polymita; miseruntque in cisternam, quae non habebat aquam. Et extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismaelitis negotiatoribus, qui duxerunt eum in AEgyptum" (Gen 37,23-24.28).
   Nota ista tria verba: nudaverunt tunica, miserunt in cisternam et vendiderunt. In tunica talari et polymita designatur peccati notitia. Unde dicitur in evangelio Ioannis circa finem, quod Petrus "succinxit se tunica, erat enim nudus, et misit se in mare" (Io 21,7). Vere Petrus tunc nudus fuit quando ad vocem ancillae Christum negavit (cf. Io 18,17), sed tunica se succinxit, cum trinae negationis culpam cognovit. Et tunc vere fuit Petrus, idest agnoscens, et sic se misit in mare, idest amaritudinem lacrimarum. Unde Lucas: "Recordatus", inquit, "Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet ter me negabis; et egressus foras flevit amare" (Lc 22,61-62). Sic peccator tunica debet se succingere, idest iniquitatem suam cognoscere, et in mare, idest contritionis amaritudinem, se mittere. Sed multi sunt hodie qui tunica se succingunt, culpam suam cognoscunt, sed in mare se mittere nolunt, quia poenitentiam pro peccatis suis agere renuunt.
   Et nota quod haec tunica dicitur talaris et polymita. Animae nostrae tunica, quae est peccati notitia, debet esse talaris, idest finalis. Cum enim per totam vitam nostram peccata nostra debeamus quotidie cognoscere et cognita deflere, in fine tamen vitae nostrae potius, diligentius et devotius ipsa debemus cognoscere, et omnia tam particulariter quam universaliter confiteri. Tunc enim debemus facere sicut facit cygnus, qui, quando moritur, cantando moritur; et hoc dicunt contingere propter quamdam plumam, quam habet in gutture; sed tamen cantus ille dolorosus est ei. Cygnus albus est peccator conversus, super nivem dealbatus. Hic in articulo suae mortis devote debet cantare, idest peccata sua in amaritudine animae suae recogitare. Pluma in cygni gutture est peccati notitia et confessio in ore iusti, ex quo debet procedere cantus dolorosus, quia tunc valde fructuosus. Et sic haec tunica talaris erit polymita, idest varietate virtutum decorata; omnis enim laus in fine canitur. Sed, heu! heu! hac pretiosissima tunica daemones denudant Ioseph, cum infelicis animae oculos excaecant et ei suae iniquitatis notitiam auferunt, ne nuditatis suae verecundiam et ignominiam videat et cognoscat.
   Sequitur secundum: "Miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam". Cisterna vetus sine aqua est mens peccatoris dierum malorum inveterata (cf. Dan 13,52), in qua non est aqua confessionis, nec lacrima compunctionis. In cisterna obstinationis a daemonibus peccator recluditur, ne egredi valeat in lucem confessionis. Unde dicitur in quarto libro Regum, quod Nabuchodonosor oculos Sedeciae effodit, vinxitque eum catenis, et duxit in Babylonem (cf. 4Reg 25,7). Sic diabolus prius eruit oculos peccatori, ne iniquitatem suam cognoscat, et postea ligat catenis malae consuetudinis et ponit in carcerem obstinationis, ne exire valeat in lucem confessionis.
   Sequitur tertium: "Vendiderunt eum Ismaelitis negotiatoribus, qui duxerunt eum in AEgyptum". Peccator venditur et in AEgyptum ducitur, cum Ecclesiae praedicationi se subtrahit et consiliis bonorum non acquiescit et, vocem sapienter incantantis ne audiat, aurem claudit. Vere iste est daemoniacus a diabolo possessus, quia non videt suae iniquitatis culpam, non loquitur in confessione, non audit vitae aeternae doctrinam. Sed quid fecit pius et benignus Iesus?

6. Dicat Lucas: Erat, inquit, Iesus eiciens daemonium etc. Iesus a peccatoribus eicit daemonium, cum suae dilectionis imprimit titulum et suae Passionis in ipsorum cordibus ponit signaculum. Unde dicit beatus Paulus in hodierna epistola: "Estote imitatores Dei, sicut filii carissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis" (Eph 5,1-2). In hac auctoritate duo notantur: Christi dilectio et passio; quae duo extricant daemonium. Propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, "tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam in odorem suavitatis". Odor huius sacrificii vespertini, idest Passionis Iesu Christi, omne eicit daemonium. Unde dicitur in libro Tobiae quod Tobias "protulit de cassidili suo partem iecoris, posuitque eam super carbones vivos. Tunc Raphael angelus apprehendit daemonium, et religavit eum in deserto superioris AEgypti" (Tob 8,2-3). In iecore, quo amamus, Christi dilectio, in carbonibus vivis eiusdem Passio designatur. Ponamus ergo partem iecoris, etsi non totum iecur, super carbones vivos; recogitemus qualiter Filius Dei, amor noster et, ut ita dicam, iecur nostrum, sola dilectione pro nobis super carbones vivos, idest crucem et clavos acutissimos, fuit assatus in odorem suavitatis. Credite mihi, o fratres, quia iste odor suavitatis, ista memoria dominicae Passionis omne eicit daemonium. Et si hoc fecerimus, tunc Raphael, qui interpretatur medicina, idest ipse Iesus Christus, qui est medicina nostra et magni consilii angelus, apprehendet diabolum et religabit eum in deserto superioris AEgypti, ne amplius nobis valeat nocere.
   Bene ergo dicitur: "Erat Iesus eiciens daemonium, et cum eiecisset daemonium", homo ille vidit, "locutus" fuit et audivit, "et admiratae sunt turbae". Nec mirum, quia cessante causa cessat effectus. Eiecto daemonio mortalis peccati a corde peccatoris, statim incipit videre, idest cognoscere, loqui, idest confiteri, audire, idest obedire. Unde dicit Apostolus in fine hodiernae epistolae: "Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate" (Eph 5,8-9). Nota ista tria verba: "in omni bonitate", ecce peccati notitia, sine qua nullus ad bonitatem poterit pervenire, de qua ille bonus poenitens dicebat: Iniquitatem meam ego agnosco (cf. Ps 50,5). "Et iustitia", ecce peccati confessio. Quae tanta iustitia quam seipsum accusare? "Iustus", inquit Salomon, "in principio accusator est sui" (Prov 18,17). "Et veritate", ecce obedientia, quae est praeceptis veritatis, idest Iesu Christi et ipsius vicarii, voluntarie obedire.
   Referamus ergo gratias Iesu Christo, Dei Filio, qui daemonium eiecit, caecum illuminavit, mutum loqui et surdum audire fecit. Et ipsum Christum unanimiter mentis devotione omnes deprecemur et humiliter postulemus, quatenus a cuiuslibet christiani mente mortale peccatum eiciat et Dei gratiam infundat, ut iniquitatem suam cognoscat et ipsam in confessione aperiat et sui confessoris consiliis et mandatis fideliter obediat. Quod nobis et vobis praestare dignetur ipse Iesus Christus, cui est honor, maiestas et imperium, laus et gloria per aeterna saecula. Dicat omnis creatura: Amen.

7. "Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius aufert, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet" (Lc 11,21-22).
   Dicitur in benedictione Ioseph, circa finem Genesis: "Sedit in forti arcus eius" (Gen 49,24). Ioseph interpretatur augmentum et significat praedicatorem, qui Ecclesiam sua praedicatione debet quotidie augmentare, ut dicere possit cum eodem Ioseph: "Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae" (Gen 41,52). In terra paupertatis, idest in exilio huius miserae peregrinationis, Deus praedicatorem crescere facit, cum per ipsum numerum fidelium ad ipsius meritum augmentat. Huius arcus est praedicatio; sicut enim in arcu sunt duo, lignum scilicet et chorda, sic in praedicatione debet esse lignum veteris et chorda novi Testamenti. De hoc arcu dicit Iob: "Arcus meus in manu mea instaurabitur" (Iob 29,20). Arcus in manu instauratur, cum praedicatio opere adiuvatur. Fructuose, inquit beatus BERNARDUS, praedicare Deum non sufficit, qui linguae sono testimonio operis non praeludit. Hic arcus debet sedere in forti non in debili, non in praedicatore sed in Christo, ut ipsi totum attribuat, sine quo nihil boni potest facere. Qui vere fuit fortis, quia diabolum fortem alligavit. Unde dicitur in praesenti evangelio: "Cum fortis armatus custodit atrium suum" etc. Istam sancti evangelii secundam particulam primo allegorice deinde moraliter exponamus.

8. Fortis armatus est diabolus. Unde de ipso et eius armatura dicitur in libro Regum: "Egressus est vir spurius de castris Philisthinorum, nomine Goliath, de Geth, altitudine sex cubitorum et palmo. Et cassis aerea super caput eius, et lorica hamata induebatur; et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros eius. Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium" (1Reg 17,4-7). Goliath interpretatur transmigrans vel transfigurans, et significat diabolum, qui de virtutibus ad vitia, de gaudio transmigravit ad poenam; qui se quotidie in angelum lucis transfigurat (cf. 2Cor 11,14), ut hominem decipiat. Et est de Geth, quod interpretatur torcular; diabolus enim homines in pressuris tribulationum premit, sicut uva premitur in torculari, ut boni, quasi vinum, in aeternae vitae cellaria reponantur, mali vero, tamquam acini, in sterquilinium aeternae damnationis proiciantur. Hic egreditur de castris Philisthinorum, qui interpretantur potione cadentes, et significant peccatores, qui, amore mundi inebriati, a gratia Dei cadunt in culpam et a culpa postea ruunt in gehennam. In istorum castris moratur diabolus; hospitium enim diaboli est cor hominis pravi. Unde dicit glossa, super illud Habacuc: "Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae" (Hab 3,7): Qui divitiis laborant et honoribus, fiunt hospitium daemonum, qui debuerant esse Dei templum.
   Goliath spurius fuit. Spurius dicitur ille qui partim nobilis partim est ignobilis. Sic diabolus nobilis est creatione ignobilis quoad vitia. Hic dicitur fuisse "altitudine sex cubitorum et palmo". Legitur in Ezechiele quod vir ille, cuius erat species quasi species aeris, habebat calamum mensurae in manu, quo mensuravit templum, et calamus ille erat sex cubitorum et palmo (Ez 40,3.5). Ecce, qualis fuit mensura templi talis et mensura Goliae. Mensura templi consistit in diversitate graduum in Ecclesia, et diabolus contra hos habet mensuram suam. Per sex cubitos intelliguntur opera misericordiae, scilicet opera vitae activae, per palmum contemplativa, quae vix praegustatur in hac vita, et ita bene palmus. Et diabolus extendit se contra activos et contemplativos.
   Sequitur: "Et cassis aerea super caput eius". Nota quod omnia arma Goliae aerea fuerunt. Sic et arma diaboli. Arma diaboli sunt illi qui defendunt diabolum, ne in malis interficiatur. AErea sunt, quia fortes ad defendendum partes eius. Unde in Iob: "Ossa eius velut fistulae aeris" (Iob 40,13). Ossa carnem sustentant. Ossa diaboli sunt illi qui alios in malum supportant; hi sunt velut fistulae aeris, quia sonum habent tantum et non sensum, sicut fistulae. Verba dicunt, sed nulla bona faciunt, et sicut aes ad tactum resonat, sic isti ad ictum increpationis remurmurant.
   "Et lorica hamata induebatur", ita quod macula maculae consita erat. Lorica diaboli sunt mali, inseparabiliter ei connexi. Unde Iob: "Corpus eius quasi scuta fusilia, et compactum squamis se prementibus. Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas; una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur"(Iob 41,6-8). Squamae diaboli, idest defensores eius, se premunt, quia unus defendit alium. Magna enim inter molles concordia. Ita enim sunt compacti et connexi, quod nec spiraculum divinae gratiae nec praedicationis dominicae per eos potest incedere. Et sicut complices sunt hic in malo, ita communiter aeterno participabunt supplicio.
   "Et ocreas aereas habebat in cruribus". Ocreae sunt excusationes luxuriae. Luxuriosus enim, quasi quibusdam ocreis, femora protegit, dum luxuriae culpam, ad maiorem suae damnationis cumulum, defendit. Unde Iob: "Protegunt umbrae umbram eius" (Iob 40,17). "Umbrae", idest luxuriosi nigri et obscuri, "protegunt umbram", idest defendunt suam luxuriam; "eius", idest diaboli, sub qua dormit et requiescit.
   "Et clypeus aereus tegebat humeros eius". Clypeus diaboli sunt illi qui sagittas praedicationis a se repellunt, de quibus dicit Dominus Ezechieli: "Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Loqueris ad eos verba mea, si forte audiant et quiescant, quoniam irritatores sunt" (Ez 2,3.7)". Sed nolunt audire te, quia nolunt audire me" (Ez 3,7).

9. "Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium". Hastilis adiutorio fit tela. Haec est iniqua tentatio, cuius adminiculo diabolus telam texit iniquitatis. Diabolus enim texit telam sicut aranea, de qua dicitur sic in libro naturalium: Aranea prius extendit fila texturae et ponit ipsam in terminis; deinde texit in medio inter istas extremitates et imponit texturam sufficientem et praeparat locum convenientem venationi; et ipsa venit ad medium, quasi speculator alicuius bestiolae. Et si aliqua musca vel aliquid tale ceciderit, subito movetur aranea et exibit de loco suo et incipiet ligare eam et involvere illam textura, quousque perveniat quod captum est ad indebilitatem. Deinde fert ipsam ad locum, in quo deponit quod deprehendit. Et cum patitur famem suget eius humiditatem; et vita eius non est nisi in illa humiditate.
   Sic diabolus, cum hominem vult capere, prius extendit quaedam fila subtilium cogitationum, et ipsa ponit in terminis, idest sensibus corporis, per quos subtiliter potest cognoscere cui vitio sit magis homo applicabilis. Deinde texit in medio, idest in corde, et ibi imponit texturam sufficientem, idest tentationem maiorem, et in ipso praeparat locum convenientem venationi. Et ipse venit ad medium, quasi speculator alicuius bestiolae. Diabolus enim in toto corpore hominis nullum membrum ita conveniens ad venandum, ad speculandum, ad decipiendum invenit sicut cor hominis, quoniam ex ipso vita procedit. Et si aliquam muscam, idest aliquem carnalem, qui vere musca dicendus est, viderit cadere in texturam suae suggestionis, per consensum cordis, statim incipit eum ligare tentationibus diversis et involvere tenebris, quousque perveniat ad indebilitatem, idest effeminationem mentis; et sic fert ipsam muscam, idest ipsum peccatorem, ad locum in quo deponit quod deprehendit. Locus proprius diaboli est perpetratio malae operationis, in quo deponit quod textura subtilis suggestionis deprehendit, et ita sugit humiditatem eius, idest compunctionem animae, quam dum anima habet, diabolus ei non potest nocere. Bene ergo dicitur: "hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium".

10. Ecce habes quibus armis armatur diabolus, de quo dicitur: "Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet". Atrium diaboli ante adventum Christi erat totus mundus, non creatione sed primi parentis praevaricatione, ob cuius inobedientiam in eius posteritate, Dei permissione, habuit potestatem. Et sic omnia in pace possidebat, quia non Moyses, non Elias vel Ieremias, vel aliquis ex patribus Veteris Testamenti eum ab atrio expellere potuerunt. Venit ergo "a regalibus sedibus", idest a sinu Patris, "durus debellator", ut dicitur in libro Sapientiae, et "in mediam exterminii terram", quam diabolus exterminaverat, iunctis duobus pedibus divinitatis et humanitatis, "prosiliit" (Sap 18,15); et sic "liberavit eos qui timore mortis", ut dicit Apostolus ad Hebraeos, "per totam vitam" subditi, "obnoxii erant servituti" (Hebr 2,15).
   Unde sequitur: "Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius aufert, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet". Fortior est Iesus Christus, de cuius armatura dicit Isaias: "Indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli" (Is 59,17). Lorica Iesu Christi fuit iustitia, qua diabolum iuste expulit ab atrio, quod in pace possidebat; quia diabolus manum extendit in Christum, in quo nihil habebat, iuste meruit amittere Adam cum sua posteritate, in quo aliquid habere videbatur. Privilegio enim meretur privari, qui privilegio sibi concesso abutitur.
   "Et galea salutis in capite eius". Caput est Divinitas. "Caput", inquit Apostolus, Iesu "Christi Deus" (1Cor 11,3). Galea est Humanitas. Caput ergo latens sub galea est Divinitas latens sub Humanitate, quae operata est salutem in medio terrae (cf. Ps 73,12) "Indutus est" etiam "vestimentis ultionis et opertus quasi pallio zeli". Ad hoc Iesus Christus vestimenta nostrae humanitatis accepit, ut de inimico diabolo ultionem acciperet et suam sponsam, scilicet animam nostram, de eius manibus liberaret. Bene ergo dicitur: "Si fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius aufert". Arma diaboli erant illi de quibus superius dictum est. Quae omnia Christus ei abstulit, cum de filiis irae fecit filios gratiae. Sicut David Goliam in funda et lapide deiecit (cf. 1Reg 17,49-50), sic Christus in funda Humanitatis et lapide Passionis diabolum devicit. Unde David: "Apprehende arma et scutum et exurge in adiutorium mihi" (Ps 34,2). "Apprehende arma", o Fili Dei, idest membra humana, "et scutum", idest crucem, ut sic armatus fortem diabolum devincas, qui humanum genus vinctum in carcere detinebat.

11. Hic est noster Ioseph, qui in cruce, quasi in quodam carcere, manibus et pedibus alligatus, inter duos latrones fuit clavis confixus. Sicut enim ille Ioseph, filius Iacob, nefario meretricis noluit consentire stupro, sed, relicto in manibus eius pallio, aufugit, per quod eum tenere voluit, et ideo apud virum Putiphar, quod ei illudere voluisset, accusavit; qui iratus eum in carcerem misit, in quo pincerna et pistor regis AEgypti vincti tenebantur. Quibus, iuxta somniorum congruam interpretationem, certum et verum rei venturae dedit praesagium: pincernae scilicet quod de carcere egrederetur in regis palatium, et pistori quod de carcere extractus suspenderetur in patibulo (cf. Gen 39,7-20; 40,1-22). Sic Iesus Christus, Dei Filius, quia meretrici, idest Synagogae Iudaeorum, perfidae consentire noluit, quae eum per pallium legalium observationum et traditionum seniorum, quibus se quasi quodam pallio palliabant, ut iusti hominibus apparerent, tenere voluit. Sed ipse, pallio dimisso, id est ritu legalis observantiae relicto, aufugit, tamquam dominus, non servus, legis. Synagoga, videns se contemptam, eum apud Putiphar accusavit. Putiphar interpretatur os inclinans ad dissecandum, et significat Pilatum, qui os declinavit ad dissecandum, idest flagellandum Iesum: Flagellatum, inquit, vobis tradam eum (cf. Mt. 27,26).
   Apud hunc Synagoga meretrix accusavit nostrum Ioseph, dicens: "Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari. Commovit populum, docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc" (Lc 23.2-5). Pilatus autem, verbis meretricis consentiens, adiudicavit fieri petitionem eius et tradidit Iesum, ut crucifigeretur (cf. Lc 23,24). Qui in cruce, clavis affixus, inter duos latrones, sicut Ioseph inter pincernam et pistorem, fuit alligatus. Ille latro, immo, ut verius dicam, sanctus confessor, qui, Petro negante, Christum confessus est, vere pincerna fuit: vino enim compunctionis fuit inebriatus, et poculum aureum fidei, spei et caritatis porrexit Domino, dicens: "Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum" (Lc 23,42). Et ideo audire meruit: "Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso" (Lc 23,43). Ille vero latro perfidus, qui Christum blasphemavit, dicens: "Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos" (Lc 23,39), pistor fuit, qui, arte pistoria, non dico farina sed furfure malae voluntatis et aqua infidelitatis, panem fecit et in clibano desperationis decoxit, et sic de cruce, quasi de carcere, ad patibulum aeternae damnationis pervenire meruit.

12. Sequitur: "Et spolia eius destribuet". Spolia diaboli erant animae iustorum, quae, propter inobedientiam primi parentis, in tenebris detinebantur. Haec spolia Christus distribuit, cum infernum spoliavit et unicuique animae in caelesti regno gloriam contulit. Vel, spolia fuerunt apostoli ceterique discipuli Iesu Christi, de quibus dicit Pater ad Filium in Isaia: "Accelera, spolia detrahe, festina praedari "(Is 8,3). O Fili, accelera ad Incarnationem; spolia detrahe in praedicatione; festina praedari diabolum in tua Passione. Haec spolia Christus distribuit, cum alios apostolos, alios evangelistas, alios Ecclesiae dedit doctores (cf. Eph 4,11). Unde Propheta: "Rex virtutum dilecti dilecti, et speciei domus dividere spolia" (Ps 67,13). O fideles "dilecti, dilecti", idest Iesu Christi, "rex", idest Pater, qui est rex caelestium virtutum, dabit dilecto Filio suo, de quo dixit: "Hic est filius meus dilectus" (Lc 9,35), "dividere spolia", idest apostolos, evangelistas, doctores; "speciei", idest ad speciositatem domus, idest Ecclesiae, ut ipsam faciant speciosam. Cuius speciositatis ille nos faciat participes, qui diabolum devicit et eius arma abstulit, Iesus Christus, qui est benedictus, super omnia Deus, in saecula saeculorum. Amen.

13. "Cum fortis armatus custodit atrium suum". Fortis armatus est spiritus superbiae, cuius arma sunt cornua excelsa, quibus ventilat et impugnat totum mundum. Unde Daniel: "Vidi", inquit, "arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manibus eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est" (Dan 8,4). Aries iste spiritum superbiae significat, qui cornibus elationis ventilat contra occidentem, aquilonem et meridiem. In occidente pauperes et minores, in quibus deficit calor virtutis et potentiae; in aquilone aequales - Ponam, inquit diabolus in Isaia, sedem meam ad aquilonem, et ero similis, idest aequalis, Altissimo (cf. Is 14,13-14) -; in meridie maiores, in quibus fervet calor dignitatis et potentiae, intelliguntur. Aries ergo cornutus, idest cornutae superbiae spiritus, ventilat contra occidentem, idest conculcat pauperes et minores; et contra aquilonem, quia contemnit aequales; et contra meridiem, quia subsannat et deridet maiores. "Et omnes", inquit, "bestiae non poterant resistere ei nec liberari de manibus eius". O cornuta superbia, quis de manibus tuis poterit liberari, cum Luciferum - signaculum similitudinis, cuius operimentum fuit, ut dicit Ezechiel, omnis lapis pretiosus (cf. Ez 28,12-13) - in tantae elationis altitudinem elevasti? Caelestis es natione et ideo mentes caelestium inhabitare consuevisti, latens sub cinere et cilicio.
   Ab istius bestiae cornibus David propheta salvari exorabat, cum dicebat: "Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam" (Ps 21,22). In unicorni superbia singularis intelligitur, quia superbus singulariter vult praeminere. Unde: Omnisque potestas impatiens consortis erit ("Lucanus"). Et David detestatur superbiam, dicens: "Domine Deus meus, si feci istud" (Ps 7,4). Et attende quia ad maiorem ipsius superbiae detestationem noluit eam proprio nomine nominare. Ante omnia Deus superbiam detestatur. Unde Petrus: "Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam" (1Pt 5,5). Et de unicorni dicitur in Iob: "Numquid volet rhinoceros", vel monoceros, idest unicornis, "servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum?" (Iob 39,9). Quasi diceret: "Tuum non". Quia superbus non potest considerare praesepe Domini, scilicet quod positus sit in praesepi pro nobis.

14. Notandum autem quod quaedam animalia habent cornua recurvata ad posterius, per quae significatur superbia aliquorum, quae confringitur per eorum luxuriam, ut qui in cogitatione elati sunt per carnis luxuriam consternantur. Unde Osee: "Respondebit arrogantia Israel in faciem eius" (Os 5,5). Solet enim contingere, ut qui occultam superbiam non cognoscit, eandem per luxuriae vitium cognitam erubescit.
   Sunt et quaedam animalia, quae habent cornua declinantia in anterius, ut unicornes, per quae significatur superbia hypocritarum, qui simulatione religionis palliant superbiam suam, de quibus dicit Ecclesiasticus: "Est qui nequiter humiliat se, et interiora eius plena sunt dolo" (Eccli 19,23); et beatus gregorius: Pretiosa res humilitas, qua superbia palliari appetit, ne vilescat.
   Item, quaedam animalia habent cornua recurvata ad seipsa, ut vacca agrestis, per quae significatur superbia aliquorum, quae in seipsa confringitur. Unde dicit Isaias: "Confringet Dominus exercituum lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur" (Is 10,33). Laguncula est mens peccatoris superbi, lutea et fragilis, aqua impleta elationis, quam Dominus tunc confringit, cum terrorem extremi iudicii ipsius superbi menti incutit. In quo iudicio "excelsi statura", qui modo videntur stare securi illius sententiae: Ite, maledicti, in ignem aeternum (cf. Mt 25,41), "succidentur, et sublimes", qui modo extento collo et nutibus oculorum vadunt, et composito gradu incedunt (cf. Is 3,16), "humiliabuntur" usque ad infernum, et usque ad profundum laci (cf. Is 14,15), in quo non est aqua refrigerii.
   Item, quaedam animalia habent cornua sursum erecta, ut cervus, quae significant superbiam aliquorum, quae ex sola religione oritur; et haec est periculosissima, de qua dicit Isaias religiosis, quibus maxime congruit praetendere insigne humilitatis, loquens sub typo vallis visionis: "Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu in tecta?" (Is 22,1). Quasi diceret: Tolerabile est si sublimia appetant saeculares, sed quid vobis religiosis, qui multa videtis, visum est, ut et vos sublimia petatis?

15. Dicamus ergo: "Cum fortis armatus custodit atrium suum". Atrium cornutae superbiae est cor superbi. in quo superbia speciale elegit hospitium. Sicut enim in corde principium est venarum et prima virtus creans sanguinem, sic a cordis superbia procedit omne malum. Unde: "Initium omnis peccati superbia" (Eccli 10,15). Haec atrium cordis custodit, ne aliquis ex eius adversariis ex adverso ascendat et pacem eius conturbet, de qua dicit Dominus in Luca: Et nunc "in hac die tua quae ad pacem tibi" (Lc 19,42); et Propheta: "Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns" (Ps 72,3).
   Sequitur: "Si autem fortior illo superveniens vicerit eum" etc. Fortior est humilitas, de cuius fortitudine dicit David ad Saul, in primo libro Regum: "Leonem et ursum interfeci ego servus tuus" (1Reg 17,36). David interpretatur manu fortis, et significat humilem, qui quanto magis humiliatur, tanto magis fortis efficitur. Est enim humilis sicut quidam vermis, qui dicitur intestinum terrae, qui contrahit se, ut magis se extendat; sic humilis se contrahit et abbreviat, ut fortius ad capienda bona caelestia se extendat. de quo dicit Ecclesiasticus: "Erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius" a tribulatione; "et mirati sunt in eo multi" (Eccli 11,13). Hic humilis et fortis David dicit: "Ego servus tuus". O margarita fulgens! O narde redolens! O humilitas, cynnamomum aromatizans! "Ego", inquit, "servus tuus". Humilis servum se reputat, servum se nominat, omnium pedibus se subicit, seipsum abicit, minus de se sentit quam in se sit. Unde gregorius: Specimen electorum est minus de se sentire quam sunt.
   Iste humilis servus interficit leonem superbiae et ursum luxuriae. Et nota quod prius leonem et postea ursum se dicit interfecisse, quia nemo luxuriam in seipso potest mortificare, nisi prius spiritum superbiae de cordis sui atrio laboravit expellere. Unde dicitur: "Si fortior illo superveniens vicerit illum, universa arma eius aufert in quibus confidebat. Arma", vel "vasa", ut dicit Matthaeus (Mt 12,29), spiritus superbiae, sunt quinque sensus corporis, quibus quasi quibusdam armis ceteros impugnat, et in quibus quasi quibusdam vasis venenum elationis mortiferum portat et aliis propinat. Supervenit ergo humilitas a Iesu Christo, qui est Deus benedictus super omnia (cf. Rom 9,5), qui dicit: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde" (Mt 11,29); et intrat in domum fortis, idest atrium cordis, in quo habitat superbia, et ipsam devincit et foras expellit; theriaca enim humilitatis expellit venenum elationis, qua expulsa, omnia arma eius, in quibus confidebat, humilitas aufert, ut de cetero nihil elatum, nihil altum, nihil vitiosum appareat in sensibus corporis, sed humilitatis insignia ubique repraesentent.

16. "Haec est mutatio dexterae Excelsi" (Ps 76,11), de qua dicit Isaias: "In die illa erunt quinque civitates in terra AEgypti, loquentes lingua Chanaan: civitas solis vocabitur una" (Is 19,18). AEgyptus interpretatur tenebrae vel moeror, et significat corpus hominis, quod est terra tenebrarum et moeroris: tenebrarum, quia caligine ignorantiae et malitiae obscurata; moeroris, quia doloris et tristitiae plena. In hac terra AEgypti sunt quinque civitates, idest quinque corporis sensus. Ex his quinque civitas solis vocatur una. Civitas solis sunt oculi. Sicut enim sol totum mundum, sic oculi illuminant totum corpus (cf. Mt 6,22).
   "In die "ergo" illa", quando fortior humilitas superveniens cor hominis intraverit et spiritum superbiae devicerit et caecitatem mentis expulerit, tunc quinque civitates in terra AEgypti, quae prius loquebantur lingua aegyptiaca, idest carnali concupiscentia, loquentur lingua Chanaan, quae interpretatur commutata, quia de vitiis ad virtutes, de superbia ad humilitatem commutabuntur. Tunc enim apparebit in oculis humilitas et simplicitas; in ore resonabit veritas et benignitas; ab auribus removebitur omnis detractio et adulatio; in manibus puritas et pietas; in pedibus invenietur maturitas.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, Iesum Christum, qui superbiam diaboli humilitate sua devicit, quatenus det nobis superbiae et elationis cornua cordis humilitate confringere, et in sensibus nostri corporis titulum humilitatis ubique praetendere, ut ad ipsius gloriam mereamur pervenire. Ipso praestante, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

17. "Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et ornatam. Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et sunt novissima hominis illius peiora prioribus" (Lc 11,24-26).
   Dicit propheta Ioel: "Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti" (Ioel 2,3). Terra, quae dicitur a tero teris, est mens hominis, pro peccatis contrita. Haec dum est coram eo, idest Deo, est quasi hortus voluptatis. Quae tanta voluptas, quae tanta iucunditas esse potest menti hominis quam esse coram eo, cum quo et in quo omne quod est vere est, sine quo omne quod esse videtur nihil est et omne quod abundat inopia est? Mens hominis tunc est coram eo, quando nihil boni a se, in se et per se existimat se habere, sed totum ipsi attribuit, qui est totum bonum, summum bonum, a quo, quasi a centro, omnes lineae gratiarum directo tramite ad circumferentiam protenduntur. Haec terra, dum est coram eo, vere est hortus voluptatis, quia in ipsa est rosa caritatis, viola humilitatis, lilium castitatis. De hoc horto dicit sponsa in Canticis: "Descendit dilectus meus in hortum suum ad areolam aromatum" (Cant 6,1). Hortus dilecti est mens poenitentis, in qua est areola aromatum. Areola, diminutivum ab area, significat mentis humilitatem, quae est procreatrix aromatum, idest virtutum. In hunc hortum descendit, in hac areola requiescit dilectus. Unde ipse dicit in Isaia: "Ad quem respiciam, nisi ad" humilem et quietum vel "pauperculum spiritu, et trementem sermones meos?" (Is 66,2). Bene ergo dicitur: "Quasi hortus voluptatis terra coram eo".
   Sequitur: "Et post eum solitudo deserti". Cum mens hominis stat coram facie Dei, eius beatitudinem contemplando, eius dulcedinem degustando, tunc vere est hortus voluptatis. Sed cum infelix coram eo non vult stare, sed post eum, idest posteriora eius vult aspicere, hortus voluptatis efficitur solitudo deserti. Posteriora Domini sunt ista temporalia, de quibus dicit Dominus ad Moysen in Exodo: "Videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris" (Ex 33,23). Posteriora tantum Domini videt et non faciem, quia in his transitoriis, in his temporalibus delectatur. Unde dixit Agar in Genesi: "Vidi posteriora videntis me" (Gen 16,13). Agar interpretatur festum suscitans, et significat carnalium voluptatem, quae in commessationibus et ebrietatibus quasi quodam festo gloriatur. Haec videt posteriora Domini, quia in his visibilibus, quae carnaliter videt, delectatur. Unde gregorius: Carnalium mens bona pensare non valet, nisi quae carnaliter videt. Bene ergo dicitur: "Et post eum solitudo deserti".
   In solitudine sterilitas mentis, in deserto malitia diaboli designatur. Diabolus enim mentem, in qua habitat, desertam et sterilem a bono opere facit. Ecce habes in auctoritate Ioelis concordantiam huius sancti evangelii. Cum enim dicit Ioel: "Quasi hortus voluptatis terra coram eo", concordat cum prima clausula evangelii: "Cum immundus spiritus exierit ab homine". Cum vero adiungit: "Et post eum solitudo deserti", concordat cum ultima clausula: "Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se" etc. Dicamus ergo: "Cum immundus spiritus exierit ab homine" etc.
   Nota quod in hoc evangelio quattuor valde notabilia notantur: diaboli scilicet egressio, ipsius contra iustos tentatio, animae negligentis tepida conversatio et cum septem spiritibus immundi spiritus reversio. Primum, cum dicitur: "Cum immundus spiritus"; secundum, cum subiungitur: "ambulat per loca inaquosa"; tertium, cum additur: "et cum venerit invenit scopis mundatam"; quartum, cum subinfertur: "Tunc vadit et assumit septem alios spiritus" etc.

18. Dicamus ergo: "Cum Immundus spiritus". Nota quod diabolus dicitur immundus spiritus. Spiritus, ut dicit gregorius, nomen est naturae, quem Deus mundum, purum et bonum creavit, sed suae superbiae immunditia immundus effectus est, a caelestis gloriae munditia cecidit, qui tamquam porcus immundus, in peccatorum immunditia hospitium elegit et ibi requiescit. Unde de eo dicit Iob: "Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus" (Iob 40,16). Nota hic tria vitia. In umbra, quae est frigida et obscura, designatur superbia, quae divini amoris calorem et veri luminis aufert claritatem. In calamo, quae est canna, quae a vento circumfertur, exterius pulchra, intus vacua, cuius fructus est lanugo, avarus intelligitur, qui a vento cupiditatis circumcirca agitatur, in exterioribus gloriatur, in interioribus gratia privatur, cuius divitiae, ad malum suum congregatae, tamquam lanugo a turbine mortis dispergentur. In locis humentibus luxuriosi designantur, qui luxuriae et gulae volutabro volutantur. Ecce in quali hospitio dormit ille porcus, requiescit ille immundus spiritus, de quo dicitur: "Cum immundus spiritus exierit ab homine". Immundus spiritus tunc ab homine exit, cum homo iniquitatis suae immunditiam cognoscit.
   Unde dicitur in secundo libro Paralipomenon, quod "principes et exercitus regis Assyriorum ceperunt Manassen et, vinctum catenis atque compedibus, duxerunt eum in Babylonem. Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum; deprecatusque est Deum et obsecravit intente. Et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Hierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus" (2Par 33,11-13). Manasses interpretatur oblitus, et significat peccatorem, qui Dei et eius praeceptorum prosperis succedentibus obliviscitur. Unde dicitur in Genesi quod "succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui" (Gen 40,23). Interpres noster est Iesus Christus, qui nobis vitam aeternam interpretatur, cuius obliviscimur, cum prosperis transitoriis sublevamur. Temporalia enim faciunt Deum in oblivionem venire. Manasses ergo, idest peccator, Dei oblitus, ab Assyriis, qui interpretantur dirigentes, idest daemonibus, qui tentationis sagittam ab arcu malitiae dirigunt, ut animam interficiant, capitur in consensu mentis et catenis malae operationis atque compedibus malae consuetudinis vincitur, et sic in Babylonem, idest excaecatae mentis confusionem, ducitur.
   Sed quia maior est Dei misericordia quam quaevis peccatoris malitia, ideo peccator debet facere sicut fecit Manasses, de quo subditur: Oravit Dominum Deum suum, et egit poenitentiam valde; deprecatusque est eum, et obsecravit intente. Sic peccator ista quattuor debet opponere quattuor supradictis. Debet orare Dominum, ut eum de manu daemonum liberet, agere poenitentiam, ut catenas malae operationis dissolvat; debet ipsum deprecari, ut compedes malae consuetudinis confringat, et obsecrare intente, ut de excaecatae mentis confusione eripiat. Et Deus misericors, cuius misericordiae non est numerus, faciet quod sequitur: "Exaudivit orationem eius, reduxitque eum Hierusalem in regnum suum; et Manasses cognovit quod Dominus ipse esset Deus". Peccatoris contriti et humiliati Deus orationem exaudit, et eum Hierusalem in regnum suum reducit. Quae est ista Hierusalem nisi gratiae infusio, peccatorum remissio, Dei et peccatoris reconciliatio, in qua est pacis visio, in qua regnat qui de carcere et catenis, ut dicitur in Ecclesiaste, egressus est ad regnum? (cf. Eccle 4,14). Et in hoc potest cognoscere quod Dominus ipse est Deus, qui eum liberavit et ab eo immundum spiritum exire fecit, de quo dicitur: "Cum immundus spiritus exierit ab homine".

19. Sequitur secundum: "Ambulat per loca inaquosa quaerens requiem". Diaboli ambulatio nihil aliud est quam ipsius tentatio. Unde respondet in Iob: "Circuivi terram, et perambulavi eam" (Iob 1,7). Diabolus primo terram, idest mentem hominis, circuit, idest subtiliter disquirit cui vitio sit magis applicabilis, et postea eum perambulat, quia, secundum quod viderit, quemlibet tentat. "Ambulat "ergo" per loca inaquosa". Loca inaquosa - idest "arida", ut dicit Matthaeus (Mt 12,43) - sunt sancti ab humore gulae et luxuriae exsiccati. Unde unus illorum dicit in Psalmo: "In terra deserta, invia et inaquosa; sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam" (Ps 62,2-3).
   Nota hic tres virtutes, quae homines sanctificant et ad contemplandum Deum mentem illuminant. "In terra deserta" paupertas, in "invia" castitas, in "inaquosa" abstinentia designatur. Terra ergo est corpus vel mens viri iusti, quae est quasi hortus voluptatis coram Deo, cui dicit: "O Deus, Deus meus, in terra", idest in corpore vel mente mea, "deserta" paupertate, "invia" castitate - "invia", idest sine via illa, de qua dicit Salomon: "Mulier fornicaria quasi stercus in via" (Eccli 9,10), et Isaias: "Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus" (Is 51,23) - et "inaquosa", idest sicca cibi et potus abstinentia; "sic in sancto", idest sancta conversatione, "apparui tibi", ut tu, qui sedes super Cherubim, appareres mihi. Unde addit: "ut viderem", idest contemplari possem, "virtutem tuam et gloriam tuam", idest Iesum Christum, Filium tuum. De quo dicit Apostolus: Qui est Dei virtus et Dei sapientia (cf. 1Cor 1,24); et gloria patris, dicit Salomon, est filius sapiens (cf. Prov 13,1). Haec est via virtutem et gloriam Dei contemplandi. Qui per hanc non incedit caecus est et quasi manu palpans parietem.
   Dicatur ergo: "Ambulat per loca inaquosa". Diabolus enim tentat sanctos et iustos. Unde Iob de eo dicit: "Habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius" (Iob 40,18). Iordanis interpretatur humilis descensus, vel rivus iudicii, et significat sanctos viros, qui, si in aliquo offenderint, statim humiliati a seipsis descendunt et rivo compunctionis et confessionis se iudicant. Diabolus ergo, ambulans per loca inaquosa, habet fiduciam quod tales influant in os eius. In istis requiem quaerit. Sed ipsi, ut dicit Iob, "parati sunt suscitare Leviathan" (Iob 3,8). Illi Leviathan, idest diabolum, suscitant, qui eum in sui cordis hospitio requiescere per mentis consensum non permittunt.
   Sancti enim debent facere sicut faciunt apes, quae, ut fertur, sedent inspicientes super foramina alvearium, et si forte intrabit per illa foramina aliquid extraneum, ipsum inter se manere non patiuntur, sed eum tamdiu insequuntur, quousque extra alvearia propellunt. Apes dictae, quod pedibus se alligent, vel quod sine pedibus nascantur. Unde derivatur ab a, quod est sine, et pes; significat viros iustos, qui pedibus, idest caritatis affectibus, se alligant, qui non ex natura, de qua dicit Apostolus: "Omnes nati sumus filii irae" (cf. Eph 2,3), sed ex sola gratia illis sunt dati.
   Horum alvearia sunt corpora, quorum foramina sunt quinque sensus, et, spiritualiter, oculi, super quos debent sedere et diligenter attendere, ne aliquid extraneum, ne aliquid diabolicum ingrediatur. Et si forte aliqua diaboli suggestio, vel carnis delectatio, per ista foramina intraverit, nullo modo, nullo pacto, ipsam patiantur intra se manere, quia mora trahit periculum, et, ut quidam dicunt, morosa cogitatio est mortale peccatum; cum enim ratio discernit quod cogitatio tendit ad illicitum, et ipsam prout potest non refrenat, haec morosa dicitur esse cogitatio. Sed apes statim debent insurgere et aculeis contritionis et orationis ipsam debent insequi et extra suorum corporum alvearia propellere. Bene ergo dicitur quod iusti parati sunt suscitare Leviathan, ne in eis requiem inveniat.

20. Sequitur tertium: "Et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi; et cum venerit invenit scopis mundatam et ornatam". Matthaeus dicit: "Invenit vacantem scopis mundatam et ornatam" (Mt 12,44). Nota quod triplex est scopa, scilicet contritionis, confessionis et satisfactionis. De scopa contritionis dicit Propheta: "Scopebam spiritum meum" (Ps 76,7). Ille spiritum suum scopat qui sordes immundae cogitationis et pulverem mundanae vanitatis a facie suae animae scopa contritionis emundat. De scopa confessionis et satisfactionis dicit Dominus in Isaia, ubi loquitur de Babylonia: "Scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus Deus exercituum" (Is 14,23). Babylonem Dominus scopat, cum animam, peccatis confusam, confessione a peccatis emundat. In scopa terit, cum satisfactionis flagellis percutit. His tribus scopis domus, idest anima hominis, mundatur. De qua munditia dicit Dominus in Isaia: "Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis", scopa contritionis; "quiescite agere perverse", emundati scopa confessionis; "discite bene facere" (Is 1,16-17), scopa satisfactionis castigati.
   Sed quia ex bonis operibus solet oriri securitas vana et otiositas, quae est animae inimica, ideo adiungitur: "Invenit vacantem et ornatam". Omnium, inquit beatus bernardus, tentationum et cogitationum malarum et inutilium sentina otium est. Unde dicitur in primo libro Regum quod "Amalecitae impetum fecerunt a parte australi in Siceleg, et percusserunt Siceleg, et succenderunt eam igni; et captivas duxerunt mulieres ex ea, a minimo usque ad maximum" (1Reg 30,1-2). Amalecitae interpretantur lingentes sanguinem, et significant daemones, qui sanguinem animarum, idest compuctionem lacrimarum, lingere et devorare cupiunt. Isti a parte australi Siceleg invadunt. Auster est ventus tepidus, de quo dicit Iob: "Considerate semitas Theman, itinera Saba" (Iob 6,19). Theman interpretatur auster tepidus. Hic est fluxa et otiosa vivendi conversatio, per quam tentat diabolus. Nam cum immundus spiritus domum invenit remissam et otio vacantem, intrat ibi. Unde quia David, ut dicitur in secundo libro Regum, in Hierusalem mansit (cf. 2Reg 11,1), et ad bellum non processit, marcens otio punitur vitio. Saba interpretatur rete vel captiva, et significat obligationem culpae, quae se bene tepiditati et otiositati coniungit. Nam qui non districto iudicio sed dissolutis et remissis gressibus vadit et fluxis actibus implicatur, ad ea quae Dei sunt impeditur. Siceleg ergo, quae interpretatur adductio vocis defecatae, idest anima, quae non balbutiendo sed recte loquendo debet annuntiare peccatum suum, a parte australi, idest a tepiditate et otiositate suae vitae, a malignis spiritibus capitur et igne iniquitatis succenditur, et quidquid virtutis intus est a minimo usque ad magnum captivatur. Bene ergo dicitur: "Invenit vacantem et ornatam".

21. Dicitur in naturalibus quod apes parvae sunt maioris laboris et habent alas subtiles, et color earum est niger et sunt quasi combustae. Et apes ornatae sunt de numero illarum quae nihil faciunt. Apes parvae sunt viri poenitentes, in oculis suis parvuli. Hi sunt magni laboris, semper enim aliquid operis faciunt, ne eorum domum diabolus inveniat vacantem et otiosam; habent etiam alas subtiles, quae sunt contemptus mundi et amor caelestis regni, quibus, a terrenis elevati, in aera se librant, Dei gloriam subtilius contemplantes. Sunt etiam nigri coloris et quasi combustae.
   Unde in Canticis loquitur anima poenitentis: "Nigra sum sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol" (Cant 1,4-5). O "Filiae Ierusalem", idest virtutes angelicae, vel fideles animae, "nigra sum "cinere et cilicio, ieiuniis et vigiliis exterius, "sed formosa" mentis puritate, fidei integritate interius. "Nigra sum sicut tabernacula Cedar", qui interpretatur moeror, habito enim in tabernaculis, quae de loco ad locum transferuntur et a quibus milites impugnant et impugnantur, quia non habeo hic manentem civitatem, sed venturam inquiro (cf. Hebr 13,14), et dum pugno impugnor; et in his omnibus non est mihi nisi moeror et dolor. "Sed formosa "sum" sicut pelles Salomonis", quae fuerunt hyacinthinae et rubricatae. In pellibus hyacinthinis puritas mentis et contemplatio gloriae caelestis; in rubricatis fidei integritas et martyrii vel afflictionis asperitas designatur. "Nolite considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol". Sol eclipsim, idest defectum, patiens omnia decolorat. Sic verus sol Iesus Christus, qui cognovit occasum suum (cf. Ps 103,19), eclipsim mortis in cruce patiens, omnes colores, omnes vanitates, omnes glorias fallaces, omnes honores debet decolorare.
   Et ideo dicit anima poenitentis: "Nigra sum, fusca sum, quia decoloravit me sol". Dum enim oculo fidei Deum meum, sponsum meum, Iesum meum, in cruce pendentem, clavis confixum, felle et aceto potatum, corona spinea coronatum video, omnis decor, omnis gloria, omnis honor, omnis pompa transitoria in pallorem vertitur et a me nihilum reputatur. Tales sunt apes parvae nigrae et combustae. Sed apes ornatae sunt religiosi tepidi et fatui, qui in ornatu sui habitus gloriantur, qui vitae suae phylacteria praetendunt et sanctitatis suae fimbrias magnificant; quorum domus ornata est exterius, sed interius plena omni spurcitia et ossibus mortuorum; et ideo eveniet eis quod sequitur: "Tunc vadit et assumit septem alios spiritus" etc.

22. Ecce quartum. Nota quod isti septem spiritus sunt illae septem vaccae, de quibus dicitur, in historia Ioseph in Genesi, quod erant deformes confectaeque macie, quae devoraverunt septem alias, quarum mira species et habitudo corporum erat (cf. Gen 41,1-4). Item, isti septem spiritus sunt septem spicae, percussae uredine, devorantes aliarum septem plenitudinem et formositatem (cf. Gen 41,5-7). Et sunt septem anni nimiae sterilitatis, cuius magnitudo septem annorum abundantiam consumpsit. Septem boves pulchrae et crassae nimis, et septem spicae plenae et formosae, et septem anni fertilitatis magnae septem significant Sancti Spiritus dona, de quibus Isaias: "Requiescet", inquit, "super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum spiritus timoris Domini" (Is 11,2-3).
   Haec dona dicuntur boves pulchrae et crassae, propter morum pulchritudinem et virtutum fecunditatem, quae illi super quem requiescunt conferunt; spicae plenae et formosae propter fidei Iesu Christi, qui fuit granum frumenti, plenitudinem, et geminae dilectionis Dei et proximi maturitatem.
   Dicuntur etiam haec septem Spiritus dona septem anni fertilitatis magnae, quia in huius peregrinationis septenario mentem, super quam requiescunt, dono septiformis gratiae, abundantia fertilitatis magnae abundare faciunt. Sed, heu! heu! septem vaccae deformes et macilentae, septem spicae percussae uredine, septem anni sterilitatis nimiae, septem spiritus immundo spiritu nequiores domum vacantem et ornatam intrant et septem Spiritus dona devorant, et sic fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Et ideo dicuntur nequiores ab effectu, quia nequiorem hominem reddunt quam prius fuerat.
   Et nota quod isti septem spiritus nequiores dicuntur vaccae deformes et macilentae propter imaginis et similitudinis Dei deformationem et caritatis, quae est pinguedo animae, defectionem; spicae percussae uredine, quae est foetor rei adustae, propter criminum foetorem; anni sterilitatis nimiae propter boni operis sterilitatem, quae mala omnia miserae menti inferunt, quam miserabiliter detinent occupatam. Bene ergo dicitur: "Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus".
   Rogamus ergo te, Domine Iesu, ut a cordibus fidelium tuae virtutis potentia immundus spiritus exeat, et ipsos loca arida et inaquosa efficiat, et ipsorum conscientiam mundam in tuo sancto servitio ferventem faciat, et septiformis gratiae spiritu repleat.
   Quod nobis praestare dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

1. In illo tempore: "Extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti" etc. (Lc 11,27).
   Sponsus sponsae loquitur in Canticis: "Sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis" (Cant 2,14). Vox dulcis est laus gloriosae Virginis, quae dulcissime sonat in auribus Sponsi, idest Iesu Christi, eiusdem Virginis Filii. Extollamus ergo vocem universi et singuli ad laudem beatae Mariae, et dicamus eius Filio: "Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti".

2. Beatus dicitur bene auctus. Beatus est ille qui habet omne quod vult et nihil mali vult. Beatus est cui omnia optata succedunt. Beatus ergo venter gloriosae Virginis, qui omne bonum, summum bonum, angelorum beatitudinem, peccatorum reconciliationem novem mensibus portare meruit. Unde augustinus: Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. Beatus ergo venter gloriosae Virginis, de qua dicit beatus augustinus, in libro "De natura et gratia": Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem. Inde enim scimus quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere et parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum. Hac igitur Virgine excepta, si omnes sancti et sanctae congregari possent et quaereretur ab eis an peccatum haberent, quid responderent, nisi quod Ioannes ait? "Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est" (1Io 1,8). Illa autem gloriosa Virgo singulari gratia praeventa est atque repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habuit universitatis Dominum.

3. Beatus ergo venter, de quo in suae Matris laudem Filius dicit in Canticis: "Venter tuus acervus tritici vallatus liliis" (Cant 7,2). Venter gloriosae Virginis fuit sicut acervus tritici: "acervus", quia in eo coacervatae fuerunt omnes praerogativae meritorum et praemiorum, "tritici", quia in eo, quasi in cellario, industria veri Ioseph, repositum fuit triticum, ne tota AEgyptus fame periret. Triticum dictum, quod purissimum horreo condatur, vel quia granum eius commolitur et teritur; album interius, rubicundum exterius, Iesum Christum significat, qui in cellario beati ventris gloriosae Virginis novem mensibus fuit reconditus, qui in mola crucis pro nobis fuit attritus: candidus innocentia vitae, rubicundus sanguinis effusione. Hic beatus venter fuit "vallatus liliis". Lilium dictum, quasi lacteum, beatae Mariae Virginis, propter sui candorem, virginitatem significat. Cuius uterus fuit "vallatus", idest valle humilitatis munitus, "liliis" utriusque virginitatis, interioris scilicet et exterioris. Unde augustinus: Deus unigenitus, dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine, et, cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in Matre. "Beatus ergo venter qui te portavit".
   Vere beatus, qui te Deum et Dei Filium, angelorum Dominum, caeli et terrae Creatorem, mundi Redemptorem portavit. Portavit Patrem Filia; portavit Filium Virgo paupercula. O Cherubim! o Seraphim! o Angeli et Archangeli! demisso vultu, inclinato capite, reverenter adorate templum Filii Dei, sacrarium Spiritus Sancti, beatum ventrem vallatum liliis, dicentes:" Beatus venter qui te portavit". O terreni Adae filii, quibus ista gratia, ista specialis praerogativa est concessa, fide devoti, mente compuncti, terra prostrati, veri Salomonis thronum eburneum, excelsum et elevatum (cf. 3Reg 10,18-20; Cant 3,9-10), nostri Isaiae solium (cf. Is 6,1) adorate, dicentes: "Beatus venter qui te portavit".

4. Sequitur: "Et ubera quae suxisti". De quibus dicit Salomon in Parabolis: "Cerva carissima et hinnulus gratissimus: ubera eius inebrient te in omni tempore et in amore eius delectare iugiter" (Prov 6,19). Nota quod cerva, ut dicitur in naturalibus, parit in via trita, sciens quia lupus viam tritam evitat propter homines. "Cerva carissima" est beata Maria, quae in via trita, idest in diversorio, hinnulum gratissimum, quia gratis et grato tempore nobis datum, parvulum Filium peperit. Unde Lucas: "Peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit", ut stolam immortalitatis reciperemus, "et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio" (Lc 2,7). Ibi dicit glossa: In diversorio eget loco, ut nos plures in caelis habeamus mansiones. Huius cervae, toti mundo carissimae, ubera "inebrient te", o christiane, "omni tempore", ut omnium temporalium oblitus, tamquam. ebrius, ad ea quae ante te sunt te extendas (cf. Phil 3,13). Sed valde mirandum est, cum dixit: "inebrient", cum in uberibus non sit vinum, quod inebriat, sed lac iucundissimum. Audi quare. Ipsam Sponsus eius Filius, laudans in Canticis dicit: "Quam pulchra es, quam decora, carissima, in deliciis! Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris" (Cant 7,6-7). Quam pulchra es mente, quam decora corpore, mater mea, sponsa mea, cerva carissima, in deliciis, idest vitae aeternae praemiis.

5. "Statura tua assimilata est palmae". Nota quod palma inferius a corticibus est aspera, superius visu et fructu pulchra, et, ut dicit isidorus, facit fructum centenaria. Sic beata Maria in hoc mundo fuit cortice paupertatis aspera, sed in caelo pulchra et gloriosa, quia angelorum regina; et fructum centesimum, qui datur virginibus, Virgo virginum super omnes virgines, meruit adipisci. Bene ergo dicitur: "Statura tua assimilata est palmae et ubera tua botris".
   Botrus est genus fructus, multum in unum conglobati velut uvarum, quae nascuntur in vite. De qua in historia Ioseph, in Genesi, dicit pincerna regis: "Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere" (Gen 40,9-10). In hac auctoritate sunt septem: vitis, tres propagines, gemmae, flores et uvae. Qualiter ista septem beatae Mariae egregie conveniant videamus. Vitis dicta, quod vim habeat citius radicandi, vel quod invicem se innectit, est beata Maria, quae prae ceteris citius et altius in Dei amore fuit radicata, et viti verae, suo scilicet Filio, qui dixit: "Ego sum vitis vera" (Io 15,1), inseparabiliter se innexuit, et de se ipsamet in Ecclesiastico dixit: "Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris" (Eccli 24,23). Partus beatae Virginis non habet exemplum in sexu mulierum, sed habet similitudinem in naturis rerum. Quaeris quomodo Virgo genuit Salvatorem. Sicut flos vitis odorem. Incorruptum invenies vitis florem cum dedit odorem, sic inviolatum crede Virginis pudorem, eo quod edidit Salvatorem. Quid aliud est flos virginitatis, quam suavitas odoris? Tres propagines huius vitis fuerunt angelica salutatio, Spiritus Sancti superventio, Filii Dei inenarrabilis conceptio. Ex his tribus propaginibus propaginata proles fidelium quotidie per totum mundum fide propagatur, idest multiplicatur. Gemmae in vite sunt humilitas et virginitas beatae Mariae; flores, fecunditas sine corruptione, partus sine dolore; tres botri uvarum in vite, paupertas, patientia, abstinentia in beata Virgine. Hae sunt uvae maturae, ex quibus profluit vinum maturum et odoriferum, quod inebriat et inebriando sobrias reddit mentes fidelium. Bene ergo dicitur: "Ubera eius inebrient te omni tempore, et in amore eius delectare iugiter", quatenus ipsius amore falsam mundi delectationem despicere, tuae carnis concupiscentiam valeas conculcare.

6. Confuge ad ipsam, o peccator, quia ipsa est civitas refugii. Sicut enim quondam Dominus, ut dicitur in libro Numeri, separavit civitates refugii, ad quas confugeret qui nolens homicidium perpetraret (cf. Num 35,11-14); sic nunc misericordia Domini refugium misericordiae nomen Mariae providit etiam voluntariis homicidis. Turris fortissima nomen Dominae, ad ipsam confugiet peccator et salvabitur. Nomen dulce, nomen confortans peccatorem et beatae spei. Domina, nomen tuum in desiderio animae (cf. Is 26,8). "Et nomen", inquit Lucas, "Virginis Maria" (Lc 1,27)." Oleum effusum nomen tuum" (Cant 1,2). Nomen Mariae in corde iubilus, in ore mel, in aure melos. Egregie ergo in laude eiusdem Virginis dicitur: "Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti".
   Nota quod sugere dicitur sumendo agere. Dum enim Christus lac sumebat, salutem nostram agebat. Nostra salus fuit eius Passio; Passionem sustinuit in corpore quod nutritum fuit Virginis lacte. Unde dicit in Canticis: "Bibi vinum meum cum lacte meo" (Cant 5,1). Quare non dixisti, Domine Iesu: Bibi acetum cum lacte meo? Virgineis enim uberibus lactatus, felle et aceto fuit potatus. Dulcedo lactis conversa fuit in amaritudinem fellis, ut eius amaritudo nobis aeternam dulcedinem propinaret. Ubera suxit qui in monte Calvariae in ubere lanceari voluit, ut parvuli pro lacte sanguinem sugerent. De quibus Iob: "Pulli aquilae lambunt sanguinem" (Iob 39,30).

7. Sequitur: "At ille dixit: Quinimmo" etc. (Lc 11,28). Ibi dicit glossa: Quasi, non solum laudanda est Maria quia Verbum Dei in utero portavit, sed etiam beata est quia praecepta Dei servavit in opere.
   Rogamus ergo, Domina nostra, spes nostra, ut nobis huius maris tempestate concussis, tu, stella maris, irradies, ad portum dirigas, exitum nostrum tuae praesentiae tutela munias, ut a carcere securi exire et ad gaudium infinibile laeti mereamur pervenire. Ipso praestante, quem beato ventre portasti, uberibus sacratissimis lactasti; cui est honor et gloria per aeterna saecula. Amen.