Sermoni Domenicali

DOMINICA III POST OCTAVAM EPIPHANIAE

Evangelium in ultima dominica: "Ascendente Iesu in naviculam." Thema sermonis de praedicatore et peccatorum congregatione, ibi: "Ascende in silvam." Item in Passione, ibi: "Ascendente Iesu in naviculam." Item de tentatione diaboli et succursu Iesu Christi, ibi: "Cum in naviculam poenitentiae."

1. In illo tempore: "Ascendente Iesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius "(Mt 8,23) etc.
   Dicitur in libro Iosue: "Ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim "(Ios 17,15). Silva est sterilis congregatio peccatorum, frigida, obscura, bestiis plena. Frigida propter defectum caritatis: Abundavit enim iniquitas et refriguit caritas (cf. Mt 24,12); obscura propter defectum veri luminis: "Dilexerunt", inquit, "homines magis tenebras quam lucem "(Io 3,19); plena bestiis gulae et luxuriae, usurae et rapinae: "Exterminavit", inquit, "eam aper," idest diabolus, "de silva "(Ps 79,14) etc. In hac silva est venator Nemrod (cf. Gen 10,9), idest diabolus. In hanc ergo silvam ascende, o praedicator, et illa securi, cuius manubrium humanitas, cuius est ferrum divinitas, succide tibi spatia. "Securis", inquit, "ad radicem posita est "(Mt 3,10). Arbor mundanae altitudinis, silva sterilis et peccatricis congregationis succiditur securi dominicae Incarnationis. Cum enim attente attendit caput divinitatis inclinatum in gremio pauperculae Virginis, a sui status virginitate cadit; et sic fit locus spatiosus, in quo aedificatur civitas Domini virtutum, quam fluminis impetus laetificat (cf. Ps 45,5). Haec est mutatio dexterae Excelsi (cf. Ps 76,11), ut ubi abundavit delictum superabundet et gratia (cf. Rom 5,20).
   "In terra," inquit, "Pherezaei", qui interpretatur separatus, "et Raphaim," qui interpretatur gigantes, vel dissolutae matres. In hac triplici interpretatione maledictus ternarius designatur, scilicet superbia, avaritia, luxuria. Superbi animi fastu a ceteris separantur; avari sunt quasi gigantes, terrae filii, terrenis dediti; luxuriosi sunt tamquam matres dissolutae, duobus uberibus, scilicet gula et luxuria, carnis affectus nutrientes.
   Ad succidendum ergo hanc silvam, in tali terra radicatam, praedicator ascendat, sequens vestigia ascendentis in naviculam, de quo dicitur in hodierno evangelio: "Ascendente Iesu in naviculam."

2. Navicula est crux Iesu Christi, cuius beneficio ad litus caelestis patriae pervenimus. Et nota quod, sicut navis principio et fine est stricta, medio vero lata, sic crux principio et fine, idest manuum et pedum clavis affixione et emissione, stricta, idest angustiis plena fuit; medio vero, idest cum pro crucifixoribus oravit, latroni regnum promisit, discipulo matrem commendavit, quodammodo lata fuit. De hac navicula quaere in evangelio: "Ascendens Iesus in naviculam, transfretavit "("Dom. XIX pìost Pent., I") etc.
   "Secuti sunt eum discipuli eius." Hoc est quod dicit Dominus in Ieremia: "Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis "(Ier 3,19). Beata illa anima, quae potest dicere ad Iesum quod dicit Ruth ad Noemi: "Quocumque perrexeris, pergam, ubi morata fueris et ego pariter morabor "(Ruth 1,16). Et Elias in tertio Regum: "Si Dominus," inquit, "est Deus, sequimini eum "(3Reg 18,21). Vere ipse est Dominus Deus noster, qui, ut nos redimeret, crucem ascendit. Sequamur ergo ipsum, crucem poenitentiae baiulantes. "Si quis," inquit, "vult post me venire "(Mt 16,24) etc. Dicitur in naturalibus quod panthera est suavissimi odoris, quo armenta mire afficit, et ideo ubicumque eam persenserint, properato conveniunt, ipsamque sequuntur. Alabastrum unguenti, in cruce confractum, odore suo replevit totum mundum (cf. Mc 14,3; Io 12,3). Sequantur ergo discipuli, currant christiani in odorem Crucifixi.
   "Secuti sunt eum discipuli eius." Dicitur in quarto libro Regum: Cum filii prophetarum caederent ligna, accidit quod uni ferrum securis cecidit in aquam, et exclamavit ad Eliseum et dixit:" Heu, domine mi, hoc ipsum mutuo acceperam. "Dixit autem Eliseus:" Ubi cecidit? "At ille monstravit ei locum. Accepit ergo lignum et misit illuc; natavitque ferrum, et ait:" Tolle. "Qui extendit manum suam et tulit illud (cf. 4Reg 6,4-7). Ferrum significat humanum genus, quod, ponderositate peccatorum, a ligno vetito in aquas miseriae et culpae cecidit. Sed verus Eliseus, scilicet Christus, per lignum crucis et aquas Baptismatis ipsum liberavit. Ferrum etiam ad lignum enatat, quando peccator conversus ad crucem Christi portandam se subiugat.
   Sequitur: "Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat "(Mt 8,24). Quando Iesus somno mortis in cruce dormivit, discipuli eius, quasi crucem pro nihilo reputantes, a fidei firmitate recesserunt; sed suscitaverunt eum, dum resurrectionem quaerunt. "Increpavit eorum incredulitatem dicens: O stulti et tardi corde ad credendum. Nonne sic oportuit pati Christum? "(Mc 16,14; Lc 24,25-26) etc. "Imperavit ventis et mari" (Mt 8,26), cum cessavit incredulitas.
3. moraliter. Cum in naviculam poenitentiae quis ascendit, motus magnus fit in mari. Mare est cor - Profundum, inquit Ieremias, est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? (cf. Ier 17,9). "Mirabiles elationes maris! "(Ps 92,4) -, cum per superbiam inflatur, per ambitionem ultra terminos dilatatur, per tristitiam obnubilatur, per cogitationes vanas perturbatur, per luxuriam et gulam spuma generatur. Haec sunt "reptilia quorum non est numerus "(Ps 103,25).
   "Ecce motus magnus in mari." Unde habes concordantiam in Iona propheta: "Dominus misit," idest mitti permisit, "ventum magnum in mari, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. Et timuerunt valde, et mare ibat et intumescebat super eos "(Ion 1,4-5.13). Simile quid in Actibus apostolorum: "Misit se," inquit Lucas, "contra navim ventus typhonicus, qui euroaquilo vocatur; cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave fluctibus, ferebamur "(Act 27,14-15). Illi soli maris motum, venti impetum, sonitum fluctuum sentiunt, qui poenitentiae naviculam ascendunt, quia qui dissentit sentit. Unde Moyses in Exodo: "Ex eo," inquit, "quo ingressus sum ad Pharaonem, ut loquerer de nomine tuo, affixit populum tuum Pharao "(Ex 5,23). Idest: diabolus contemptus surgit in scandala et excitat tempestatem in mari. Unde Marcus: "Et clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo "(Mc 9,25).
4. Sequitur: "Ipse vero dormiebat." Marcus sic dixit: "Et erat ipse in puppi, super cervical dormiens "(Mc 4,38). Quid Christi dormitio, puppis et cervical significent, videamus. Christi dormitio, fidei torpor; puppis, nostrae vitae finis; cervical, mollities carnis. Fides Christi torpet in carnis mollitie. "Usquequo dissolveris deliciis, filia vaga? "(Ier 31,22). Molles, inquit, regnum Dei non possidebunt (cf. 1Cor 6,10). Cum caro nostra deliciis mollescit, fides Christi in nobis torpescit, et sic anima in puppi oculos claudit, quia, deliciis intenta, suae vitae miserabilem exitum non attendit.
   Sequitur: "Accesserunt et suscitaverunt eum discipuli eius, dicentes: Domine, salva nos; perimus "(Mt 8,25). Sine dubio perit, in quo fides Christi dormit. Accessu ergo devotionis et clamore confessionis et manu sanctae operationis debet suscitari.
   "Tunc, surgens, imperavit ventis et mari "(Mt 8,26). Simile quid dicit in Iob: "Quis conclusit ostiis mare? Et dixi: Hucusque venies, et amplius non procedes, et hic confringes tumentes fluctus tuos "(Iob 38,8.11). Quasi dicat: Solus Dominus mare, idest amaritudinem persecutionis vel diabolicae tentationis, quibusdam ostiis concludit; ut, cum sibi placuerit, tentationes veniant, cum placuerit recedant. Et, cum tentationem cessare facit, dicit: "Hic confringes tumentes fluctus tuos." Unde Isaias: "Computrescet iugum a facie olei "(Is 10,27)"," idest, cessabit tentatio a praesentia misericordiae Iesu. Unde, cum a diabolo tentamur, ita debemus cum mentis devotione dicere: In nomine Iesu Nazareni, qui imperavit ventis et mari, impero tibi, diabole, recede a me.
   "Et facta est tranquillitas magna "(Mt 8,26). Hoc est quod dicit Anna, in libro Tobiae: "Pro certo habeo, Domine, omnis qui colit te, quia vita eius, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam pervenire licebit. Non enim delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis; et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis "(Tob 3,21-22).
5. Et quia cordis tranquillitas sine proximi dilectione non potest haberi, quia ubi dilectio ibi nec ira, nec indignatio, ideo ad ipsam habendam nos invitat Apostolus in hodierna epistola, dicens: "Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis; qui enim diligit proximum, legem implevit. Plenitudo ergo legis est dilectio "(Rom 13,8.10). Dilectio est dicta quasi duos liget. Dilectionis debito omni homini sum ligatus, ad quod persolvendum semper teneor. Quod si persolvo prout debeo, "de cetero nemo mihi molestus sit "(Gal 6,17), quia nemini quicquam praeter istud solum debeo. Quicumque aliud nisi istud a me postulat, iam non secundum dilectionem ambulat: "Dilectio", inquit, "proximi malum non operatur "(Rom 13,10).