Sermoni Mariani

IN FESTO PURIFICATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS (II)

1. In illo tempore: "Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae "(Lc 2,22) etc.
   In hoc evangelio tria notantur: Iesu Christi in templo oblatio, iusti Simeonis completa expectatio, et ipsius benedictio.

2. Iesu Christi oblatio, ut ibi: "Postquam impleti sunt" etc. In hac prima clausula notantur moraliter tria, scilicet animae purgatio, ipsius oblatio, et post in caeleste templum ingressio. Sed primo historiam videamus.
   "Postquam impleti sunt" etc. "Locutus est Dominus ad Moysen," Levitico XII: "Mulier", inquit, "quae suscepto semine peperit masculum, immunda erit septem diebus "(Lev 12,1-2), ad distinctionem illius, quae virgo peperit. Non ergo filius nec mater hostiis indigebat purgari, sed ut solveremur a timore legis, idest ab observatione legis, quae timore observabatur. Decretum erat, puerum octavo die circumcidi, et post tricesimum tertium diem circumcisionis ad templum deferri, et pro eo hostias dari, scilicet agnum anniculum. Quod si non poterat manus eius invenire agnum, offerebat duos turtures vel duos pullos columbae. Praeter haec dicit iosephus: Primogenitum redimi quinque siclis. Beata Maria paupercula pro filio paupere pauperem hostiam obtulit, ut per omnia Domini humilitas pateat.
   Illud vero quod dicitur: "Omne masculinum adaperiens vulvam "(Lc 2,23) etc., sic est intelligendum. Legitur in Exodo XIII: "Separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino "(Ex 13,12). Primogeniti ergo de filiis Levi offerebantur [nec redimebantur], et serviebant iugiter Domino. Primogeniti aliorum offerebantur et redimebantur. Primogenita pecorum, apta ad immolandum, oblata erant sacerdotum. Immundorum vero non oblata, quaedam redimebantur, ut primogenitum asini ove mutabatur, quae pro eo offerebatur; quaedam etiam nec redempta occidebantur, ut primogenitum canis.
3. "Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae." Maria, quae interpretatur illuminata vel mare amarum seu domina, est cuiuslibet iusti anima, quae fuit illuminata in Baptismo, est mare amarum in corde contrito et corpore afflicto, erit domina in regno, quando coniungetur regi aeterno. Sed interim, dum est in exilio, quia multas sordes contrahit, purgatione indiget. Unde Ecclesiasticus VII: "Propurga te cum brachiis; et de negligentia purga te cum paucis "(Eccli 7,33.34). Purgare est, cunctis sordibus reiectis, solum purum relinquere. Propurga, idest procul, idest ante iudicium purga te cum brachiis, idest misericordiae operibus; et de negligentia mandatorum purga te cum paucis; pauci enim sunt qui se de ea purgent.
   Dicitur in naturalibus, quod columbae extrahunt stercus pullorum extra nidum et purgant ipsum, et, cum pulli crescunt, docent illos eicere stercus. Sic viri iusti suas et suorum subditorum purgant immunditias, et ipsos docent proprias emundare. Unde Ieremias IX: "Docete," inquit, "filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum; quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras "(Ier 9,20-21). Ac si diceret: Mortale peccatum ingreditur per sensus corporis ad animam, sed eicitur per medicinam, scilicet lamentum poenitentiae. Cum aliquis malis humoribus se aggravatum sentit, purgationem accipit, ut evadere possit. Unde Ecclesiasticus XXXVIII: "Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam "(Eccli 38,4). Terra, caro; medicina, poenitentia. De carne serpentis, qui dicitur thirus, fit theriaca, et de carne nostra fit animae medicina, idest poenitentia. Quae, quamvis sit amara, vir prudens, si humore peccati se aggravatum senserit, non tamen illam bibere abhorrebit, quia per amarae poculum potionis pervenitur ad gaudium sanitatis. Magna stultitia est propter amaritudinem dimittere sanitatem et incurrere mortem. Parabolis: "Malum est, malum est, dicit omnis emptor; sed cum recesserit tunc gloriabitur "(Prov 20,14). Sic omnis infirmus dicit: "Amara est potio bibentibus illam "(Is 24,9); "sed, cum recesserit "infirmitas", tunc gloriabitur." Sic et omnis peccator dicit: Amara est poenitentia; sed, cum a culpa purgata fuerit anima, tunc in caelesti gloria gloriabitur.
4. Dicamus ergo: "Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae." Anima sic purgata, sic emundata debet offerre "par turturum, aut duos pullos columbarum "(Lc 2,24). In "par turturum" duo genera castitatis, in "par columbarum" duo genera compunctionis designantur. De utroque videamus.
   Turtur, de voce, vocatur avis pudica; quae, si suo socio fuerit privata, non associatur alii; solivaga et gemens incedit; solitudinem diligit; tempore hiemis ad convalles descendit, et deplumata in truncis arborum concavis habitat; aestate vero ad montana ascendit et ibi sibi locum eligit. Sic verus poenitens, mentis et corporis continentia pudicus, nullius mortalis peccati societatem recipit, quia, ut dicit Isaias XXVIII, "coangustatum est stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest "(Is 28,20). Ac si diceret: Conscientia viri iusti ita angusta est per timorem Dei, quod diabolus non potest ibi quiescere, quia sancti, ut dicit Iob III, "qui maledicunt diei," idest mundanae prosperitati, "parati sunt suscitare leviathan "(Iob 3,8); et pallium divinae gratiae, quae quamvis sit valde lata semper tamen videtur homini curta, non potest cooperire utrumque, idest sponsum et adulterum, idest mortale peccatum. Iustus etiam, dum vivit in hoc corpore, peregrinatur a Domino (cf. 2Cor 5,6), privatur a suo dilecto; et ideo solivagus, turbae turbatae non immixtus et gemens incedit, unde dicit: "Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus "(Ps 37,10); solitudinem mentis et corporis diligit, unde: "Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine "(Ps 54,8); in hieme praesentis miseriae, temporalibus deplumatus, vilibus est contentus; sed cum venerit aestas aeternae claritatis, tunc advolabit ad montana patriae caelestis.
   Item, columba gemitum habet pro cantu, quia omnia intestina eius plena sunt felle, unde ex nimia amaritudine videtur gemere. Quae tamen dicitur a quibusdam felle carere; non enim habet fel eo loco quo aliae aves. Nullum laedit; morticino non vivit; alienos pullos nutrit; granum purum eligit; super fluenta residet, ut ab accipitre sibi caveat; in foraminibus petrae nidificat. Sic poenitens gemitum emittit doloris, quia totus plenus est amaritudine contritionis; unde dicit: "Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba "(Is 38,14). Dicitur in naturalibus, quod si pullis hirundinum oculi extrahantur, iterum revertuntur. Poenitens, quia perdidit oculum divini amoris, ideo clamat, ut ipsum recuperet; qui in amaritudine animae suae meditatur annos vitae suae (cf. Is 38,15), malum pro malo non reddit; morticino rapinae non vivit, immo sua aliis tribuit; peccatores diabolo subtrahit et cibo aeternae vitae nutrit; granum fidei catholicae eligit, lacrimarum fluentis intendit, ut sibi a fraude diaboli caveat; in vulneribus Christi nidificat, in quibus suae spei nidum et pullos operum collocat.
   Aliter glossa ibi: Qui non invenit agnum, idest divitias innocuae vitae, recurrat ad compunctionis lacrimas, quae per gemitum illarum avium signantur. Sunt autem duo genera compunctionis, dum vel malorum recolentes supplicia timemus, vel dum desiderio caelestium ardentes de dilatione gemimus. Unde duo pulli offerri iubentur, unus in holocaustum, quando amore caelestium inflammamur, alter pro peccato, dum de malis perpetratis gemimus.
   Item, primogenita significant bona initia nostrae actionis, quae quasi corde gerimus, quae Dei gratiae deputare debemus. Male gesta redimere fructibus poenitentiae iubemur.
   Item, quinque sicli, quibus primogenitum nostrum redimimus, sunt de praeteritis dolere, ea in confessione denudare, proximo condolere, in omnibus timere, usque in finem perseverare.
   Quicumque sic fuerit purgatus et cum talibus hostiis oblatus vel tali pretio redemptus, sine dubio per manus angelorum in caelesti templo erit receptus.
5. Iusti Simeonis completa expectatio, ut ibi: "Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon "(Lc 2,25). Qui interpretatur audiens moerorem (cf. Gen 29,33), et significat poenitentem, qui sive comedit, sive bibit, vel quodcumque aliud facit, audit illam vocem terribilem: Surgite mortui et venite ad iudicium; qui dicit cum Iob, ultimo: "Auditu auris audivit te; nunc autem oculus meus videt te. Idcirco me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere "(Iob 42,5-6). Nota quod, non dicit "aure", sed "auditu auris." Stultus, velut asinus, audit tantum sonum sermonis divini, sed sapiens virtutem percipit et in corde reponit. Dicitur in NATURALIBUS, quod si aures cervorum fuerint erectae acutissime audient, si vero fuerint demissae nihil audient. Qui de mundo sunt aures mundo inclinant et ideo audire non valent - "Propterea", inquit, "non auditis, quia ex Deo non estis "(Io 8,47) -; iusti vero viri, quia ex Deo sunt, ideo sursum erigunt, ut moerorem audiant. Moeror est cum silentio dolor. "Auditu" ergo "auris audivi te" praedicantem: "Poenitentiam agite "(Mt 4,17) etc.; "nunc autem oculus meus videt te" in cruce pendentem. Vel: "Audivi te" in iudicio disceptantem: "Esurivi "(Mt 25,35) etc.; "oculus meus videt te" terribilem in sede maiestatis tuae sedentem, "et ideo me reprehendo" in confessione "et ago poenitentiam" in humilitate mentis et afflictione corporis.
   Iste Simeon est in Ierusalem, quia eius conversatio est in caelis. "Et homo iste iustus et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo "(Lc 2,25-26). Iustus dictus, quia iura custodit, et secundum legem vivit. Timor servilis est terrore poenae a malo se abstinere, non iustitia delectari. Hunc foras caritas mittit, quando non delectat iniquitas etiamsi proponatur impunitas. Timor vero castus est quo timet anima, ne amittat ipsam gratiam; per quam in illa factum est, ut eam peccare non delectet; quo timet, ne eam deserat etiamsi nullis cruciatibus puniat. Hunc caritas non eicit, quia permanet in saeculum saeculi (cf. Ps 18,10). Maior timor debet esse peregrinantium, minor propinquantium, nullus pervenientium. Poenitens ergo est iustus in se, timoratus ad Deum, timore filiali expectans non tantum suam sed proxiimi consolationem; et sic gratia Spiritus Sancti est in eo, ex cuius inspiratione certum responsum accipit, quod mortem aeternam non gustabit et Christum facie ad faciem videbit.
   "Et venit in spiritu in templum "(Lc 2,27). Templum dictum, tectum amplum: tectum protegit, amplum multitudinem recipit. Templum est caritas Dei et proximi: Dei protegit, proximi recipit. In hoc templum nullus potest venire nisi in spiritu, non in carne, quia spiritus est qui vivificat, "et spiritus est Deus "(Io 4,24); caro autem nihil prodest (cf. Io 6,64).
6. Sequitur: "Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo "(Lc 2,27). Nota quod, dicit "puerum Iesum," et non dicit "Iesum puerum." glossa ibi: Cum pueritia post septem annos infantiae incipiat, Iesus frequenter puer dicitur, non tam pro aetate, quam pro servitio. Unde Propheta: "Ecce puer meus "(Mt 12,18; cf. Is 42,1), quia "Filius hominis non venit ministrari sed ministrare" (Mt 20,28). Fuit ergo nobis prius puer nobis serviens, unde dicit Isaia XLIII: "Servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis "(Is 43,24). Triginta tribus annis nobis fideliter servivit, et in tantum pro nobis laboravit, quod sudorem sanguineum emisit, et tandem pro amore nostro mortem sustinuit.
   O carissimi, quid mercedis tam fideli servienti dare poterimus? Et "quid dignum poterit esse beneficiis eius? "(Tob 12,2). Certe poterimus ei dicere sicut Tobias IX Raphaeli: "Si meipsum tradam servum tibi, non ero condignus providentiae tuae "(Tob 9,2). Nos vero infelices quam ei mercedem persolvimus? Ipse dicit in Psalmo: "Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae "(Ps 34,12), quia sanguinem Passionis ipsius non permittimus fructificare in nobis. Ad hoc posuit animam suam, ut animam nostram acquireret; sed isto fructu eam privamus, cum per mortale peccatum nostram diabolo damus. Bene ergo dicit "puerum Iesum," quia prius nobis servivit et postea salvavit. Nullus etiam erit "Iesus", idest salvus, nisi prius fuerit "puer", idest servus.
7. Ipsius benedictio, ut ibi: "Ipse accepit eum in ulnas suas "(Lc 2,28). Magna humilitas Salvatoris! Qui loco non capitur, grandaevi hominis ulnis gestatur. Veteranus accipit puerum, docens ut exuamus veterem hominem, qui corrumpitur, et induamus eum qui secundum Deum creatus est (cf. Col 3,9-10). In ulnis, idest brachiis, Christum portat, qui verbum Dei non in ore tantum sed operibus caritatis amplectitur, sicut faciebat Iob, cum dicebat XIII: "Lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis "(Iob 13,14). Dentes dicti, quasi dividentes, sunt confessionis reprehensiones et accusationes, quibus iustus carnes, idest carnalitates suas, lacerat, et sic animam suam portat in manibus operum suorum, eam reddere paratus suo Creatori quacumque hora ipsam repetierit; et tunc cum Simeone benedicet Deum: "Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace "(Lc 2,29). Servus qui diu servivit et diu laboravit, in pace secundum verbum pacis a Domino dimittitur. Et Stephanus "obdormivit in Domino "(Act 7,60). Verbum enim Domini: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego requiescere vos faciam (cf. Mt 11,28). Secundum ergo verbum tuum, nunc dimittis in pace servum tuum. Ecce puer et Iesus, ecce servus et salus, quia in pace dimissus. "Nunc dimittis," quia hucusque laboravi, hucusque expectavi, sed "nunc", idest in fine miseriae meae, "dimittis servum tuum." Unde Iob XXXIX: "Quis", inquit, "dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit? Cui dedi domum in solitudine et tabernacula eius in terra salsuginis "(Iob 39,5-6). Onager est poenitens, cui Deus in hac praesenti miseria dat domum in mentis solitudine, et tabernacula militiae, ex qua pugnat et impugnatur in cordis amaritudine. De his duobus Ieremias XV: A facie manus tuae solus sedebam, quia amaritudine replesti me (cf. Ier 15,17). Cui in hac vita dat Dominus ista, in morte et liberum a culpa dimittit et vincula poenae dissolvit. "Nunc ergo dimittis servum tuum secundum verbum tuum in pace."
8. "Quia viderunt oculi mei salutare tuum "(Lc 2,30). Nota quod, tribus modis videtur Deus: fide et contemplatione videtur in via, facie ad faciem videbitur in patria. Tria sunt aer, aqua et terra. Dicitur in naturalibus, quod aves in aere volantes indigent necessario acuto visu, quoniam vident a locis altissimis suum cibum. Piscium vero sunt humidi oculi, quoniam necessarium est, ut indigeant multo visu, propter aquae grossitiem. Aves vero manentes in terra, quae non sunt volantes, ut gallina et sibi similes, non indigent acuto visu. Aves in aere sunt in caelo angelicae virtutes, quae a locis altissimis caelestis patriae subtili et acuto visu speculantur Deum, suum cibum, "in quem," inquit, "angeli desiderant prospicere "(1Pt 1,12). Pisces in aquis, contemplativi in lacrimis. Oculi humidi, speculationes animi devoti, quibus inest multus visus propter aquae, idest ipsius contemplationis, grossitiem: ita enim grossa est, quod penetrari non valet, nisi multo devotionis visu contemplativus abundet. Istius oculi vident salutare Dei. Aves in terra sunt activi, qui, ut gallina, nutriunt pullos suos. Isti non multum acute vident, et tamen salutare Dei utcumque vident.
   "Quod parasti ante faciem omnium populorum "(Lc 2,31). Concordat Isaia LII: "Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium "(Is 52,10). Brachium Patris, Filius, qui paratus est amplecti filium prodigum, ad se reversum. Unde Luca XV: "Occurrens cecidit super collum eius, et osculatus est eum "(Lc 15,20). In primo adventu Pater paravit Filium ante faciem omnium populorum, ut credant et diligant; in secundo parabit, ut videat eum omnis [populus] (cf. Apoc 1,7), et reddat unicuique secundum opera sua (cf. Mt 16,27; Rom 2,6).
   "Lumen" est ipse Salvator, per gratiam in praesenti, "ad revelationem gentium "(Lc 2,32). Unde Pater, Isaia XLII: "Dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum "(Is 42,6-7), et Iob XII: "Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis "(Iob 12,22). Iste, qui est lumen in praesenti, erit et ad gloriam in futuro "plebis suae Israel "(Lc 2,32), idest videntium Deum.
   Quam nobis praestare dignetur qui est benedictus in saecula. Amen.
9. "Brevis in volatilibus est apis, et initium habet fructus illius dulcoris "(Eccli 11,3). Haec auctoritas Ecclesiastico XI. Dicitur in naturalibus, quod apis sine coitu generat, quoniam in ea est virtus generans. Et apis bona est parva, rotunda, densa, constricta. Et apis est mundior ceteris volatilibus vel animalibus, et propter hoc foetidus odor eam gravat, et odor dulcis delectat. Nullum animal fugit, et, cum volat, flores diversos non intendit neque unum florem dimittit et ad alium vadit, sed ex uno, quo indiget, colligit et ad alvear redit. Et cibus eius est mel, quia vivit ex eo quod operatur Et facit domum, in qua stet rex; et incipit aedificare super parietibus alvearis supra, et non cessat descendere paulatim paulatim donec perveniat ad imum alvearis.
   Sic Domina nostra, beata Maria, Dei Filium sine corruptione generavit, quoniam Spiritus Sanctus supervenit in ea, et virtus Altissimi obumbravit ei. Haec bona apis fuit parva humilitate, rotunda contemplatione caelestis gloriae, quae caret principio et fine, densa caritate - quae novem mensibus caritatem in utero portavit, caritate carere non potuit -, constricta pau - pertate, mundior ceteris virginitate; et ideo foetidus odor luxuriae, si licet dicere, eam gravat, odor vero dulcis virginitatis vel castitatis eam delectat. Et ideo, qui beatae Virgini placere desiderat, luxuriam fugiat et castitati intendat. Nullum animal, idest peccatorem, fugit, immo omnes ad se confugientes recipit, et ideo vocatur mater misericordiae: misericors miseris, spes desperatis.
   Dicit sponsus in Canticis II: "Ego flos campi et lilium convallium "(Cant 2,1). Hunc florem, omnibus aliis praetermissis, beata Maria elegit et ei adhaesit et ex eo quo indigebat recepit. Et Nazareth, in qua concepit, interpretatur flos, quem locum prae aliis sibi elegit. Flos enim, qui de radice Iesse ascendit (cf. Is 11,1), florigeram patriam diligit. Beatae Mariae cibus, suus filius, mel angelorum, dulcedo omnium sanctorum. Ex illo vivebat, quem nutriebat: cui lac propinabat sibi vitam dabat.
   Haec bona apis praeparavit domum, scilicet mentem humilitate, carnem virginitate, in qua rex angelorum habitaret. Et attende, quod apis incipit aedificare a superiori, quia beata Virgo non ab inferiori, idest in conspectu hominum, sed a superiori, idest oculis divinae maiestatis coepit aedificare; et paulatim paulatim, quia discrete et ordinatim, coepit ad notitiam hominum descendere, ut, quae iam erat electa in conspectu Dei, fieret admirabilis in conspectu hominum.
10. Dicamus ergo: "Brevis in volatilibus est apis." Cum plurimae virtutes in beata Maria excellenter effulserint, humilitas excellentius effulsit. Unde, quasi ceteris oblita, humilitatem praetendit, dicens: "Respexit humilitatem ancillae suae "(Lc 1,48), et ideo dicitur brevis in volatilibus. Volatilia, ipsius merita, usque ad empyreum caelum volantia. Unde de ea dicitur Parabolis ultimo: "Multae filiae congregaverunt divitias," idest virtutes, "tu autem supergressa es universas "(Prov 31,29), quia universis altius volavit. Cum tot virtutum divitiis esset ditata, tot meritorum praerogativis fuisset elevata, fuit tamen brevis, idest humilis, nostra apis, quae hodie obtulit Deo Patri in templum favum, idest Verbum incarnatum, idest Deum et hominem.
   In favo, mel et cera; in puero Iesu, divinitas et humanitas. Dicitur in naturalibus, quod bonum mel est ex nova cera; et bonum mel est simile auro. Nova cera, Christi caro, ex carne mundissima gloriosae Virginis assumpta; in qua, mel divinitatis, quae in auro designatur. Unde Canticis V: "Caput dilecti, aurum optimum "(Cant 5,11). "Caput Christi, Deus "(1Cor 11,3). Et ideo nos hodie portamus in nostra processione candelas, accensas novo igne, in manibus, repraesentantes illam processionem, quam hodierna die fecerunt beata Maria et Ioseph, puerum Iesum ad templum portantes, Simeon et Anna, prophetantes et laudantes.
   De hac processione dicitur in Psalmo: "Misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt "(Ps 84,11). Misericordia nostrae salvationis, in Redemptore; veritas promissionis, in Simeone, cui promiserat Spiritus Sanctus, quod non videret mortem, nisi videret Christum Dominum (cf. Lc 2,26); iustitia, in beata Maria et Ioseph; pax, in Anna prophetissa, "quae non recedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die "(Lc 2,37). Hodie ergo in templum misericordia venit, et veritas ei obviavit, quia puerum Iesum Simeon suscepit, et ibidem iustitia et pax osculatae sunt. In osculo notatur unitas et concordia: quod enim Maria et Ioseph credebant, hoc Anna confitebatur, et sic in uno spiritu conveniebant.
   Nota quod, in candela sunt tria: cera, stupa et flamma. Cera, Christi caro; stupa, eius passio; ignis flamma, divinitatis potentia. Adorna thalamum tuum, Sion, et suscipe regem Christum, ut, sicut hodie ipsum repraesentas in candela, sic portes in conscientia. In cera designatur munditia mentis, in stupa afflictio corporis, in flamma ardor caritatis. Qui sic portat, bene repraesentat. Gloria ergo et honor api virgini, quae hodie obtulit favum Deo Patri.
   De quo sequitur: "Initium dulcoris habet fructus illius." Fructus apis, filius Virginis. "Et benedictus," inquit, "fructus ventris tui "(Lc 1,42), de quo Canticis II: "Fructus eius dulcis gutturi meo "(Cant 2,3). Iste fructus initium, immo medium et finem, dulcoris habet, quia dulcis in utero, dulcis in praesepio, dulcis in templo, dulcis in aegypto, dulcis in baptismo, dulcis in deserto, dulcis in verbo, dulcis in miraculo, dulcis in asello, dulcis in flagello, dulcis in patibulo, dulcis in sepulcro, dulcis in inferno, dulcis in caelo. O dulcis Iesu, quid te dulcius? Dulcis tua memoria super mel et omnia, nomen dulcedinis, nomen salutis. Quid enim est Iesus nisi salvator? Ergo, bone Iesu, esto propter temetipsum nobis Iesus, ut, qui dedisti initium dulcoris, idest fidem, des spem et caritatem, quatenus in ipsa viventes et morientes ad te pervenire mereamur. Te praestante, precibus tuae matris, qui es benedictus in saecula. Amen.
11. "Brevis in volatilibus apis." Quae dicitur ab a, quod est sine, et pede, eo quod sine pedibus nascatur. Vel, apes dictae, quod alligent pedibus se ad invicem.
   Dicitur in naturalibus, quod apis parva est maioris laboris, et habet alas quattuor subtiles, et color eius est niger, et est quasi combusta. Et apes ornatae sunt de numero illarum quae nihil faciunt, quae sunt solitariae per se et quaerunt solitudinem, et nihil faciunt boni. Et apes laborantes accipiunt flores salicis et liniunt ex eis superficiem alvearis, et non faciunt hoc nisi propter animalia nocentia; et si introitus alvearis fuerint ampli, strictificabunt ipsos. Et in hieme convenit eis locus calidus, et in aestate locus frigidus. Et cognoscunt hiemem et pluviam, et huius rei significatio est, quod non exeunt tunc, ut volent ab alvearibus, sed volant intra alvearia; et ex hoc cognoscunt custodes alvearium pluviam futuram. Et nota quod, tria maxime nocent apibus, scilicet ventus, fumus et bestiolae. Quando venit ventus fortis, subito custodes cooperiunt orificia alvearium, ne intret in ea ventus. Item, qui volunt auferre mel apibus, infumant eas, quoniam nocetur eis a fumo. Item, habent bestiolas parvas nocentes sibi, et si fuerint apes fortes, interficient eas, et extrahent ab alvearibus; et aliae apes, quae sunt debiles, debilitantur in operatione per hoc quod patiuntur ab illis bestiolis. De singulis videamus.
   Apis est quilibet iustus, cuius pedes sunt caritatis affectus, quos non natura, sed gratia dedit, quia omnes sumus natura filii irae (cf. Eph 2,3). His pedibus alligantur ad invicem viri iusti, unde Apostolus: "Honore invicem praevenientes "(Rom 12,10). Et in Apocalypsi X dicitur, "quod pedes angeli erant tamquam columna ignis" (Apoc 10,1 ). Sic affectus cuiuslibet iusti vel christiani debent esse columna, ut aliorum fragilitatem sustentent, ignis, ut incendant ad Dei amorem.
   Item, apis parva, idest iustus humilis, est maioris laboris unde David primo Regum XVII: "Leonem", inquit, "et ursum interfeci ego servus tuus "(1Reg 17,36). Qui se servum dicit, humilem se ostendit. In leone superbia, in urso luxuria. Ista duo interficere in se ipso quanti laboris sit, solus expertus novit. Et nota quod, prius ponit leonem, quia nisi prius superbia cordis edometur, luxuria carnis non vincetur. Quattuor alae viri iusti sunt contemptus sui, despectus mundi, zelus proximi, appetitus regni; vel sunt quattuor virtutes principales, quibus a terra elevatur et in caelos subtiliter speculatur. Color eius niger et quasi combustus, unde in Threnis IV: "Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis "(Lam 4,8). Carbo extinctus, Christi pauperculus, cuius facies fame et siti, labore et sudore denigratur, et ideo in mundi platea, idest gloria, non cognoscitur.
   Apes ornatae sunt vani religiosi et hypocritae, qui in ornatu exterioris honestatis et suarum traditionum observantia gloriantur, singulariter vivunt, singularitatem quaerunt, et ideo nihil boni faciunt, quia conspectui hominum placere cupiunt.
   Apes laborantes etc. In salice notatur amaritudo abstinentiae, vigiliarum et lacrimarum; quibus poenitentes corpus suum affligunt et quasi inungunt, propter animalia nocentia, idest luxuria et incentiva. Carnales inungunt se melle, idest temporali dulcedine, et ideo muscae multae malarum cogitationum et tentationum eos cooperiunt, sed a iustis fugiunt, quia amaritudine se inungunt. "Nullam", inquit Apostolus, "requiem habuit caro nostra "(2Cor 7,5). Et si introitus alvearis, idest sensus corporis, fuerint ampli, lascivia vel curiositate, strictificabunt, idest refrenabunt, ipsos. "Clauso", inquit, "ostio", scilicet sensuum, "intra in" conscientiae "cubiculum" et ibi "ora Patrem tuum "(Mt 6,6).
   Et in hieme, idest adversitatis tempore, convenit eis locus calidus, idest animus virtuosus, ne adversa deiciant; et in aestate, idest prosperitatis tempore, locus frigidus, idest animus solidus, ne prospera inflent vel dissolvant. Calor enim dissolvit, frigus restringit et consolidat.
   Et cognoscunt hiemem et pluviam, idest praevident tentationem. Unde Iob XXXIX, de equo, idest viro iusto, "procul", inquit, "odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus "(Iob 39,25). Duces sunt subtiles tentationes, quae sub specie virtutis rationabiliter videntur exhortari; exercitus, carnalis appetitus, qui velut lupus aperte ululat. Sed vir iustus, odoratu discretionis, utrumque procul deprehendit et ab utroque sibi cavet.
   Et huius rei significatio etc. Cum iusti tentationem imminere conspiciunt, foras per sensus corporis non exeunt, sed se intra se colligunt, et ibi volatu contemplationis se erigunt. Unde Sapientia VIII: "Intrans in domum meam," idest conscientiam, "conquiescam cum sapientia "(Sap 8,16), quae dicitur a sapore, qui percipitur in contemplatione.
   Et nota quod, tria maxime nocent viris iustis, scilicet ventus superbiae, quae cum flaverit, ipsi iusti, qui custodes sunt sui, debent orificia alvearium, idest sensus corporum, claudere, ne eis eveniat damnum. Iob: "Ventus", inquit, "vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos domus, quae corruens oppressit filios suos "(Iob 1,19). Iob, qui interpretatur dolens, est poenitens; eius filii, opera; domus, conscientia; quattuor anguli, quattuor virtutes; regio deserti, malitia diaboli; a qua, cum superbia vehemens irruit, conscientiam concutit, concussa a statu suo cadit, cadens opera poenitentiae opprimit, quia ante ruinam exaltatur cor, et superbia casum habet (cf. Prov 18,12).
   Item, fumus avaritiae, quae excaecat oculos sapientium. Cum enim daemones volunt auferre dulcedinem mentis, supponunt fumum cupiditatis. Unde in libro Iudicum dicitur IX, quod Abimelech, qui interpretatur pater meus rex, cum omni populo suo praecidit arboris ramos, quibus, igne supposito, succendit praesidium, in quo erant viri pariter ac mulieres, et ita factum est, ut fumo et igne mille hominum necarentur (cf. Iudic 9,48-49). Arbor est mundus, rami eius divitiae et deliciae. Diabolus, qui est pater et "rex super universos filios superbiae "(Iob 41,25), cum omni populo daemonum a mundo divitias et delicias scindit, quibus ignem avaritiae supponit, et heu! tot millia hominum et mulierum fumo cupiditatis interficit.
   Item, bestiolae, idest carnis illecebrae vel cogitationes immundae, nocent viris iustis, qui, si fortes et constantes fuerint, eas interficient et a se eicient; si vero debiles et effeminati fuerint, eorum opera erunt debilia, quia cogitationibus immundis et carnis illecebris effeminata.
   His de proprietate apum praelibatis, ad materiam redeamus.
12. "Brevis in volatilibus apis." Volatilia, sancti. De quibus Matthaeo VI: "Respicite volatilia caeli," quia caelum contemplatione petunt, "quoniam non serunt" vanitatem, "neque metunt" turbinem, ex tali semine talis fructus, et "ideo non congregant" damnationem "in horrea "(Mt 6,26) inferni. In istis volatilibus est brevis apis, idest poenitens humilis, quia eorum collegio se reputat indignum, inter quos se abbreviat; et ideo evenit ei quod sequitur: "initium dulcoris habet fructus illius," de quo in Psalmo: "Et erit tamquam lignum quod plantatum est "(Ps 1,3) etc. Lignum, poenitens, qui plantatur secus decursus aquarum, idest lacrimarum vel abundantiam gratiarum; cuius radix, humilitas; truncus ex ipsa procedens, obedientia; rami, caritatis opera, ad amicum et inimicum se extendentia; folia, vitae aeternae verba; fructus, caelestis gloria, quae habet initium, medium et finem sine fine. Initium, suavitas contemplationis, quam utcumque poenitens degustat; medium, post corporis mortem animae requies; finis sine fine, geminae stolae glorificatio in aeterna beatitudine.
   Quam nobis praestare dignetur qui est benedictus in saecula. Amen.