Sermoni Domenicali

DOMINICA I POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Evangelium in prima dominica post octavam Epiphaniae: "Nuptiae factae sunt." In primis thema sermonis ad praedicatores, ibi: "Gemmula carbunculi." Item de quaternario virtutum, scilicet castitate, humilitate, paupertate et obedientia, ibi: "Et erat Mater Iesu." Item contra mundani gaudii amatores, ibi: "Non intuearis vinum." Item de sex verbis beatae Mariae, ibi: "Dicit Mater eius ad eum." Item de sex hydriis et earum significatione, ibi: "Erant autem ibi;" et de pupilla et palpebris, et quid significent.
   Item de convivio et gaudio vitae aeternae, ibi: "Ioseph lota facie."

1. In illo tempore: "Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae "(Io 2,1).
   Dicit Ecclesiasticus: "Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini "(Eccli 32,7). Quid ista quinque: gemmula, carbunculus, aurum, musica et vini convivium, significent videamus. Gemmula est diminutivum a gemma, carbunculus a carbone, in quo duplici diminutivo duplex humilitas: in gemmula famae perspicuitas, in carbunculo, qui igniti est coloris, caritas designatur. Haec sunt quae ornant aurum, idest sapientiam, praedicatoris, qui si talibus fuerit ornatus, eius praedicatio erit velut "comparatio musicorum." Cum exterior sapientia sapori conscientiae, eloquentia vitae proportionaliter respondent, tunc est comparatio musicae. Cum vitam lingua non remordet, dulcis est symphonia.
   Et bene praedicatio appellatur musica. Cuius, ut fertur, talis est natura, ut si tristem invenerit tristiorem facit, si laetum laetiorem reddit. Sic praedicatio, cum divitem purpuratum in inferno sepultum (cf. Lc 16,19.22), et impossibile esse divitem intrare in regnum caelorum, sicut per foramen acus camelum (cf. Mt 19,24; Mc 10,25), et omnem pompam et gloriam saeculi in nihilum devenire denuntiat, tunc perfidos avaros et usurarios, qui semper sunt in tristitia, quia cum labore acquirunt, cum timore custodiunt, cum dolore amittunt, tristiores reddit. "Importuna narratio musica in luctu "(Eccli 232,6); "acetum in nitro, qui cantat carmina cordi fatuo "(Prov 25,20). Verbum quod vitium mordet, malorum auditum gravat, viros vero iustos, qui sunt in gaudio spiritus, in laetitia securae mentis, laetiores reddit. "Secura mens," dicitur in Parabolis, "quasi iuge convivium "(Prov 15,15). De quo subinfertur: in convivio vini. Convivium vini et nuptiae factae in Cana Galilaeae, idem repraesentant, de quibus dicitur in hodierno evangelio: "Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae."
2. In introitu hodiernae missae cantatur: "Omnis terra;" et legitur epistola ad Romanos: "Habentes donationes," cuius sex tantum verba sex hydriis, prout possumus, breviter concordabimus.
3. "Nuptiae factae sunt." Quid nuptiae et Cana Galilaeae, quid mater Iesu et ipsius discipuli, quid vinum deficiens, quid sex hydriae, quid aqua in vinum mutata et quid architriclinus moraliter significent, videamus.
   Quia superius, in evangelio: "Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo "("Dom. XX post Pent., I"), de nuptiis satis dictum est, breviter de coniunctione sponsi et sponsae, idest Sancti Spiritus et poenitentis animae disseramus.
   Cana interpretatur zelus, Galilaea transmigratio. In zelo, idest amore transmigrationis, fiunt nuptiae inter Spiritum Sanctum et animam poenitentis. Unde super hoc habes concordantiam in libro Ruth, quae, ut in eodem dicitur, de regione Moabitide transmigravit in Bethleem (cf. Ruth 1,6), quam Booz sumpsit sibi in uxorem (cf. Ruth 4,13). Ruth interpretatur videns vel festinans vel deficiens, et significat animam poenitentis, quae videt peccata sua in cordis contritione, festinat ipsa mundare in confessionis fonte, deficit a prima virtute in poenitentiae satisfactione. Unde dicit in Psalmo: "Defecit caro," idest carnalitas, "mea et cor meum "(Ps 72,26), idest superbia cordis mei, et sic de regione Moabitide, idest diaboli servitute, in zelo amoris transmigrat in Bethleem, quae interpretatur domus panis. Amor Dei est animae domus panis, quo protegitur et reficitur, et tunc per viam amoris, ut dicit beatus bernardus, infundit se Spiritus Sanctus.
   Hic est Booz, qui interpretatur in quo virtus, de qua in Luca: "Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto "(Lc 24,49). Animam, quam sibi Spiritus Sanctus in sponsam assumit, virtute ex alto induit. Unde Isaias: "Qui dat virtutem ex alto lasso, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat "(Is 40,29). Dat virtutem, ut resurgat, fortitudinem, ne in tentatione succumbat, robur, ut finaliter perseveret. In coniunctione Sancti Spiritus et animae fiunt nuptiae, thalamus conscientiae ornatur, thorus bonarum cogitationum recto ordine disponitur, symphonia quinque sensuum manu discretionis temperatur, et sic hinc et inde in memoriam abundantiae suavitatis Dei exultatur (cf. Ps 144,7), iubilatur, et vere de Domino in bonitate sentitur.
   Hoc est illud epithalamium, quod cantatur in introitu hodiernae missae: Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo, Altissime (cf. Ps 65,4). Omnis terra est orientalis, meridionalis, occidentalis et aquilonaris. Terra orientalis sunt incipientes, meridionalis proficientes, qui fervent sicut sol in meridie, occidentalis perfecti, qui omnino mundo sunt mortui, et, e contrario, aquilonaris boni coniugati et viri catholici, qui, adhuc possidentes substantiam huius mundi, tribulationum et dolorum multas sustinent patienter passiones. Omnis ista terra adoret Dominum cordis contritione, psallat hilari confessione, psalmum dicat operis satisfactione in nuptiis, quae celebrantur in Cana Galilaeae.
4. Sequitur: "Et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem Iesus et discipuli eius ad nuptias "(Io 2,1-2). O felices nuptiae, quae talibus ac tantis decorantur privilegiis, resplendent beneficiis. In beata Maria, quae fuit virgo et mater, castitas et fecunditas; in Iesu, qui fuit humilis - unde: "Discite", inquit, a me, "quia mitis sum et humilis corde "(Mt 11,29) etc. - et pauper - unde: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis "(Mt 8,20) etc. -, humilitas et paupertas; in ipsius discipulis, obedientia et patientia designatur. Ecce decus et decor nuptiarum, privilegium et dignitas earum.
   Animae sponsus, Spiritus Sanctus, dum ipsam sibi unit, castam et fecundam reddit: castam mentis puritate, fecundam boni operis prole. Unde in Canticis: "Omnes gemellis fetibus," idest geminae dilectionis, vel activae et contemplativae vitae, operibus, "et sterilis non est in eis "(Cant 4,2). E contrario dicitur: Maledicta sterilis in Israel (cf. Ex 23,26; Deut 7,14). Unde in Threnis Ieremiae: "Torcular calcavit Dominus virgini," idest sterili, "filiae Sion "(Lam 1,15). Ut ergo anima huius maledictionis elogium evadere valeat, necesse est ut sit casta et fecunda, ut dicere possit in Ecclesiastico: "Ego mater pulchrae dilectionis," ecce fecunditas, "et timoris, et agnitionis, et sanctae spei "(Eccli 24,24), ecce castitas.
   Item, Spiritus Sanctus efficit animam humilem et pauperem. Unde in Isaia: "Ad quem," inquit, "respiciam, nisi ad humilem vel pauperculum et contritum spiritu? "(Is 66,2); in specie enim columbae, quae mansuetum et gemitum habens pro cantu est volatile, descendit super Iesum in Iordanis flumine (cf. Mt 3,16). Difficillime humilitas servatur inter divitias, sicut et pudicitia raro vel numquam inter delicias. Divitem humilem et deliciosum caste viventem si inveneris, reputa eos duo luminaria in firmamento; sed timeo, ne potius qui eiusmodi sunt hypocrisis tincto colore decorentur. Quicumque ergo desiderat esse verus humilis, exoneret se divitiis, ex quarum contactu humilitas inficitur et superbia generatur. Unde Dominus conqueritur in Osee: "Ego erudivi, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. Reversi sunt ut essent absque iugo, facti sunt quasi arcus dolosus "(Os 7,15-16). Dominus erudit gratuitis, et tamquam filios confortat naturalibus et etiam temporalibus brachia, idest potentiam et virtutem, eorum, ut opponant se murum pro domo Israel, et stent fortes in bello (cf. Ez 13,5). Sed quia ex adipe procedit iniquitas, "reversi sunt, ut essent filii Belial," idest absque iugo (cf. Iudic 19,22), in quo superbia designatur - "Dereliquerunt Dominum," inquit Isaias, "blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum "(Is 1,4) -, "et facti sunt quasi arcus dolosus." Cum enim deberent mittere sagittas sanctae vitae et doctrinae, et percutere adversarium, mittunt sagittas perversae vitae et blasphemiae contra Dominum.
   Item, efficit obedientem et patientem. Unde dicitur in libro Sapientiae, quod Spiritus Sanctus est benignus, humanus, stabilis (cf. Sap 7,22-23). In obediente et patiente sunt haec tria: est benignus, idest bene ignitus, ad obediendum praelato, humanus ad patiendum et compatiendum proximo, stabilis in proposito. Obediens vere non eris si patiens non fueris. Nam vidua est obedientia, quam non patientia firmat.
5. Sequitur: "Et deficiente vino "(Io 2,3)". Fel draconum vinum eorum "(Deut 32,33) est mundi et carnis gaudium, de quo Salomon in Parabolis: "Non intuearis vinum, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet "(Prov 23,31-32). Nota quod vitrum vile est in materia, fragile in substantia, gloriosum in splendore. Vitrum est hominis caro, quae vilis est in materia, quia de foetido humore procreata; fragilis est in substantia, "quia quasi flos egreditur et conteritur "(Iob 14,2), et "anni eius sicut aranea meditabuntur "(Ps 89,9) - "Telas araneae," inquit Isaias, "texuerunt, quae non erunt eis in vestimentum "(Is 59,5-6) -; gloriosa in splendore mundanae pulchritudinis, de qua in Parabolis: "Fallax gloria et vana pulchritudo "(Prov 31,30). In hoc ergo vitro, "cum splenduerit vinum," idest mundi gaudium, "non intuearis," idest, cum tibi arriserit mundi prosperitas, carnis voluptas, non in ea delecteris: "ingreditur" enim "blande, sed in novissimo mordebit ut coluber." Hoc est quod dicit Dominus in Luca: "Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis "(Lc 6,25). Mundi gaudium aeterni luctus est seminarium.
   "Et sicut regulus venena diffundet." Hic vinum, ibi venenum. Hoc est quod dicitur circa finem huius evangelii: "Omnis homo," humum sapiens, "primum bonum vinum," mundani gaudii, "ponit, et cum inebriatus fuerit tunc id quod deterius est "(Io 2,10) bibet in inferno, scilicet mortis venenum, quod regulus, idest diabolus, diffundet in animas damnatorum. Heu! quam "amara erit" haec "potio bibentibus illam "(Is 24,9), qui prius hic inebriati fuerint de poculo aureo meretricis magnae, cum qua fornicati sunt reges terrae (cf. Apoc 17,1-2.4). Deficiat ergo, obsecro, vinum mundani gaudii de nuptiis sponsae et sponsi. Quo deficiente, fiet quod sequitur: "Dicit mater eius ad eum: Vinum non habent "(Io 2,3).
   Nota quod beata Maria, sicut ex evangelio Lucae et Ioannis colligitur, tantum sex verba protulit. Primum fuit: "Quomodo fiet istud "(Lc 1,34). Secundum: "Ecce ancilla Domini "(Lc 1,38). Tertium: "Magnificat anima mea Dominum "(Lc 1,46). Quartum: "Fili, quid fecisti nobis sic? "(Lc 2,48). Quintum: "Vinum non habent "(Io 2,3). Sextum, cum dicit ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite "(Io 2,5). Isti sunt quasi sex gradus in Salomonis throno eburneo, sex folia in lilio, sex calami in candelabro. In primo verbo notatur firmum propositum inviolabilis virginitatis; in secundo, insigne obedientiae et humilitatis; in tertio. ipsius exultatio pro collato sibi beneficio; in quarto, ipsius pro Filio sollicitudo; in quinto, compassio; in sexto, de potentia Filii ipsius certitudo.
6. Sequitur: "Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea "(Io 2,4). Deus Dei Filius ex beata Virgine accepit humanam naturam, in unitate personae. Pater dedit divinitatem, mater humanitatem; Pater maiestatem, mater infirmitatem. Ex divinitate habuit aquam in vinum mutare, caecos illuminare, mortuos suscitare; ex infirmitate vero humanitatis, esurire, sitire, ligari, conspui et crucifigi. Dicit ergo: "Quid mihi et tibi est, mulier?" Nota ista duo: "mihi" et "tibi". In "mihi" divinitas, in "tibi" humanitas notatur. Ac si diceret suae matri: Fieri postulas miraculum, quod mihi ex divinitate est possibile; tibi vero, idest humanitati, quam accepi a te, Passionem sustinere.
   De qua subinfertur: "Nondum venit hora mea," scilicet Passionis, qua torcular calcem solus, et vestimenta mea sint sicut calcantium in torculari (cf. Is 63,2-3). "Nondum venit hora," qua Iudas extendat calcaneum super acinum, ex quo exprimatur vinum inebrians "cor quaerentium Dominum "(Ps 104,3). "Nondum venit hora," qua uva humanitas, quam ex te accepi, comprimatur prelo crucis, ut decurrat vinum laetificans cor hominis (cf. Ps 103,15). Cum illa hora venerit, tunc quid mihi et tibi erit, mulier?
7. Sequitur: "Erant autem ibi lapideae hydriae sex, positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas "(Io 2,6). In Cana Galilaeae, idest anima, quae in zelo amoris iam transmigravit de vitiis ad virtutes, sunt sex hydriae, scilicet contritio, confessio, oratio, ieiunium, eleemosyna et illatae iniuriae ex corde remissio. Haec sunt quae purificant Iudaeos, idest poenitentes, ab omnibus peccatis. Contritio purificat, unde Dominus in Ezechiele: "Effundam super vos aquam mundam, et emundabimini ab omnibus inquinamentis vestris "(Ez 36,25); et in Ieremia: "Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? "(Ier 4014). Contritio a malitia cor lavat et a noxiis cogitationibus purificat, unde in Levitico: "Intestina et pedes lavabunt aqua "(Lev 1,13). In intestinis, cogitationum immunditia; in pedibus carnalia desideria designantur, quae aqua contritionis lavantur. "Lavabis", inquit, "me, et super nivem dealbabor "(Ps 50,9).
   Item, confessio purificat, unde dicitur: Omnia in confessione lavantur. Dicit Ieremias in Threnis: "Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini "(Lam 2,19)." Sicut aquam" dixit, et non "sicut vinum," vel "lac", vel "mel". Cum vinum effunditur, in vase remanet odor; cum lac, color; cum mel, sapor; cum vero aqua effunditur, nullius istorum remanet vestigium. In vini odore, peccati imaginatio; in lactis colore, vanae pulchritudinis admiratio; in mellis sapore confessae iniquitatis cum mentis delectatione recordatio designatur. Hae sunt maledictae reliquiae, de quibus dicitur in Psalmo: "Saturati sunt filiis," idest operibus malis vel porcina, idest peccati, immunditia, "et dimiserunt reliquias suas parvulis suis "(Ps 16,14), idest primis motibus. Tu vero, cum effundis in confessione cor tuum, effunde sicut aquam, ut porcina et ipsius reliquiae in nihilum redigantur omnino, et sic purificaberis a peccato.
   Item, oratio purificat, unde Dominus in Ieremia: "In fletu venient, et in precibus deducam eos, et adducam eos per torrentes aquarum "(Ier 31,9). Et in Ecclesiastico: "Non despiciet preces pupilli," idest humilis poenitentis, qui dicit: "Pater meus et mater mea," idest mundus et carnalis concupiscentia, "dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me "(Ps 26,10); "nec viduam," idest ipsius poenitentis animam, quae diabolo et vitio iam est viduata, "si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et precatio illius usque ad nubes propinquabit. Oratio humiliantis se nubes penetrabit "(Eccli 35,17-21).
   Item, ieiunium purificat, unde in Ioele: "Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu "(Ioel2,12); et in Matthaeo: "Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava "(Mt 6,17). Moyses post ieiunium quadraginta dierum legem Domini immaculatam, convertentem et purificantem animas (cf. Ps 18,8), meruit accipere (cf. Ex 34,28; Deut 9,9), et Elias sibilum aurae tenuis audire (cf. 3Reg 19,12). Saliva hominis ieiuni occidit serpentem. Magna virtus ieiunii, quae pestes animae curat, antiqui hostis fraudem exsuperat.
   Item, eleemosyna purificat, unde: "Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis "(Lc 11,41). Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum (cf. Eccli 3,33). De qua Ecclesiasticus: "Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit "(Eccli 17,18). Eleemosyna dicitur sacculus, quia quod in ea reponitur, postmodum in vita aeterna invenietur. Hoc est quod dicitur in Ecclesiaste: "Mitte panem tuum super transeuntes aquas," idest pauperes, qui ostiatim transeunt de loco ad locum, "et post multa tempora," idest in die iudicii, "invenies illum "(Eccle 11,1), idest retributionem pro illo. Unde: "Esurivi et dedistis mihi manducare "(Mt 25,35). Peregrinus es, o homo, hunc sacculum in tuae peregrinationis via porta, ut, cum sero ad hospitium veneris, panem quo reficiaris in eo invenire possis.
8. "Eleemosyna" etiam "gratiam quasi pupillam conservat". Propter acumen visus fit corium, quod est super pupillam, valde tenue; et propter salutem oculi fuerunt creatae palpebrae; et omne animal claudit oculum, ut non cadat super ipsum extrinsecum, et hoc non ex voluntate, sed hoc ex natura; et homo claudit oculos multoties, quoniam est tenuis corii plus omnibus animalibus. Avis vero, quae claudit oculos, non claudit ipsos nisi per palpebram inferiorem. Sicut palpebra pupillam cooperiendo conservat, sic eleemosyna gratiam, quae est quasi pupilla animae, per quam videt. Hoc est quod dicit Tobias: "Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animas ire in tenebras "(Tob 4,11). Sicut homo naturaliter claudit oculos palpebris multoties, sic assidue, ut gratiam valeat conservare, debet eleemosynam facere. Ipsa enim natura docet et compellit ipsum hoc idem facere. Unde Iob: "Visitans speciem tuam, non peccabis "(Iob 5,24). Species tua, o homo, est alter homo sicut tibi ipsi naturaliter provides, sic ipsi debes providere: "Diliges", inquit, "proximum tuum sicut teipsum "(Mt 19,19). Quod ideo debet facere, quoniam est tenuis corii plus omnibus animalibus. Corii tenuitas mentis compassionem significat, quae plus est et debet esse in homine, quam in aliquo animali. Brutum animal se esse comprobat, qui compassione caret. Dicit Moyses in Deuteronomio: "Peregrinus et pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, comedent et saturabuntur, et benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris "(Deut 14,29); item: "Praecipio tibi, ut aperias manum tuam fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra "(Deut 15,11).
   Item, iniuriae remissio purificat animam a peccatis. Unde Dominus in Matthaeo: "Si," inquit, "dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester caelestis delicta vestra "(Mt 6,14). Qui sic facit est quasi avis, quae per inferiorem palpebram oculum claudit. Avis dicta ab "a", quod est "sine", et "via", idest "sine via." Dum enim volat, viam non servat. Sic qui in se delinquenti ignoscit, viam rancoris et odii in corde non habet; qui tunc per inferiorem palpebram oculum claudit, cum iniuriam ex corde dimittit. Et haec est eleemosyna spiritualis, sine qua omne bonum vitae aeternae mercede caret. Dicit Ecclesiasticus: "Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur. Ipse, cum caro sit, reservat iram, et propitiationem petit a Deo. Quis exorabit pro delictis illius? "(Eccli 28,2-5). "Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. Memorare testamenti Altissimi" - qui dicit: "Dimittite et dimittetur vobis "(Lc 6,37) -, "et despice ignorantiam proximi. Abstine te a lite, et minues peccata "(Eccli 28,8-10). Ignorantiam proximi despicit qui, non malitiae sed ignorantiae imputans, illatam iniuriam dissimulat, et dissimulans in corde non servat.
9. Ecce sex hydriae lapideae, a lapide, "quem reprobaverunt aedificantes "(Os 117,22), "exciso de monte sine manibus "(Dan 2,34) excisae. Qualiter plenae sunt? "Usque ad summum "(Io 2,7), aqua salutari. "Capientes singulae metretas binas vel ternas." Metreta est mensura. In binis, Dei et proximi dilectio; in ternis sanctae Trinitatis fidei confessio designatur, quae in omnibus supradictis hydriis sunt necessaria.
   Istas sex hydrias ponit Apostolus inter alia verba hodiernae epistolae. "Spiritu", inquit, "ferventes", ecce contritio. Nota quod dicit "ferventes". Sicut olla dum fervet, muscae intrare non audent, sic in cor, quod vere conteritur, "muscae morientes," quae "perdunt suavitatem unguenti "(Eccle 10,1), intrare non praesumunt. "Spe gaudentes," ecce confessio, in qua peccator de spe veniae debet gaudere, et nihilominus de perpetratione culpae dolere. "Orationi instantes", ecce tertia hydria. "Necessitatibus sanctorum communicantes," ecce ieiunium. Necessitate ieiunii et abstinentiae sancti fuerunt afflicti, angustiati, quibus dignus non erat mundus (cf. Hebr 11,37-38) - "in laboribus," inquit Apostolus, "in vigiliis, in ieiuniis "-. Quamvis haec posset aliter intelligi de eleemosyna corporali. De qua subditur: "Hospitalitatem sectantes," ecce quinta hydria. "Benedicite persequentibus vos; benedicite et nolite maledicere "(Rom 12,11-14), ecce sexta hydria, scilicet iniuriae remissio.
10. Sequitur: "Dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam "(Io 2,8-9). Huic concordat illud quod dicitur in Genesi, quod Ioseph, lota facie a lacrimis, ait: Ponite panes. Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus eius, AEgyptiis quoque seorsum, biberunt fratres Ioseph et inebriati sunt cum eo (cf. Gen 43,31-32.34). "Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu "(Gen 49,22), est Iesus Christus, qui fuit quasi granum sinapis, humilitate minimus, sed crevit et factus est arbor magna, in cuius ramis habitant volucres caeli (cf. Mt 13,31-32), caelestia contemplantes. Ipse, "speciosus prae filiis hominum "(Ps 44,3), in quem desiderant angeli prospicere (cf. 1Pt 1,12). Hic lavabit faciem a lacrimis, sicut dicit Isaias: "Auferet Dominus Deus omnem lacrimam ab omni facie "(Is 25,8), cum aquam hydriarum supradictarum mutabit in caelestis gaudii vinum; aqua contritionis tunc convertetur in vinum gaudii cordis. Unde Dominus promittit in Ioanne: "Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis "(Io16,22). Tunc erit cor gaudii vino hilare et iucundum, quod modo est "contritum et humiliatum "(Ps 50,19). "Cor", inquit Salomon, "quod novit amaritudinem, in gaudium eius non miscebitur extraneus "(Prov 14,10).
   Item, aqua lacrimosae confessionis convertetur in vinum divinae laudis. Unde Isaias: "Revertentur et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum; gaudium et laetitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus "(Is 35,10), quem prius habuerunt in confessione sui reatus.
   Item, aqua lacrimosae orationis convertetur in gaudium contemplationis Trinitatis et Unitatis. Unde Isaias: "Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion "(Is 52,8).
   Item, ieiunium convertetur in gaudium vindemiae defaecatae. De quo Isaias: "Faciet, inquit, Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium "(Is 25,6) etc. Require in evangelio: "Homo quidam fecit cenam magnam "("Dom. II post Pente., I").
   Item, eleemosyna duplex, beneficii temporalis et remissionis illatae iniuriae, convertetur in gaudium duplicis stolae, idest glorificationem corporis et animae. Unde Isaias: "Duplicia in terra sua possidebunt, laetitia sempiterna erit eis "(Is 61,7).
11. Dicamus ergo: "Ioseph, lota facie a lacrimis, ait: Ponite panes." Hoc est quod dicit in Luca: "Dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo "(Lc 22,29-30). "Seorsum Ioseph et seorsum fratribus eius, AEgyptiis quoque seorsum." Hoc est quod dicit in Matthaeo: "Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab haedis. Et statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris "(Mt 25,31-33).
   "Biberuntque et inebriati sunt cum eo." Ecce nunc architriclinus, cum quo inebriamur ab ubertate domus suae (cf. Ps 35,9). "Archi", idest princeps, "tri", idest trium, "clinus", idest lectus, idest princeps trium ordinum lectorum, in quibus antiquitus solebant discumbere ad vescendum. Tres ordines lectorum tres in Ecclesia significant ordines, scilicet coniugatorum, continentium et virginum, quorum princeps est beatus Iesus, qui "faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis "(Lc 12,37).
   Quem, fratres carissimi, humiliter imploremus, ut in Cana Galilaeae det nobis, ut supradictum est, nuptias celebrare, sex hydrias aqua implere, qua in nuptiis Ierusalem caelestis aeterni gaudii vinum cum ipso mereamur bibere. Quod nobis praestare dignetur ipse, qui est benedictus, laudabilis et gloriosus per aeterna saecula. Dicat omnis anima, Sancti Spiritus sponsa: Amen. Alleluia.