Sermoni Domenicali

DOMINICA II POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Evangelium in secunda dominica post octavam Epiphaniae: "Cum descendisset Iesus," quod in duabus clausulis dividitur.
   In primis thema sermonis contra divites et sapientes huius mundi, ibi: "Non herba." [de prima clausula]. Item contra illos, qui lepra vanaegloriae, luxuriae et avaritiae sunt infecti, ibi: "Cum color albus." Item de tribus virtutibus, sine quibus non mundatur quis a lepra peccati, ibi: "Et ecce leprosus" etc.
   Item de solius vitae aeternae mercede expectanda, ibi: "Vide, nemini dixeris." Item de duplici oblatione, quam quilibet poenitens debet facere pro sui emundatione, ibi: "Locutus est Dominus ad Moysen." Item contra prudentes mundi, ibi: "Nolite esse prudentes." de secunda clausula. Thema sermonis de pugna diaboli contra virum iustum, et quinque militibus ipsum defendentibus, ibi: "Apparuerunt adversariis."

1. In illo tempore: "Cum descendisset Iesus de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus "(Mt 8,1-2) etc.
   Dicitur in libro Sapientiae: "Non herba nec malagma sanavit eos, sed omnipotens sermo tuus, Domine, qui sanat universa "(Sap 16,12). Nota ista duo: herba et malagma. In herba divitiae transitoriae, in malagmate, idest emplastro, sapientia huius mundi designatur. Herbae viror est divitiarum decor, qui aestuante ardore mortis arescit. Unde Iacobus: "Dives sicut flos foeni transibit; exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet "(Iac 1,10-11). Unde Isaias: "Calamus et iuncus marcesce"[n]"t "(Is 19,6). In calamo, qui interius vacuus, exterius nitidus, vanagloria; in iunco, qui aquae est bibulus, cupiditas divitiarum designatur, quae in morte marcescent. Unde Isaias: "Erit flos decidens gloriae exultationis Ephraim "(Is 28,4), idest carnalium, qui dicunt in libro Sapientiae: "Non praetereat nos flos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra "(Sap 2,7-8).
   O miseri! Quid prodest latroni si per virens pratum ducatur ad suspendium? Quid contulit diviti epulatori purpura et byssus, cum post paululum in inferno fuit sepultus? (cf. Lc 16,19.22). "Scio", inquit Iob, "quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti "(Iob 20,4-5). Ecce habes quod herba divitiarum ab infirmitate peccati animam non sanat, immo potius trucidat. In ea enim non est sanitas, sed venenum, quod expellitur per solius theriacam paupertatis.
   Similiter, nec malagma sapientiae mundi confert sanitatem, quia, ut dicit Isaias, "Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens "(Is 19,11). In quorum consilium non veniat anima quaerentium Dominum (cf. Gen 49,6). Eorum sapientia devorata est (cf. Ps 106,7), qui semper addiscunt et numquam ad scientiam veritatis perveniunt (cf. 2Tim 3,7). "Quemadmodum Iamnes et Mambres," sapientes Pharaonis, "restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati: homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Sed ultra non proficient "(2Tim 3,8-9). Quomodo ergo sanitatem conferent qui longe sunt a salute? "Non" ergo "herba" divitiarum sanat leprosum, sed, quod deterius est, sanum facit leprosum. "Nec malagma" terrenae sapientiae "sanat" puerum paralyticum, sed, quod peius est, ipsum male torquet (cf. Mt 8,6). "Sapientes", inquit, "sunt ut faciant male, bene autem facere nescierunt "(Ier 4,22). "Sed omnipotens sermo tuus - Volo, mundare "(Mt 8,3); et: "Vade, sicut credidisti fiat tibi "(Mt 8,13) -, o "Domine, qui sanat" leprosum et puerum centurionis paralyticum. De quibus dicitur in hodierno evangelio: "Cum descendisset Iesus de monte."
2. Nota quod, in hoc evangelio duo notantur: leprosi mundatio et pueri paralytici curatio. Primum, ibi: "Cum descendisset." Secundum, ibi: "Cum autem introisset Capharnaum." In introitu hodiernae missae cantatur: "Adorate Dominum, omnes angeli eius "(Ps 96,7). Et legitur epistola ad Romanos: "Nolite prudentes esse," quam in duabus particulis volumus dividere et cum duabus evangelii clausulis concordare. Prima particula: "Nolite". Secunda: "Si esurierit inimicus tuus."
3. Dicamus ergo: "Cum descendisset Iesus de monte." Quid mons et Iesu descensio significent, videamus. Mons est gloriae caelestis aeternitas, de quo in Psalmo: "Quis ascendet in montem Domini? "(Ps 23,3). Qui a seipso descenderit et "se humiliaverit sicut parvulus "(Mt 18,4), iste est qui de monte descendit. Eius descensio in carne fuit humiliatio: "Inclinavit", inquit, "caelos" divinitatis "et descendit "(Ps 17,10) in uterum Virginis Matris. Quia de hac materia superius in multis locis pertractavimus, ideo, ne sermonis multiplicitas generet fastidium, in eius tractatu plus insistere nolumus, sed ad leprosi mundationem accedamus, quae qualiter fuerit facta et quid moraliter significet, videamus.
   "Et ecce leprosus veniens, adorabat eum "(Mt 8,2). De generibus leprae et eiusdem significatione require in evangelio de decem leprosis ("Dom. XIV post Pent., II").
   Leprosus iste peccatorem, mortalis peccati lepra respersum, significat. De quo dicitur in Levitico: "Cum color albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit, lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti "(Lev 13,10-11). In albo colore superbia et vanagloria, in capillorum mutatione avaritia, in carne viva luxuria designatur. Ecce lepra vetustissima. Dicit Dominus in Matthaeo: "Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos, a foris quidem apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate "(Mt 23,27-28). Et, in Actibus, Paulus: "Percutiet te Deus, paries dealbate "(Act 23,3).
   Item, de mutatione, quam facit avaritia, dicit Iacob in Genesi Liae et Racheli: "Pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus "(Gen 31,7). O quoties avaritia mutat capillos, idest mentis cogitationes. "Stultus", inquit Ecclesiasticus, idest avarus, "mutatur ut luna "(Eccli 27,12). Crescit, decrescit, in eodem sistere nescit; habet pondus et pondus, minus et maius, et ideo Deo abominabilis (cf. Prov 20,10). Unde Michaeas: "Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena. Numquid," non, "iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum "(Mich 6,10-12). Quot linguae, tot conscientiae. Hoc non est "mutatio dexterae Excelsi "(Ps 76,11). "Dextera", inquit, "eorum repleta est muneribus "(Ps 25,10), et ideo a sinistris ponentur.
   Item, luxuria dicitur a luxu cibi et potus, quorum affluentia caro viva et petulans luxuriatur. Tali vita "omnis vivens non iustificabitur in conspectu tuo "(Ps 142,2), immo condemnabitur. Dicit Rebecca in Genesi: "Taedet me vitae meae propter filias Heth," qui interpretatur vita; "si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo vivere "(Gen 27,46). Iesus Christus, crucifixus et mortuus, non accepit uxorem vivam sed crucifixam et mortuam. Unde Apostolus: "Qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis "(Gal 5,24)". Stigmata, "inquit", Domini Iesu in corpore meo porto "(Gal 6,17). Caro viva, caro leprosa; cuius vita, non vita, sed mors potius dicenda. Qui huiusmodi est, si vult vivere, veniat ad vitam, sicut fecit leprosus, de quo praemittitur:
4. "Et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare "(Mt 8,2). Nota quod in his tribus verbis, "venit, adoravit" et "dixit: Domine, si vis," notantur contritio, confessio et fides, quae cuilibet peccatori valde sunt necessaria. Qui primo contritione debet venire. Unde in Canticis: "Veni de Libano "(Cant 4,8), idest mundanae vanitatis falso candore; et in Apocalypsi: "Qui audit, dicat: Veni "(Apoc 22,17). Qui audit sibilum aurae tenuis (cf. 3Reg 19,12-13) in mente, per internam inspirationem, debet dicere peccatori: "Veni", per contritionem. Unde in Isaia: "Si quaeritis, quaerite; convertimini et venite "(Is 21,12). "Leprosus" ergo "veniens adorabat eum." Ecce humilitas confessionis, de qua apertius dicit Marcus: "Venit ad eum leprosus, deprecans eum, et genu flexo dixit: Si vis "(Mc 1,40), etc. Sic peccator, cum venit ad confessionem, debet flectere genua coram sacerdote, vicario Iesu Christi, qui eidem ligandi atque solvendi tradidit potestatem; in cuius officii dignitate tantam debet habere confitens fidem, ut ei dicat: "Domine, si vis, potes me mundare," et a peccatis meis me absolvere.
   Sequitur: "Et extendens manum tetigit eum, dicens: Voto, mundare "(Mt 8,3), imperativo modo. O manus tornatilis, aurea, plena hyacinthis (cf. Cant 5,14), ad cuius contactum vinculum linguae muti solvitur, archisynagogi filia suscitatur, leprosi lepra mundatur! De qua in Isaia: "Omnia haec," inquit, "manus mea fecit "(Is 66,2). Manus est dicta quasi munus. Extende ergo, o Domine, manum pro munere, quae extensa fuit clavo in cruce, et leprosum tange; quidquid enim ea tetigeris mundabitur et sanabitur. "Cum tetigisset," inquit Lucas, "auriculam eius, sanavit eum "(Lc 22,51). Extendit manum et dedit emundationis munus, dicens: "Volo, mundare; et confestim mundata est lepra eius "(Mt 8,3). "Omnia quaecumque voluit fecit "(Ps 113B,3). Inter ipsius velle et facere, nulla distantia. Hoc idem quotidie Dominus operatur in anima peccatoris per officium sacerdotis, qui in se ista tria debet habere: extendere, tangere et velle. Manum tunc extendit, cum pro ipso peccatore orationem ad Deum fundit et ipsius compassione se amigit; tangit, cum ipsum consolatur et eidem peccatori veniam promittit; habet velle ut mundetur, cum eum ab ipso peccato absolvit. Istud est illud triplex pascere, de quo dicit Dominus Petro: "Pasce, pasce, pasce "(Io 21,15-17).
5. Sequitur: "Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris "(Mt 8,4). Hoc illi non dicunt, qui, cum aliquid boni faciunt, tuba ante se canunt, quorum sinistra novit quid dextera faciat (cf. Mt 6,3), qui filiam suam prostituunt, prohibente Moyse ac dicente: "Filiam tuam non prostitues "(Lev 19,29). Filia tua, operatio tua, quam tunc in prostibulo ponis, cum ipsam in lupanari mundi pro denario vanaegloriae vendis. O infelix commercium, pro vento humani oris vendere praemium regni caelestis! "Vide, nemini dixeris," nemini tua ostenderis. Non sufficit tibi, o frater, Deus et tua conscientia? Quid tibi et hominis linguae? quae laudanda damnat, et damnanda laudat; quae iustum usque ad inferni profundum praecipitat, impium vero usque ad sedem Dei et Agni exaltat? "Vide" ergo, "nemini dixeris." Unde Ecclesiasticus: "Non des aquae tuae exitum, nec modicum "(Eccli 25,34). Unde Isaias: "Secretum meum mihi, secretum meum mihi "(Is 24,16). Unde dicitur in quarto libro Regum, quod ad verbum Elisei "ivit mulier et clausit ostium super se et super filios suos "(4Reg 4,5). Matthaeus: "Clauso," inquit, "ostio, ora Patrem tuum in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi "(Mt 6,6). Lucas: "Nolite," inquit, "transire de domo in domum "(Lc 10,7). "Vide" ergo, "nemini dixeris." Natura posuit duplex ostium ante linguam, scilicet dentes et labia, ne meretrix, semper publicum diligens, egrediatur in plateam, "garrula et vaga, quietis impatiens "(Prov 7,10-11). Claude ergo dentes, comprime labia, ne meretrix egrediatur ad lupanar, unde Ecclesiasticus: "Non des mulieri nequam veniam prodeundi "(Eccli 25,34), et sic praeceptum adimplebis: "Vide, nemini dixeris." Sequitur: "Sed vade, et ostende te sacerdotibus "(Mt 8,4). Ista tria verba et ipsorum significationem quaere in evangelio de decem leprosis: "Dum iret Iesus in Ierusalem "("Dom. XIV post Pent., II").
6. Sequitur: "Et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis "(Mt 8,4). Unde dicitur in Levitico: "Locutus est Dominus ad Moysen dicens: Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem, qui, egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, praecipiet ei qui purificatur, ut offerat pro se duos passeres vivos, quibus vesci licitum est; et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. Et unum ex passeribus immolari iubebit in vase fictili, super aquas viventes; alium autem vivum, cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinget in sanguinem passeris immolati, quo asperget illum qui mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. Et assumet, vel offeret, duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et olei sextarium. Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire quae dicta sunt, sumet agnum pro delicto, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium, duosque turtures sive duos pullos columbarum, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum. Offeretque ea sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino "(Lev 14,1-7.10.21-23). Quid haec moraliter significent, videamus.
   Nota quod, duo sunt genera poenitentium, qui a lepra peccati sunt mundati: unum est in religione, alterum in saeculo. Religiosi primam debent facere oblationem. Alii, scilicet coniugati et viri catholici, quos cura rei saecularis occupatos detinet, qui non tantis virtutum divitiis abundant, debent facere secundam.
   Duo passeres vivi sunt corpus et spiritus viri religiosi, qui dicere potest cum Apostolo: "Vivo ego iam non ego, vivit vero in me Christus "(Gal 2,20). Hos passeres offert pro emundatione sua Domino, unde in libro Iudicum: "Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via "(Iudic 5,9-10). "Nitentes asini" sunt corpora religiosorum, qui portant pondus diei et aestus (cf. Mt 20,12), qui tamquam asini grossis et asperis debent pasci. "Cibaria", inquit Ecclesiasticus, "et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo "(Eccli 33,25), idest religioso, qui sedet in iudicio, cum obedit suo praelato, et ambulat in via, de qua Ieremias: Haec est via, ambulate in ea (cf. Ier 6,16), quae dicit: "Ego sum via, veritas et vita "(Io 14,6).
   Debet offerre et lignum cedrinum, in quo paupertas, et vermiculum vel coccum, in quo caritas, et hyssopum, in quo humilitas designatur. Alta cedrus paupertatis, quae odore suo fugat serpentes avaritiae et rapinae, conformatur hyssopo humilitatis, quae tumorem pulmonis expellit mediante vermiculo geminae caritatis. "Et unum ex passeribus," idest corpus, "immolabit," ut dicat cum Apostolo: "Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo "(Gal 6,14); et iterum: "Ego", inquit, "iam delibor "(2Tim 4,6), idest in sacrificium offeror. "In vase fictili. Habemus," inquit Apostolus, "thesaurum istum in vasis fictilibus "(2Cor 4,7). "Super aquas viventes," idest compunctionem lacrimarum, quae tunc sunt viventes, cum pro irriguo superiori et inferiori effunduntur (cf. Iudic 1,15). De quibus Zacharias: "In die illo exibunt aquae vivae de Ierusalem," idest corde poenitentis, "medium earum ad mare orientale," ecce irriguum superius; "et medium earum ad mare novissimum "(Zach 14,8), ecce irriguum inferius. Mare orientale est amaritudo pro splendore lucis aeternae; mare novissimum est amaritudo pro perpetratione proprii peccati, incolatu exilii, peccato proximi. Religiosus ergo passerem in vase fictili super aquas viventes immolat, cum corpus suum cum vitiis et concupiscentiis crucifigit et, in amaritudine animae suae, vitae fragilitatem, exilii calamitatem recogitat.
   Sequitur: "Alium autem vivum" etc. Passer vivus est spiritus, qui cum ligno cedrino paupertatis et cocco caritatis et hyssopo humilitatis debet tingi in sanguine passeris, idest corporis, in ara poenitentiae immolati. Corporis enim afflictio et maceratio, quae in sanguine designatur, mundat et sanctificat spiritum, et sic alis contemplationis avolat, cum virtutibus supra dictis, in agrum, idest caelum.
   Sequitur: "Et assumet duos agnos immaculatos" etc. In duobus agnis spiritus et corporis mansuetudo, in ove totius operis simplex et pura intentio, in tribus decimis similae triplex obedientia, scilicet superioris, paris et inferioris, in olei sextario misericordiae sex opera designantur. Haec est oblatio, quam quilibet religiosus debet offerre pro sui peccati emundatione.
   Sequitur: "Quod si pauper est" etc. In agno innocentia vitae, in decima parte similae perfectio caritatis aeternae, in olei sextario misericordiae, ut supra dictum est, sex opera, in duobus turturibus sive columbis duplex gemitus contritionis, quem debet habere peccator pro commissis et omissis. Haec est oblatio quam, pro sui peccati emundatione, coniugati et alii boni viri, adhuc in saeculo positi, debent Domino offerre, ut scilicet innocenter vivant, proximum diligant, operibus misericordiae intendant, pro commissis et omissis se conterant. Dicamus ergo: "Vade, ostende te sacerdotibus, et offer munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis."
7. Huic primae clausulae concordat prima particula epistolae: "Nolite esse prudentes apud vosmetipsos "(Rom 12,16). Carnis prudentia, animae lepra. "Prudentia", inquit, "carnis mors est "(Rom 8,6). Dicit Isaias: "Sapientia tua et scientia tua haec decepit te "(Is 47,10). Et Ieremias: "Sapientes," inquit, "sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt "(Ier 4,22). Sed "non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum "(Prov 21,30), qui, ut dicit Iob, "adducit consiliarios in stultum finem, et iudices in stuporem "(Iob 12,17). Unde dicit in Abdia propheta: "Perdam sapientes de Idumaea et prudentiam de monte Esau "(abd 1,8). Idumaea, sanguinea; Esau acervus lapidum interpretatur. Idumaei sunt legistae et decretistae, qui sanguinem pauperum emungunt. Isti sunt duae filiae sanguisugae - idest diaboli -, quae semper dicunt: "Affer, affer, et numquam: Sufficit "(Prov 30,15). Mons Esau est dignitas clericorum, qui in Ecclesia Christi sunt quasi acervus lapidum, viam, tamquam lapides in miliario, aliis ostendentes, sed ipsi duri, insensibiles et immobiles remanentes. Idumaeorum sapientiam et istorum prudentiam Dominus perdet. "Nolite" ergo "prudentes esse apud vosmetipsos." Sequitur: "Nulli malum pro malo reddentes "(Rom 12,17), ecce mansuetudo et innocentia, quae in supradictis agnis immaculatis designantur. "Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus "(Rom 12,17), ecce olei sextarium, idest opera misericordiae. "Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes "(Rom 12,18), ecce ovis absque macula et decima pars similae oleo conspersa. "Non vos defendentes, carissimi, sed date locum irae "(Rom 12,19), ecce pulli columbarum, quae carent felle. "Mihi vindictam," supple: "reservate", "et ego retribuam, dicit Dominus "(Rom 12,19), qui in die retributionis iudicabit pro mansuetis terrae, idest turturibus et pullis columbae, idest poenitentibus et humilibus sanctae Ecclesiae, qui supradictam oblationem offerunt pro suae leprae emundatione.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, ipsum Dominum Iesum Christum, ut a lepra superbiae et vanaegloriae, luxuriae et avaritiae nos emundet, qua supradictam oblationem offerre et, emundati delictis omnibus, in caelesti templo ipsi praesentari mereamur, qui est benedictus per aeterna saecula. Amen.
8. Sequitur secundum. "Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum "(Mt 8,5) etc. De hoc nomine Capharnaum et ipsius significatione quaere in evangelio: "Erat quidam regulus "("Dom. XXI post Pent., I") etc.
   Dominus ad filium reguli noluit ire, ne divitias honorare videretur; ad centurionis vero servum mox ire consensit, ne servilem conditionem spernere videretur. Unde ait: "Ego veniam, et curabo eum "(Mt 8,7). Ecce medicus noster, qui solo sermone curat universa, de quo Ecclesiasticus: "Honora medicum propter necessitatem "(Eccli 38,1).
   Et respondens centurio ait: "Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum "(Mt 8,8) etc. Zachaeus autem gaudens Dominum recepit (cf. Lc 19,6). In quibus diversitas intentionum notatur. Quidam ob reverentiam corporis Christi dicunt: "Domine, non sum dignus" etc., unde frequenter ab Eucharistiae sumptione se abstinent; alii autem, honorando corpus Christi, gratanter recipiunt. Unde augustinus: Quotidie accipere Eucharistiam nec laudo nec vitupero, quoniam, qui honorando non audet quotidie sumere, honorando non audet ullam diem praetermittere.
   Sequitur: "Sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: Vade, et vadit "(Mt 8,8-9) etc. Ex hoc probatur quod ille sine corporis praesentia potest dicere infirmitati ut recedat, sanitati ut veniat, cui omnes angeli ministrant, obediunt et adorant. Unde dicitur in introitu hodiernae missae: "Adorate Deum, omnes angeli eius "(Ps 96,7), etc. "Audiens autem haec Iesus miratus est; et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, quoniam non inveni tantam fidem in Israel "(Mt 8,10), idest in populo Israelitico praesentis temporis; inveni tamen in antiquis, scilicet patriarchis et prophetis. Excipitur et beata Virgo et discipuli, quibus maior fides divinitus collata est.
   Sequitur: "Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient," scilicet gentiles, quorum figuram gerit centurio, ad fidem catholicam, "et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum," idest requiescent cum aliis salvandis; "filii vero regni," idest Iudaei, "eicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium "(Mt 8,11-12). Fletus pro ardore, stridor pro frigore, quia, ut dicit Iob, transibunt ab aquis nivium in calorem nimium (cf. Iob 24,19), quia in inferno est ignis inextinguibilis et frigus intollerabile, quas poenas Dominus hic innuit.
   Sequitur: Et dixit Iesus centurioni: "Vade, et sicut credidisti, fiat tibi "(Mt 8,13), quoniam secundum mensuram fidei unicuique datur quod postulat. "Et sanatus est puer ex illa hora "(Mt 8,13). Omnipotens sermo tuus, Domine, leprosum mundavit et puerum sanavit.
9. moraliter. Centurio militibus stipatus significat praelatum vel quemlibet iustum, qui virtutibus tamquam militibus debet esse munitus. Unde dicitur in secundo libro Regum: "Omnis populus et universi bellatores a dextro et a sinistro latere regis David incedebant "(2Reg 16,6); et iterum: "Universi servi regis ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi," idest exterminatores, "et Phelethi "(2reg 15,18), idest vivificatores, in quibus virtutes designantur, quae vitia exterminant et animam vivificant.
   Unde dicitur in secundo libro Machabaeorum, quod, cum Iudas Machabaeus et Timotheus convenissent in proelium et "vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Iudaeis praestantes; ex quibus duo, Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum, incolumem conservabant, in adversarios tela et fulmina iaciebant, ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant "(2Mach 10,29-30). Timotheus interpretatur beneficus, et significat diabolum, qui mundi amatoribus modo videtur beneficus, sed postea temporis erit veneficus, ut quem habuerunt incentorem in culpa, habeant tortorem in poena. Hic, congregato exercitu vitiorum, convenit ad impugnandum Machabaeum, idest virum iustum, inter quos, cum vehemens pugna fit, ecce de caelo, idest caelesti pietate, apparent quinque viri, idest quinque virtutes, quae sunt humilitas mentis, castitas corporis, amor paupertatis, excellentia geminae caritatis, propositum perseverantiae finalis. Hae, in equis bonae voluntatis - "Equus", inquit Salomon, "paratur ad bellum, et Dominus salutem tribuit "(Prov 21,31) -, frenis abstinentiae et disciplinae, aureis discretione, Iudaeis, idest poenitentibus, ducatum praestant; adversariis, idest daemoniis et vitiis, exitium parant. Ingressus enim virtutis egressum vitii operatur. Humilitas a cordis elatione, castitas a corporis corruptione Machabaeum, idest virum iustum, incolumem protegunt et defendunt.
   Quicumque talibus fuerit militibus munitus, bene poterit dicere "huic", idest humilitati mentis vel patientiae: "Vade" ad omnimodae subiectionis obedientiam, ad omnis iniuriae tolerantiam; "et vadit," quia philosophus: Gaudet patientia duris - "Supra dorsum," inquit, "meum," idest patientiam meam, "fabricaverunt peccatores "(Ps 128,3) -; "et alii," idest castitati vel abstinentiae, "veni" ad refrenandum gulae appetitum, carnis lubricum, "et venit." Hoc idem intellige de ceteris virtutibus.
10. Sequitur: "Et servo meo: Fac hoc, et facit "(Mt 8,9). Servus viri iusti est caro, de quo in Ecclesiastico: "Servo malevolo tortura et compedes; mitte illum in operationem, ne vacet: multas enim malitias docuit otiositas "(Eccli 33,28-29). Et, quam felix est qui habet servum sic sibi subiugatum, ut his quae iuste sibi praecipiuntur obediat; cum dicatur ei: "Ieiuna", et ieiunat; "Vigila", et vigilat, et sic de aliis. Tunc servo suo vir spiritualis dicit: "Fac hoc, et facit." Puer centurionis est parochianus pastoris, qui paralysi male torquetur; quandocumque enim vitiis et deliciis resolvitur, violenter a diabolo retinetur. Praelatus igitur, qui virtutibus vallatus fuerit, servum suum, idest carnem, viriliter domuerit, sanitatem puero exemplo centurionis poterit impetrare.
   Nota quod, sicut in hoc evangelio excellentissima patet Dei misericordia, pietas et caritas circa leprosum et paralyticum, sic in secunda clausula hodiernae epistolae, patet misericordia et caritas, quam debemus habere circa quemlibet nostrum proximum. "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi "(Rom 12,20). Sicut fecit Eliseus, qui, ut dicitur in quarto Regum, coram inimicis suis, se capere quaerentibus, poni iussit panem et aquam, ut comederent et biberent (cf. 4Reg 6,22). "Hoc enim faciens, carbones ignis," idest caritatis, "congeres super caput," idest mentem, "eius "(Rom 12,20). Frigidae mentis malitia igne caritatis succenditur, cum is qui odit diligitur, cum is qui persequitur beneficiis praevenitur. Hominis enim natura erubescit se diligentem non diligere, sibi devote famulantem caritatis brachiis non amplecti.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, Dominum Iesum Christum, ut supradictis militibus nos muniat, puerum paralyticum curet, igne caritatis mentem frigidam inflammet. Quod nobis praestare dignetur, qui est benedictus, laudabilis et gloriosus in saecula.
   Dicat omnis a paralysi curata anima: Amen. Alleluia.