Sermoni Domenicali

DOMINICA IN OCTAVA PASCHAE

Evangelium in octava Paschae: "Cum esset sero die illo," quod in quinque clausulis dividitur.
   In primis sermo de praedicatore et quibus debet praedicare, ibi: "Ego eram in civitate Ioppe." [de prima clausula]. Item sermo contra mundi prosperitatem, ibi: "Diem hominis non concupivi." Item sermo ad peccatores conversos, ibi: "Cum esset sero die illo," et ibi: "Totus mons Sina fumabat." Item sermo de foribus, quae sunt quinque sensus corporis, ibi: "Et fores essent clausae." de secunda clausula. Sermo de triplici pace et de caritate et de natura elephantum, ibi: "Venit Iesus." de tertia clausula. Sermo de absolutione Dei et sacerdotis, et quo ordine quis resuscitatur a morte animae ad poenitentiam, ibi: "Accipite Spiritum Sanctum," et ibi: "Aurum et argentum." de quarta clausula. Sermo in Resurrectione Domini, ibi: "In die illo suscitabo tabernaculum David." de quinta clausula. Sermo de lacte divinae misericordiae, ibi: "Quasi modo geniti infantes," et de elephantum castitate.

1. In illo tempore: "Cum esset sero die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis" (Io 20,19).
   In Actibus apostolorum dicit Petrus: "Ego eram in civitate Ioppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam, velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo; et venit usque ad me; in quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias et reptilia et volatilia caeli. Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre, occide, et manduca" (Act 11,5-7). Petrus praedicatorem significat, qui in civitate Ioppe, quae interpretatur pulchritudo, idest in unitate Ecclesiae, in qua est pulchritudo virtutum, extra quam est lepra infidelitatis, debet esse orans. Hoc primum oportet praedicatorem facere, orationi scilicet intendere; post quam sequitur mentis excessus, idest elevatio a terrenis, in qua videt "vas quoddam, velut linteum" etc. In vase et linteo magno gratia praedicationis designatur, quae bene dicitur vas, quia vino compunctionis inebriat mentes fidelium; linteum magnum, quia extergit sudores laborum et recreat ad tolerantiam passionum; "quattuor initiis," idest evangelistarum doctrinis quattuor, "summitti de caelo," quia "omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est" (Iac 1,17). "Et venit usque ad me." In hoc specialius privilegium praedicatoris notatur, ad quem vas praedicationis specialiter de caelo mittitur. In hoc vase sunt "quadrupedia terrae," idest gulosi et luxuriosi; "et bestiae," quae dicuntur quasi vastiae, idest proditores et homicidae; "et reptilia," idest avari et usurarii; "et volatitia caeli," idest superbi et penna vanaegloriae elevati. Vas istud est sagena missa in mare, ex omni genere piscium congregans (cf. Mt 13,47), de qua praedicatori dicitur: "Surge, occide et manduca. Surge" ad evangelizandum; "occide" mundo; mortifica et macta, ut hostiam facias Deo, ut, eruti de vetustate, in novitatem transeant; "et manduca," idest recipe in unitatem et congregationem corporis Ecclesiae. De cuius unitate et congregatione dicitur in hodierno evangelio: "Cum esset sero die illo una sabbatorum "etc.

2. Nota quod in hoc evangelio quinque notantur. Primum discipulorum congregatio, cum praemittitur: "Cum esset sero" etc. Secundum, trinae pacis recommendatio, cum additur: "Venit Iesus et stetit in medio et dixit eis: Pax vobis." Tertium, ligandi et solvendi apostolis data potestas, ibi: "Et hoc cum dixisset insufflavit" etc. Quartum, Thomae dubietas, ibi: "Thomas autem unus ex duodecim" etc. Quintum, Thomae confessio et nostrae fidei confirmatio, ibi: "Et post dies octo." Nota quod in hac dominica dicitur epistola beati Ioannis: "Omne quod natum est ex Deo vincit mundum" (1Io 5,4). Et in nocte legitur, secundum consuetudinem romanae Ecclesiae, Actus apostolorum. Cuius quinque historias volumus breviter tangere et quinque supradictis sancti evangelii clausulis concordare. Prima est de congregatione apostolorum in Ierusalem, ibi: "Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte qui vocatur Oliveti." Secunda, ibi: "In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum" etc. Tertia, de claudo a matris utero, cui dixit Petrus: "Aurum et argentum non est mihi" etc. Quarta, de Sauli conversione. Quinta, de Eunucho et Cornelio centurione.

3. Dicamus ergo: "Cum esset sero die illo" etc. In hac prima clausula ista quinque sunt notanda: sero, dies illa, una sabbatorum, fores clausae et congregati discipuli propter metum Iudaeorum. Dies, dicta a "dian", quod est claritas, mundanae vanitatis claritatem significat, de qua dicit Dominus in Ioanne: "Claritatem ab hominibus non accipio" (Io 5,41); et Ieremias: "Diem hominis non" concupivi vel "desideravi, tu scis" (Ier 17,16); et in Luca: "Et nunc in hac die tua, non mea, quae ad pacem tibi" (Lc 19,42), non mihi; et in Actibus apostolorum: "Altera die, cum venisset Agrippa, et Berenice, cum multa ambitione" (Act 25,23), idest turba multa ambiente eos; pro "ambitione" in graeco, ut dicit glossa, ponitur "phantasia". Agrippa, congregatio subita; Berenice filia eleganter commota interpretatur. Agrippa huius saeculi divitem significat, qui divitias usuris et periuriis subito congregat: sed "divitias", ut dicit Iob, "quas devoravit evomet, et de ventre eius extrahet eas Deus" (Iob 20,15); Berenice, carnis luxuriam, diaboli filiam, quae in elegantia exteriori commovetur et alias facit commoveri. Agrippa ergo et Berenice, idest divites et luxuriosi, in die mundanae claritatis, procedunt cum multa ambitione, quae est phantasia eos deludens, quia videtur "aliquid esse, cum nihil sit" (Gal 6,3), et dum tenetur elabitur.
   "Cum sero ergo esset die illo." Sero huius diei est poenitentia, in qua sol mundanae claritatis vertitur in tenebras, et luna concupiscentiae carnalis, in sanguinem. Unde in Actibus apostolorum dicit Petrus, ponens verba Domini, in Ioele dicentis: "Dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem" (Act 2,19-20; cf. Ioel 2,30-31).
   allegorice. Dominus dedit signa in caelo et in terra, cum descendit in terram per sanguinem crucis; in ignem, cum misit Spiritum Sanctum in apostolos; et sic ascendit fumus compunctionis. Unde in Actibus: "Compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Petrus: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi" (Act 2,37-38).
   moraliter. In sanguine, maceratio carnis; in igne, ardor caritatis; in vapore fumi, compunctio cordis. Haec signa dat Dominus in caelo, idest in iusto, et terra, idest peccatore.

4. De his tribus habes concordantiam in hodierna epistola: "Tres sunt qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis" (1Io5,8).
   allegorice: Spiritus, idest anima humana, quam Iesus Christus emisit in Passione; aqua et sanguis, quae fluxerunt de latere, quod fieri non posset si veram carnis naturam non haberet.
   moraliter. Spiritus est caritas; aqua, compunctio; sanguis, carnis maceratio. De his habes concordantiam in Exodo, ubi dicitur: "Totus mons Sina fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus de eo quasi de fornace; eratque mons omnis terribilis. Et sonitus bucinae crescebat in maius, et prolixius tendebatur" (Ex 19,18-19). Mons Sina est mens poenitentis, in quam, cum descendit Dominus in igne caritatis, de quo ipse, "ignem, inquit, veni mittere in terram" (Lc 12,49), totus mons fumat, et ascendit fumus compunctionis de eo quasi de fornace, idest ardore mentis. Et sic omnis mons est terribilis carnis maceratione, vel terribilis immundis spiritibus. Unde in Iob: "Nemo loquebatur ei verbum, videbant enim dolorem esse vehementem" (Io 2,13)". Et sonitus bucinae," idest confessionis, "paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur," quia poenitens, cum confitetur, prius debet incipere a cogitationibus illicitis, postea a verbis, deinde ab operibus.
   Sequitur: "Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem." Sol in tenebras convertitur, cum claritas mundana sacco poenitentiae obtenebratur, et luna in sanguinem, cum carnis concupiscentia maceratione, vigiliis et abstinentiis castigatur. Bene ergo dicitur: "Cum sero esset die illa una sabbatorum." De quo Dominus in Exodo: "Memento", inquit, "ut sanctifices diem sabbati" (Ex 20,8).

5. Diem sabbati sanctificat qui in quiete spiritus permanet et ab illicito opere se continet. "Et fores essent clausae." Fores sunt quinque sensus corporis, quos debemus claudere seris divini amoris et timoris, ne contingat nobis quod dicit Paulus in Actibus apostolorum: "Scio quod post discessum meum intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi" (Act 20,29). Paulus interpretatur humilis. Postquam humilitas discedit a corde, lupi rapaces, idest carnalia desideria, intrant per fores quinque sensuum, gregem simplicium cogitationum devorantes. "Ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum." Discipuli sunt affectus rationis, qui in unum debent congregari propter metum Iudaeorum, idest daemonum, ne eis noceant. Unde dicitur in Canticis: Pulchra es, et decora, filia Ierusalem, terribilis, ut castrorum acies ordinata (cf. Cant 6,3). Filia Ierusalem caelestis est anima, pulchra fide et decora caritate, quae tunc erit terribilis immundis spiritibus, si affectus rationis et cogitationes mentis ita ordinaverit, sicut acies militum contra hostes pugnatura est ordinata.
   De hac congregatione habes concordantiam in Actibus apostolorum: "Tunc", inquit Lucas, "reversi sunt Ierosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione, cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius" (Act 1,12-14). Mons Oliveti distat ab Ierusalem spatio miliarii, "sabbati habens iter," idest mille passus, extra quos in die sabbati non erat licitum Iudaeis progredi. Cenaculum dicitur tertium tectum, ut ibi dicit GLOSSA, figura caritatis, fidei [super]aedificatae, et spei. In hoc cenaculum debemus ascendere et ibi cum discipulis manere et unanimiter in oratione et contemplatione, lacrimarum effusione perseverare, ut gratiam Sancti Spiritus mereamur suscipere. Unde Dominus in Luca: "Sedete", inquit, "in civitate, quoadusque induamini virtute," idest Spiritu Sancto," ex alto." Si ergo dies mundanae claritatis inclinata fuerit, et advesperaverit in sero poenitentiae, in qua quasi in sabbato homo debet quiescere a perverso opere, et fores quinque sensuum fuerint clausae, et omnes Christi discipuli, idest christiani vel affectus viri iusti, in unum fuerint congregati, faciet Dominus quod subditur.

6. Sequitur secundum. "Venit Iesus, et stetit in medio discipulorum, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos" (Io 20,19-21). Nota primo quod in hoc evangelio ter dicitur "Pax vobis," propter triplicem pacem, quam Christus reformavit: inter Deum et hominem, ipsum Deo Patri in sanguine suo reconciliando; inter angelum et hominem, naturam humanam assumendo et ipsam super choros angelorum elevando; inter hominem et hominem, iudaicum scilicet et gentilem populum, in se, lapide angulari, copulando.
   Nota etiam quod in hoc nomine pax sunt tres litterae et una syllaba, in quo Trinitas et Unitas designatur. In P Pater; in A, prima vocali, Filius, qui est vox Patris; in X, duplici consonante, Spiritus Sanctus ab utroque procedens intelligitur. Cum ergo dixit: "Pax vobis," Trinitatis et Unitatis fidem nobis commendavit.
   "Venit ergo Iesus et stetit in medio." Proprius locus Iesu est medium, scilicet in caelo, in Virginis utero, in pecoris praesepio, in crucis patibulo. In caelo, unde in Apocalypsi: "Agnus qui est in medio throni," idest in sinu Patris, "reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum" (Apoc 7,17), idest satietatem caelestium gaudiorum.
   In utero Virginis, unde Isaias: "Exulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel" (Is 12,6). O beata Maria, quae es habitatio Sion, idest Ecclesiae, quae in tui Filii Incarnatione fundavit sibi fidei habitationem, exulta corde, lauda ore, scilicet: "Magnificat anima mea Dominum" (Lc 1,46) etc., quia magnus, parvus et humilis, sanctus et sanctificans Israel est in medio tui, idest in utero tuo.
   In praesepio pecoris, unde Habacuc: "In medio duum [duorum] animalium cognosceris" (Hab 3,2 "iuxta LXX"); unde Isaias: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui" (Is 1,3).
   In crucis patibulo, unde Ioannes: "Crucifixerunt cum eo alios duos, hinc et inde, medium autem Iesum" (Io 19,18).
   "Venit" ergo "Iesus et stetit in medio. Ego sum," inquit in Luca, "in medio vestrum sicut qui ministrat" (Lc 22,27). Stat in medio omnis cordis. Stat in medio, ut ab ipso, tamquam a centro, omnes lineae gratiarum ad nos, qui sumus in circumferentia, qui circumvolvimur et in circuitu ambulamus, protendantur.

7. De hoc habes concordantiam in Actibus apostolorum. "In diebus illis," inquit Lucas, "exurgens Petrus in medio fratrum, dixit [erat autem turba hominum simul fere centum viginti]: Viri fratres" (Act 1,15-16), et cetera quae sequuntur in electione Mathiae. Christus resurgens a mortuis stetit in medio discipulorum; et Petrus, qui prius negando est lapsus, exsurrexit in medio fratrum, per hoc nobis innuens, ut de peccato exurgentes stemus in medio fratrum, quia media est caritas, tam ad amicum quam ad inimicum se extendens. "Venit" ergo "Iesus et stetit in medio discipulorum, et dixit eis: Pax vobis." Nota quod triplex est pax: temporis, de qua dicitur in tertio libro Regum, quod Salomon habuit pacem in circuitu (cf. 3Reg 4,24); pectoris, de qua: "In pace in idipsum dormiam et requiescam" (Ps 4,9); et in Actibus apostolorum: "Ecclesia per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Spiritus Sancti replebatur" (Act 9,31). Iudaea, confessio; Galilaea, transmigratio; Samaria custos interpretatur. Ecclesia ergo, idest fidelis anima, in his tribus habet pacem, scilicet in confessione, de vitiis ad virtutes transmigratione, in divini mandati et gratiae perceptae custodia; et sic aedificatur, ambulans de virtute in virtutem in timore Domini, non servili sed filiali; et consolatione Sancti Spiritus in omni tribulatione repletur. Tertia pax est aeternitatis, de qua: "Qui posuit fines tuos pacem" (Ps 147,14).
   Primam debes habere cum proximo, secundam cum te ipso; et sic habebis, in octava resurrectionis, tertiam cum Deo in caelo. Sta ergo in medio et habebis pacem cum proximo. Si in medio non steteris, pacem habere non poteris. In circumferentiis enim non est pax neque tranquillitas, immo motus et volubilitas. Dicitur de elephantibus, quod si quando in conflictu pugnant, non mediocrem habent curam sauciorum; nam fessos vulneratosque in medium receptant. Sic in medium caritatis recipe proximos fessos et saucios. Sicut fecit ille custos carceris, de quo dicitur in Actibus, quod tollens Paulum et Silam in ipsa hora noctis lavit plagas eorum, et perduxit eos in domum suam, et apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua, credens Domino (cf. Act 16,33-34).

8. "Stetit ergo Iesus in medio discipulorum, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et latus." Lucas sic dicit: "Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum" (Lc 24,39). Dominus quattuor de causis, ut mihi videtur, manus, latus et pedes ostendit apostolis. Primo, ut se vere resurrexisse ostenderet et omnem dubietatem nobis auferret. Secundo, ut columba, idest Ecclesia vel fidelis anima in illius plagis, quasi quibusdam foraminibus, nidificaret, et a facie accipitris, ipsam rapere machinantis, se absconderet. Tertio, ut suae Passionis signa insignia cordibus nostris imprimeret. Quarto ostendit rogans, ut, ipsi compatientes, clavis peccatorum ne ipsum iterum crucifigamus. Ostendit ergo nobis manus et latus, dicens: Ecce manus quae vos plasmaverunt, quomodo clavis confixae fuerunt; ecce latus, ex quo vos fideles, Ecclesia mea, geniti estis, sicut Eva ex latere Adae procreata, lancea apertum fuit, ut vobis portam paradisi, Cherubim et gladio flammeo clausam, aperiret. Virtus sanguinis, a latere Christi profluentis, removit angelum et hebetavit gladium, et aqua extinxit ignem. Nolite ergo iterum me crucifigere et sanguinem Testamenti, in quo sanctificati estis, pollutum ducere, et spiritui gratiae contumeliam facere. Si haec bene attenderis et auscultaveris, o homo, pacem habebis cum te ipso. Et ideo postquam Dominus ostendit eis manus et latus, iterum dixit: "Pax vobis. Sicut misit me Pater" ad passiones, etsi amet, quasi ea caritate "mitto vos" ad mala, qua Pater me misit.

9. Sequitur tertium. "Et cum hoc dixisset insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum" (Io 20,22-23) etc. Insufflatio significavit Spiritum Sanctum non solius Patris esse Spiritum, sed suum. GREGORIUS: In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus; e caelo, ut diligatur Deus. "Accipite", inquit, "Spiritum Sanctum; quorum remiseritis" etc., idest quos dignos iudicaveritis remissione, duabus videlicet clavibus potestatis et discretionis, idest executione potestatis et discretionis; intellige, modo et ordine servato in potestate ligandi et solvendi. Qualiter vero sacerdos peccata dimittat et peccatorem absolvat, videamus.
   Mortaliter quis peccat: statim aedificat sibi ad gehennam, mortis aeternae ligatus catena; postea vero conteritur; vere contritus proponit confiteri. Statim eum Dominus absolvit a culpa et morte aeterna, quae transit per contritionem in poenam purgatoriam. Tanta etiam posset esse contritio, sicut in Magdalena et latrone, quod si decederet, statim in caelum advolaret. Accedit ad sacerdotem; confitetur; iniungit ei poenitentiam temporalem, per quam purgatoria transit in temporalem, quam si legitime compleverit, in gloriam advolabit. Sic Deus et sacerdos dimittunt et absolvunt.
   Super hoc habes concordantiam in Actibus apostolorum, ubi dicit Petrus: "Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni, surge et ambula. Et apprehensa manu eius dextera, levavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae. Et exiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in Ierusalem" [in templum] (Act 3,6-8). Beatus bernardus, ad Eugenium papam scribens, Considera, inquit, quae legaverunt tibi patres tui; nihil horum tabulae testatoris assignant. Audi vocem praedecessoris tui dicentem: "Argentum et aurum non est mihi." Habuit quidem, ut ibi dicit glossa, primum tabernaculum iustificationes culturae; sanctum saeculare auro et argento distinctum (cf. Hebr 9,1). Sed metallis legis sanguis evangelii pretiosior emicat, quia populus, qui ante auratos postes debilis iacuerat, in nomine Iesu Christi crucifixi templum caeleste ingreditur. hieronymus: Si vis revocare aurum et argentum in Ecclesiam, revoca sanguinem immolatum, quem antiquis habere licebat, quia haec eis promittebantur. Nunc autem pauper Christus paupertatem in proprio corpore dedicavit, qui non temporalia suis, sed caelestia promisit.
   "In nomine Iesu Christi" etc. Ordo perfectionis: primo surgit, quia iacuerat; deinde iter virtutum arripit, et sic regni ianuam intrat cum apostolis. Nota verba: "surge" per contritionem, et "ambula" per confessionem, et sic, "apprehensa manu eius dextera, levavit eum," absolvit eum et dimisit in pace.
   Item, super haec habes concordantiam in eisdem Actibus apostolorum, ubi dicitur, quod Petrus "invenit Lyddae hominem nomine AEneam, ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. Et ait illi Petrus: AEnea, sanet te Iesus Christus; surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit" (Act 9,33-34). AEneas interpretatur pauper vel miser, et significat peccatorem in mortali existentem, virtutibus pauperem, miserum, quia diaboli servum. Hic tamquam paralyticus in grabato carnalis concupiscentiae iacet, omnibus membris dissolutus, cui debet dicere Petri vicarius: "AEnea", pauper et miser, "sanet te Iesus Christus; surge" per contritionem, "et sterne tibi" per confessionem. Tu, non alius, sterne tibi. "Et continuo surrexit," ab omni vinculo peccatorum absolutus.
   Item, concordantia, ibi: Petrus ait: "Thabita, surge. At illa aperuit oculos. Dans autem illi manum, erexit eam" (Act 9,40-41). Thabita interpretatur damula (cf. Act 9,36). Damula dicta, quod de manu fugiat, timidum animal et imbelle, capra silvatica. Haec significat peccatoris animam, timidam et imbellem, et de manu Patris caelestis fugientem. Huic dicitur: "Surge" per contritionem; et tunc aperit oculos per confessionem, et residet, se humilians persatisfactionem, et sic erigitur per omnium peccatorum absolutionem.
   "Add codex A" [Quam nobis faciat verus sacerdos et summus pontifex Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.]

10. Sequitur quartum. "Thomas autem, unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitos meos in loca clavorum, et mittam manus meas in latus eius, non credam" (Io 20,24-25). Thomas interpretatur abyssus, quia dubitando profundius novit, et firmius stetit. Didymus graece, idest geminus, quia dubius. Non casu sed divina dispensatione Thomas defuit et audita non credidit. O divina dispensatio! o pia discipuli dubitatio! "Nisi videro," inquit, "in manibus eius" etc. Desiderabat videre reaedificatum tabernaculum David, quod ceciderat, de quo dicit Dominus in Amos propheta: "In die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum eius" (Am 9,11).
   Per David, qui interpretatur manu fortis, intelligitur divinitas; per tabernaculum, corpus ipsius Christi, in quo, quasi in tabernaculo, fuit divinitas, quod cecidit per mortem et Passionem. Per aperturas murorum intelliguntur vulnera manuum et pedum et lateris. Istas reaedificavit Dominus in sua Resurrectione. De his dicit Thomas: "Nisi videro in manibus eius" etc. Pius Dominus discipulum pie dubitantem noluit relinquere in illa dubitatione, eo quod vas electionis erat futurus: omnem ei dubietatis caliginem, sicut Saulo infidelitatis caecitatem, misericorditer abstulit.
   Unde habes concordantiam in Actibus apostolorum, ubi dicit Ananias: "Saule frater, Dominus Iesus misit me, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto. Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit; et surgens baptizatus est. Et cum accepisset cibum confortatus est" (Act 9,17-19). Impleta est prophetia Isaiae: "Lupus cum agno" (Is 65,25), idest Saulus cum Anania, qui interpretatur ovis. Serpentis corpus squamis tegitur. Iudaei serpentes sunt, et genimina viperarum (cf. Mt 23,33), quorum perfidiam Saulus secutus, quasi pelle serpentis oculos cordis texerat, sed, cadentibus squamis sub manu Ananiae, monstratur in facie quod lumen recepit in mente. Sic sub manu Ananiae, idest Iesu Christi, qui tamquam ovis ad occisionem ductus est (cf. Is 53,7), ceciderunt squamae dubietatis ab oculis Thomae, et visum fidei recepit.

11. Unde sequitur quintum. "Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus, ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis" (Io 20,26). Expositum ne exponas. "Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia vidisti me, et credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt" (Io 20,27-29).
   Dicit Dominus in Isaia: "In manibus meis descripsi te" (Is 49,16). Nota quod ad scribendum tria sunt necessaria: charta, atramentum et penna. Manus Christi fuerunt quasi charta; sanguis, quasi atramentum; clavi, quasi penna. Descripsit ergo Christus nos in manibus suis propter tria. Primo, ut Patri scilicet vulnerum cicatrices, quae pro nobis sustinuit, ostenderet, et sic eum ad misericordiam invitaret. Secundo, ut nostri numquam oblivisceretur, unde ipse dicit in Isaia: "Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te" (Is 49,15-16). Tertio, quales scilicet esse et quid credere debeamus scripsit in manibus suis. Noli ergo esse incredulus, o Thoma, o christiane, sed fidelis.
   Respondit Thomas: "Dominus meus et Deus meus" etc. Non ait: "quia tetigisti," sed: "vidisti," quia visus quodammodo generalis est sensus, qui de aliis quattuor dici solet. Forsitan non fuit, dicit glossa, ausus tangere, sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo vidit. Videbat hominem et tangebat, et super hoc Deum credebat, iam remota dubitatione, et confitebatur quod non videbat. "Thoma, vidisti me" hominem "et credidisti me" Deum.

12. "Beati qui non viderunt et crediderunt." In hoc commendat fidem gentium; sed praeterito utitur, ut quidquid erat futurum in sua praescientia iam noverat factum. Unde habes concordantiam in Actibus apostolorum de Eunucho Candacis, reginae AEthiopum, quem Philippus interrogavit: "Si credis ex toto corde tuo. Respondit: Credo Filium Dei esse Iesum Christum. Et baptizavit eum" (Act 8,37.38), et de Cornelio centurione, quem, cum omni familia sua, in nomine Iesu Christi Petrus baptizavit (cf. Act 10,1-48). Isti duo, in Christo credentes, praefigurabant Ecclesiam de gentibus, sacro Baptismate regenerandam et in nomine Iesu Christi credituram. Quibus Petrus in hodiernae missae introitu loquitur dicens: "Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite" (1Pt 2,2).
   Infans dictus, quod adhuc fari nescit, idest non fans. Fideles Ecclesiae, ex aqua et Spiritu Sancto geniti, debent esse infantes, idest lingua AEgypti non fantes, de qua Isaias: "Desolabit," inquit, "Dominus linguam maris AEgypti" (Is 11,15). In lingua eloquentia, in mari philosophica sapientia, in AEgypto mundus designatur. Dominus ergo linguam maris AEgypti desolat, cum per simplices et idiotas eloquentiam et sapientiam mundi mutam et insipidam esse ostendit.
   "Rationabiles, sine dolo." Rationabile est quod ratione agitur. Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus, verum intuetur; aut est ipsa veri contemplatio, non per corpus; aut est etiam ipsum verum quod contemplatur. Rationabiles ergo quoad Deum et ad nos ipsos, sine dolo quoad proximos.
   "Lac concupiscite." Illud scilicet, de quo dicit augustinus: Panis angelorum factus est lac parvulorum. Lac a colore nominatur, quod sit albus liquor. "Leucos" enim Graeci "album" dicunt. Huius natura ex sanguine procreatur. Nam post partum, si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas et, earum virtute albescens, lactis accipit qualitatem. Et ex eo erit cibus cuiuslibet nati, quoniam materia, ex qua est generatio, est eadem materia ex qua cibatur: lac enim est sanguis decoctus, digestus, non corruptus. In sanguine, qui est horribilis aspectu, ira Dei; in lacte, quod est dulcis saporis et iucundissimi coloris, Dei misericordia designatur. Sanguis irae versus fuit in lac misericordiae, in ubere, idest Iesu Christi humanitate. Unde Propheta: "Fulgura in pluviam fecit" (Ps 134,7). Fulgura divinae irae versa fuerunt in pluviam misericordiae, cum Verbum caro factum fuit (cf. Io 1,14).

13. moraliter. Eunuchus aethiops et Cornelius centurio peccatores conversos significant. Cornelius interpretatur intelligens circumcisionem. Bene Cornelius et Eunuchus coniunguntur; poenitentes enim propter regnum caelorum se eunuchizant (cf. Mt 19,12), idest carnalia desideria a se circumcidunt, et, in nomine Iesu Christi credentes, vivo fonte compunctionis se abluunt, et baptismo poenitentiae se innovant. Faciunt enim sicut elephantes, de quibus dicit solinus: Venerem ante annos decem feminae, ante quinque mares, nesciunt; biennio coeunt, quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reversuri, quam vivis aquis abluantur. Sic poenitentes et viri iusti, si in aliquo offenderint, ad numerum fidelium reverti erubescunt, nisi prius aquis vivis lacrimarum et poenitentiae abluantur.
   Rogemus ergo, fratres carissimi, et suppliciter misericordiam Iesu Christi postulemus, ut veniens in medium nostrum stet, pacem nobis tribuat, a peccatis nos absolvat, omnem dubietatem a corde nostro auferat, et suae Passionis et Resurrectionis mentibus nostris fidem imprimat, ut cum apostolis et Ecclesiae fidelibus vitam aeternam percipere mereamur. Ipso praestante, qui est benedictus, laudabilis et gloriosus per aeterna saecula. Dicat omnis fidelis anima: Amen. Alleluia.